{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/wis007.htm","path":"bib/vul/wis007.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/wis007.htm","text":"1\u00a0[Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus,\n et ex genere terreni illius qui prior factus est:\n et in ventre matris figuratus sum caro;\n2\u00a0decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine:\n ex semine hominis, et delectamento somni conveniente.\n3\u00a0Et ego natus accepi communem a\u00ebrem,\n et in similiter factam decidi terram,\n et primam vocem similem omnibus emisi plorans.\n4\u00a0In involumentis nutritus sum, et curis magnis:\n5\u00a0nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium.\n6\u00a0Unus ergo introitus est omnibus ad vitam,\n et similis exitus.\n7\u00a0Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus;\n et invocavi, et venit in me spiritus sapienti\u00e6:\n8\u00a0et pr\u00e6posui illam regnis et sedibus,\n et divitias nihil esse duxi in comparatione illius.\n9\u00a0Nec comparavi illi lapidem pretiosum,\n quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua,\n et tamquam lutum \u00e6stimabitur argentum in conspectu illius.\n10\u00a0Super salutem et speciem dilexi illam,\n et proposui pro luce habere illam,\n quoniam inextinguibile est lumen illius.\n11\u00a0Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa,\n et innumerabilis honestas per manus illius;\n12\u00a0et l\u00e6tatus sum in omnibus,\n quoniam antecedebat me ista sapientia,\n et ignorabam quoniam horum omnium mater est.\n13\u00a0Quam sine fictione didici,\n et sine invidia communico,\n et honestatem illius non abscondo.\n14\u00a0Infinitus enim thesaurus est hominibus;\n quo qui usi sunt, participes facti sunt amiciti\u00e6 Dei,\n propter disciplin\u00e6 dona commendati.\n15\u00a0Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia,\n et pr\u00e6sumere digna horum qu\u00e6 mihi dantur:\n quoniam ipse sapienti\u00e6 dux est,\n et sapientium emendator.\n16\u00a0In manu enim illius et nos et sermones nostri,\n et omnis sapientia, et operum scientia, et disciplina.\n17\u00a0Ipse enim dedit mihi horum qu\u00e6 sunt scientiam veram,\n ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum,\n18\u00a0initium, et consummationem, et medietatem temporum,\n vicissitudinum permutationes, et commutationes temporum,\n19\u00a0anni cursus, et stellarum dispositiones,\n20\u00a0naturas animalium, et iras bestiarum,\n vim ventorum, et cogitationes hominum,\n differentias virgultorum, et virtutes radicum.\n21\u00a0Et qu\u00e6cumque sunt absconsa et improvisa didici:\n omnium enim artifex docuit me sapientia.]\n \n22\u00a0[Est enim in illa spiritus intelligenti\u00e6,\n sanctus, unicus, multiplex, subtilis,\n disertus, mobilis, incoinquinatus, certus,\n suavis, amans bonum, acutus,\n quem nihil vetat, benefaciens,\n23\u00a0humanus, benignus, stabilis, certus, securus,\n omnem habens virtutem, omnia prospiciens,\n et qui capiat omnes spiritus,\n intelligibilis, mundus, subtilis.\n24\u00a0Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia:\n attingit autem ubique propter suam munditiam.\n25\u00a0Vapor est enim virtutis Dei,\n et emanatio qu\u00e6dam est claritatis omnipotentis Dei sincera,\n et ideo nihil inquinatum in eam incurrit:\n26\u00a0candor est enim lucis \u00e6tern\u00e6,\n et speculum sine macula Dei majestatis,\n et imago bonitatis illius.\n27\u00a0Et cum sit una, omnia potest;\n et in se permanens omnia innovat:\n et per nationes in animas sanctas se transfert;\n amicos Dei et prophetas constituit.\n28\u00a0Neminem enim diligit Deus,\n nisi eum qui cum sapientia inhabitat.\n29\u00a0Est enim h\u00e6c speciosior sole,\n et super omnem dispositionem stellarum:\n luci comparata, invenitur prior.\n30\u00a0Illi enim succedit nox;\n sapientiam autem non vincit malitia.]","title":"Vulgate: Wisdom: Wisdom Chapter 7","type":"page"}
