{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/wis005.htm","path":"bib/vul/wis005.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/wis005.htm","text":"1\u00a0[Tunc stabunt justi in magna constantia\n adversus eos qui se angustiaverunt,\n et qui abstulerunt labores eorum.\n2\u00a0Videntes turbabuntur timore horribili,\n et mirabuntur in subitatione insperat\u00e6 salutis;\n3\u00a0dicentes intra se, p\u0153nitentiam agentes,\n et pr\u00e6 angustia spiritus gementes:\n Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum,\n et in similitudinem improperii.\n4\u00a0Nos insensati, vitam illorum \u00e6stimabamus insaniam,\n et finem illorum sine honore;\n5\u00a0ecce quomodo computati sunt inter filios Dei,\n et inter sanctos sors illorum est.\n6\u00a0Ergo erravimus a via veritatis,\n et justiti\u00e6 lumen non luxit nobis,\n et sol intelligenti\u00e6 non est ortus nobis.\n7\u00a0Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis,\n et ambulavimus vias difficiles:\n viam autem Domini ignoravimus.\n8\u00a0Quid nobis profuit superbia?\n aut divitiarum jactantia quid contulit nobis?\n9\u00a0Transierunt omnia illa tamquam umbra,\n et tamquam nuntius percurrens,\n10\u00a0et tamquam navis qu\u00e6 pertransit fluctuantem aquam,\n cujus cum pr\u00e6terierit non est vestigium invenire,\n neque semitam carin\u00e6 illius in fluctibus;\n11\u00a0aut tamquam avis qu\u00e6 transvolat in a\u00ebre,\n cujus nullum invenitur argumentum itineris,\n sed tantum sonitus alarum verberans levem ventum,\n et scindens per vim itineris a\u00ebrem:\n commotis alis transvolavit,\n et post hoc nullum signum invenitur itineris illius;\n12\u00a0aut tamquam sagitta emissa in locum destinatum,\n divisus a\u00ebr continuo in se reclusus est,\n ut ignoretur transitus illius:\n13\u00a0sic et nos nati continuo desivimus esse;\n et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere,\n in malignitate autem nostra consumpti sumus.\n14\u00a0Talia dixerunt in inferno hi qui peccaverunt:\n15\u00a0quoniam spes impii tamquam lanugo est qu\u00e6 a vento tollitur,\n et tamquam spuma gracilis qu\u00e6 a procella dispergitur,\n et tamquam fumus qui a vento diffusus est,\n et tamquam memoria hospitis unius diei pr\u00e6tereuntis.\n16\u00a0Justi autem in perpetuum vivent,\n et apud Dominum est merces eorum,\n et cogitatio illorum apud Altissimum.\n17\u00a0Ideo accipient regnum decoris,\n et diadema speciei de manu Domini:\n quoniam dextera sua teget eos,\n et brachio sancto suo defendet illos.\n18\u00a0Accipiet armaturam zelus illius,\n et armabit creaturam ad ultionem inimicorum.\n19\u00a0Induet pro thorace justitiam,\n et accipiet pro galea judicium certum;\n20\u00a0sumet scutum inexpugnabile \u00e6quitatem.\n21\u00a0Acuet autem duram iram in lanceam,\n et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos.\n22\u00a0Ibunt directe emissiones fulgurum,\n et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur,\n et ad certum locum insilient.\n23\u00a0Et a petrosa ira plen\u00e6 mittentur grandines;\n excandescet in illos aqua maris,\n et flumina concurrent duriter.\n24\u00a0Contra illos stabit spiritus virtutis,\n et tamquam turbo venti dividet illos;\n et ad eremum perducet omnem terram iniquitas illorum,\n et malignitas evertet sedes potentium.]","title":"Vulgate: Wisdom: Wisdom Chapter 5","type":"page"}
