{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/wis006.htm","path":"bib/vul/wis006.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/wis006.htm","text":"1\u00a0[Melior est sapientia quam vires,\n et vir prudens quam fortis.\n2\u00a0Audite ergo, reges, et intelligite;\n discite, judices finium terr\u00e6.\n3\u00a0Pr\u00e6bete aures, vos qui continetis multitudines,\n et placetis vobis in turbis nationum.\n4\u00a0Quoniam data est a Domino potestas vobis,\n et virtus ab Altissimo:\n qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur.\n5\u00a0Quoniam cum essetis ministri regni illius,\n non recte judicastis, nec custodistis legem justiti\u00e6,\n neque secundum voluntatem Dei ambulastis.\n6\u00a0Horrende et cito apparebit vobis,\n quoniam judicium durissimum his qui pr\u00e6sunt fiet.\n7\u00a0Exiguo enim conceditur misericordia;\n potentes autem potenter tormenta patientur.\n8\u00a0Non enim subtrahet personam cujusquam Deus,\n nec verebitur magnitudinem ejus cujusquam,\n quoniam pusillum et magnum ipse fecit,\n et \u00e6qualiter cura est illi de omnibus.\n9\u00a0Fortioribus autem fortior instat cruciatio.\n10\u00a0Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei:\n ut discatis sapientiam, et non excidatis.\n11\u00a0Qui enim custodierint justa juste, justificabuntur;\n et qui didicerint ista, invenient quid respondeant.\n12\u00a0Concupiscite ergo sermones meos;\n diligite illos, et habebitis disciplinam.\n13\u00a0Clara est, et qu\u00e6 numquam marcescit, sapientia:\n et facile videtur ab his qui diligunt eam,\n et invenitur ab his qui qu\u00e6runt illam.\n14\u00a0Pr\u00e6occupat qui se concupiscunt,\n ut illis se prior ostendat.\n15\u00a0Qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit;\n assidentem enim illam foribus suis inveniet.\n16\u00a0Cogitare ergo de illa sensus est consummatus,\n et qui vigilaverit propter illam cito securus erit.\n17\u00a0Quoniam dignos se ipsa circuit qu\u00e6rens,\n et in viis ostendit se hilariter,\n et in omni providentia occurrit illis.\n18\u00a0Initium enim illius verissima est disciplin\u00e6 concupiscentia.\n19\u00a0Cura ergo disciplin\u00e6 dilectio est,\n et dilectio custodia legum illius est;\n custoditio autem legum consummatio incorruptionis est;\n20\u00a0incorruptio autem facit esse proximum Deo.\n21\u00a0Concupiscentia itaque sapienti\u00e6 deducit ad regnum perpetuum.\n22\u00a0Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi,\n diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis:\n23\u00a0diligite lumen sapienti\u00e6, omnes qui pr\u00e6estis populis.]\n \n24\u00a0[Quid est autem sapientia, et quemadmodum facta sit, referam,\n et non abscondam a vobis sacramenta Dei:\n sed ab initio nativitatis investigabo,\n et ponam in lucem scientiam illius,\n et non pr\u00e6teribo veritatem.\n25\u00a0Neque cum invidia tabescente iter habebo,\n quoniam talis homo non erit particeps sapienti\u00e6.\n26\u00a0Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum,\n et rex sapiens stabilimentum populi est.\n27\u00a0Ergo accipite disciplinam per sermones meos,\n et proderit vobis.]","title":"Vulgate: Wisdom: Wisdom Chapter 6","type":"page"}
