{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/wis008.htm","path":"bib/vul/wis008.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/wis008.htm","text":"1\u00a0[Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter,\n et disponit omnia suaviter.]\n \n2\u00a0[Hanc amavi, et exquisivi a juventute mea,\n et qu\u00e6sivi sponsam mihi eam assumere,\n et amator factus sum form\u00e6 illius.\n3\u00a0Generositatem illius glorificat,\n contubernium habens Dei;\n sed et omnium Dominus dilexit illam.\n4\u00a0Doctrix enim est disciplin\u00e6 Dei,\n et electrix operum illius.\n5\u00a0Et si diviti\u00e6 appetuntur in vita,\n quid sapientia locupletius qu\u00e6 operatur omnia?\n6\u00a0Si autem sensus operatur,\n quis horum qu\u00e6 sunt magis quam illa est artifex?\n7\u00a0Et si justitiam quis diligit,\n labores hujus magnas habent virtutes:\n sobrietatem enim et prudentiam docet,\n et justitiam, et virtutem,\n quibus utilius nihil est in vita hominibus.\n8\u00a0Et si multitudinem scienti\u00e6 desiderat quis,\n scit pr\u00e6terita, et de futuris \u00e6stimat;\n scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum;\n signa et monstra scit antequam fiant,\n et eventus temporum et s\u00e6culorum.\n9\u00a0Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum,\n sciens quoniam mecum communicabit de bonis,\n et erit allocutio cogitationis et t\u00e6dii mei.\n10\u00a0Habebo propter hanc claritatem ad turbas,\n et honorem apud seniores juvenis;\n11\u00a0et acutus inveniar in judicio,\n et in conspectu potentium admirabilis ero,\n et facies principum mirabuntur me:\n12\u00a0tacentem me sustinebunt,\n et loquentem me respicient,\n et sermocinante me plura, manus ori suo imponent.\n13\u00a0Pr\u00e6terea habebo per hanc immortalitatem,\n et memoriam \u00e6ternam his qui post me futuri sunt relinquam.\n14\u00a0Disponam populos,\n et nationes mihi erunt subdit\u00e6:\n15\u00a0timebunt me audientes reges horrendi.\n In multitudine videbor bonus,\n et in bello fortis.\n16\u00a0Intrans in domum meam, conquiescam cum illa:\n non enim habet amaritudinem conversatio illius,\n nec t\u00e6dium convictus illius,\n sed l\u00e6titiam et gaudium.\n17\u00a0H\u00e6c cogitans apud me\n et commemorans in corde meo,\n quoniam immortalitas est in cognatione sapienti\u00e6,\n18\u00a0et in amicitia illius delectatio bona,\n et in operibus manuum illius honestas sine defectione,\n et in certamine loquel\u00e6 illius sapientia,\n et pr\u00e6claritas in communicatione sermonum ipsius:\n circuibam qu\u00e6rens, ut mihi illam assumerem.\n19\u00a0Puer autem eram ingeniosus,\n et sortitus sum animam bonam.\n20\u00a0Et cum essem magis bonus,\n veni ad corpus incoinquinatum.\n21\u00a0Et ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det;\n et hoc ipsum erat sapienti\u00e6, scire cujus esset hoc donum:\n adii Dominum, et deprecatus sum illum,\n et dixi ex totis pr\u00e6cordiis meis:]","title":"Vulgate: Wisdom: Wisdom Chapter 8","type":"page"}
