{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/wis011.htm","path":"bib/vul/wis011.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/wis011.htm","text":"1\u00a0[Direxit opera eorum in manibus prophet\u00e6 sancti.\n2\u00a0Iter fecerunt per deserta qu\u00e6 non habitabantur,\n et in locis desertis fixerunt casas.\n3\u00a0Steterunt contra hostes,\n et de inimicis se vindicaverunt.\n4\u00a0Sitierunt, et invocaverunt te,\n et data est illis aqua de petra altissima,\n et requies sitis de lapide duro.]\n \n5\u00a0[Per qu\u00e6 enim p\u0153nas passi sunt inimici illorum\n a defectione potus sui,\n et in eis cum abundarent filii Isra\u00ebl l\u00e6tati sunt:\n6\u00a0per h\u00e6c, cum illis deessent, bene cum illis actum est.\n7\u00a0Nam pro fonte quidem sempiterni fluminis,\n humanum sanguinem dedisti injustis.\n8\u00a0Qui cum minuerentur in traductione infantium occisorum,\n dedisti illis abundantem aquam insperate,\n9\u00a0ostendens per sitim qu\u00e6 tunc fuit,\n quemadmodum tuos exaltares,\n et adversarios illorum necares.\n10\u00a0Cum enim tentati sunt,\n et quidem cum misericordia disciplinam accipientes,\n scierunt quemadmodum cum ira judicati impii tormenta paterentur.\n11\u00a0Hos quidem tamquam pater monens probasti;\n illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti.\n12\u00a0Absentes enim, et pr\u00e6sentes, similiter torquebantur.\n13\u00a0Duplex enim illos acceperat t\u00e6dium et gemitus,\n cum memoria pr\u00e6teritorum.\n14\u00a0Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi,\n commemorati sunt Dominum, admirantes in finem exitus.\n15\u00a0Quem enim in expositione prava projectum deriserunt,\n in finem eventus mirati sunt,\n non similiter justis sitientes.\n16\u00a0Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum,\n quod quidam errantes colebant mutos serpentes\n et bestias supervacuas,\n immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam;\n17\u00a0ut scirent quia per qu\u00e6 peccat quis, per h\u00e6c et torquetur.\n18\u00a0Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua,\n qu\u00e6 creavit orbem terrarum ex materia invisa,\n immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones,\n19\u00a0aut novi generis ira plenas ignotas bestias,\n aut vaporem ignium spirantes,\n aut fumi odorem proferentes,\n aut horrendas ab oculis scintillas emittentes;\n20\u00a0quarum non solum l\u00e6sura poterat illos exterminare,\n sed et aspectus per timorem occidere.\n21\u00a0Sed et sine his uno spiritu poterant occidi,\n persecutionem passi ab ipsis factis suis,\n et dispersi per spiritum virtutis tu\u00e6:\n sed omnia in mensura, et numero et pondere disposuisti.\n22\u00a0Multum enim valere, tibi soli supererat semper:\n et virtuti brachii tui quis resistet?\n23\u00a0Quoniam tamquam momentum stater\u00e6,\n sic est ante te orbis terrarum,\n et tamquam gutta roris antelucani qu\u00e6 descendit in terram.\n24\u00a0Sed misereris omnium, quia omnia potes;\n et dissimulas peccata hominum, propter p\u0153nitentiam.\n25\u00a0Diligis enim omnia qu\u00e6 sunt,\n et nihil odisti eorum qu\u00e6 fecisti;\n nec enim odiens aliquid constituisti aut fecisti.\n26\u00a0Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses?\n aut quod a te vocatum non esset conservaretur?\n27\u00a0Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine,\n qui amas animas.]","title":"Vulgate: Wisdom: Wisdom Chapter 11","type":"page"}
