{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/wis004.htm","path":"bib/vul/wis004.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/wis004.htm","text":"1\u00a0[O quam pulchra est casta generatio, cum claritate!\n immortalis est enim memoria illius,\n quoniam et apud Deum nota est, et apud homines.\n2\u00a0Cum pr\u00e6sens est, imitantur illam,\n et desiderant eam cum se eduxerit;\n et in perpetuum coronata triumphat,\n incoinquinatorum certaminum pr\u00e6mium vincens.\n3\u00a0Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis,\n et spuria vitulamina non dabunt radices altas,\n nec stabile firmamentum collocabunt.\n4\u00a0Etsi in ramis in tempore germinaverint,\n infirmiter posita, a vento commovebuntur,\n et a nimietate ventorum eradicabuntur.\n5\u00a0Confringentur enim rami inconsummati;\n et fructus illorum inutiles et acerbi ad manducandum,\n et ad nihilum apti.\n6\u00a0Ex iniquis enim somnis filii qui nascuntur,\n testes sunt nequiti\u00e6 adversus parentes in interrogatione sua.\n7\u00a0Justus autem si morte pr\u00e6occupatus fuerit,\n in refrigerio erit;\n8\u00a0senectus enim venerabilis est non diuturna,\n neque annorum numero computata:\n cani autem sunt sensus hominis,\n9\u00a0et \u00e6tas senectutis vita immaculata.\n10\u00a0Placens Deo factus est dilectus,\n et vivens inter peccatores translatus est.\n11\u00a0Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus,\n aut ne fictio deciperet animam illius.\n12\u00a0Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona,\n et inconstantia concupiscenti\u00e6 transvertit sensum sine malitia.\n13\u00a0Consummatus in brevi,\n explevit tempora multa;\n14\u00a0placita enim erat Deo anima illius:\n propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum.\n Populi autem videntes, et non intelligentes,\n nec ponentes in pr\u00e6cordiis talia,\n15\u00a0quoniam gratia Dei et misericordia est in sanctos ejus,\n et respectus in electos illius.\n16\u00a0Condemnat autem justus mortuus vivos impios,\n et juventus celerius consummata longam vitam injusti.\n17\u00a0Videbunt enim finem sapientis,\n et non intelligent quid cogitaverit de illo Deus,\n et quare munierit illum Dominus.\n18\u00a0Videbunt, et contemnent eum;\n illos autem Dominus irridebit.\n19\u00a0Et erunt post h\u00e6c decidentes sine honore,\n et in contumelia inter mortuos in perpetuum:\n quoniam disrumpet illos inflatos sine voce,\n et commovebit illos a fundamentis,\n et usque ad supremum desolabuntur,\n et erunt gementes, et memoria illorum peribit.\n20\u00a0Venient in cogitatione peccatorum suorum timidi,\n et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum.]","title":"Vulgate: Wisdom: Wisdom Chapter 4","type":"page"}
