{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/wis003.htm","path":"bib/vul/wis003.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/wis003.htm","text":"1\u00a0[Justorum autem anim\u00e6 in manu Dei sunt,\n et non tangent illos tormentum mortis.\n2\u00a0Visi sunt oculis insipientium mori,\n et \u00e6stimata est afflictio exitus illorum,\n3\u00a0et quod a nobis est iter exterminium;\n illi autem sunt in pace:\n4\u00a0etsi coram hominibus tormenta passi sunt,\n spes illorum immortalitate plena est.\n5\u00a0In paucis vexati sunt, in multis bene disponentur,\n quoniam Deus tentavit eos,\n et invenit illos dignos se.\n6\u00a0Tamquam aurum in fornace probavit illos,\n et quasi holocausti hostiam accepit illos,\n et in tempore erit respectus illorum.\n7\u00a0Fulgebunt justi\n et tamquam scintill\u00e6 in arundineto discurrent.\n8\u00a0Judicabunt nationes, et dominabuntur populis,\n et regnabit Dominus illorum in perpetuum.\n9\u00a0Qui confidunt in illo intelligent veritatem,\n et fideles in dilectione acquiescent illi,\n quoniam donum et pax est electis ejus.\n10\u00a0Impii autem secundum qu\u00e6 cogitaverunt\n correptionem habebunt:\n qui neglexerunt justum,\n et a Domino recesserunt.\n11\u00a0Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit infelix est:\n et vacua est spes illorum,\n et labores sine fructu,\n et inutilia opera eorum.\n12\u00a0Mulieres eorum insensat\u00e6 sunt,\n et nequissimi filii eorum.\n13\u00a0Maledicta creatura eorum, quoniam felix est sterilis;\n et incoinquinata, qu\u00e6 nescivit thorum in delicto,\n habebit fructum in respectione animarum sanctarum;\n14\u00a0et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem,\n nec cogitavit adversus Deum nequissima:\n dabitur enim illi fidei donum electum,\n et sors in templo Dei acceptissima.\n15\u00a0Bonorum enim laborum gloriosus est fructus,\n et qu\u00e6 non concidat radix sapienti\u00e6.\n16\u00a0Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt,\n et ab iniquo thoro semen exterminabitur.\n17\u00a0Et si quidem long\u00e6 vit\u00e6 erunt, in nihilum computabuntur,\n et sine honore erit novissima senectus illorum:\n18\u00a0et si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem,\n nec in die agnitionis allocutionem.\n19 Nationis enim iniqu\u00e6 dir\u00e6 sunt consummationes.]","title":"Vulgate: Wisdom: Wisdom Chapter 3","type":"page"}
