{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/wis010.htm","path":"bib/vul/wis010.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/wis010.htm","text":"1\u00a0[H\u00e6c illum qui primus formatus est a Deo patre orbis terrarum,\n cum solus esset creatus, custodivit,\n2\u00a0et eduxit illum a delicto suo,\n et dedit illi virtutem continendi omnia.\n3\u00a0Ab hac ut recessit injustus in ira sua,\n per iram homicidii fraterni deperiit.\n4\u00a0Propter quem cum aqua deleret terram, sanavit iterum sapientia,\n per contemptibile lignum justum gubernans.\n5\u00a0H\u00e6c et in consensu nequiti\u00e6, cum se nationes contulissent,\n scivit justum, et conservavit sine querela Deo,\n et in filii misericordia fortem custodivit.\n6\u00a0H\u00e6c justum a pereuntibus impiis liberavit fugientem,\n descendente igne in Pentapolim:\n7\u00a0quibus in testimonium nequiti\u00e6\n fumigabunda constat deserta terra,\n et incerto tempore fructus habentes arbores:\n et incredibilis anim\u00e6 memoria stans figmentum salis.\n8\u00a0Sapientiam enim pr\u00e6tereuntes,\n non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona,\n sed et insipienti\u00e6 su\u00e6 reliquerunt hominibus memoriam,\n ut in his qu\u00e6 peccaverunt nec latere potuissent.\n9\u00a0Sapientia autem hos qui se observant\n a doloribus liberavit.\n10\u00a0H\u00e6c profugum ir\u00e6 fratris justum deduxit per vias rectas,\n et ostendit illi regnum Dei,\n et dedit illi scientiam sanctorum;\n honestavit illum in laboribus,\n et complevit labores illius.\n11\u00a0In fraude circumvenientium illum affuit illi,\n et honestum fecit illum.\n12\u00a0Custodivit illum ab inimicis,\n et a seductoribus tutavit illum:\n et certamen forte dedit illi ut vinceret,\n et sciret quoniam omnium potentior est sapientia.\n13\u00a0H\u00e6c venditum justum non dereliquit,\n sed a peccatoribus liberavit eum;\n descenditque cum illo in foveam,\n14\u00a0et in vinculis non dereliquit illum,\n donec afferret illi sceptrum regni,\n et potentiam adversus eos qui eum deprimebant:\n et mendaces ostendit qui maculaverunt illum,\n et dedit illi claritatem \u00e6ternam.]\n \n15\u00a0[H\u00e6c populum justum et semen sine querela liberavit\n a nationibus qu\u00e6 illum deprimebant.\n16\u00a0Intravit in animam servi Dei,\n et stetit contra reges horrendos in portentis et signis.\n17\u00a0Et reddidit justis mercedem laborum suorum,\n et deduxit illos in via mirabili:\n et fuit illis in velamento diei,\n et in luce stellarum per noctem;\n18\u00a0transtulit illos per mare Rubrum,\n et transvexit illos per aquam nimiam.\n19\u00a0Inimicos autem illorum demersit in mare,\n et ab altitudine inferorum eduxit illos.\n Ideo justi tulerunt spolia impiorum,\n20\u00a0et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum,\n et victricem manum tuam laudaverunt pariter:\n21\u00a0quoniam sapientia aperuit os mutorum,\n et linguas infantium fecit disertas.]","title":"Vulgate: Wisdom: Wisdom Chapter 10","type":"page"}
