{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/wis012.htm","path":"bib/vul/wis012.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/wis012.htm","text":"1\u00a0[O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus!\n2\u00a0Ideoque eos qui exerrant partibus corripis,\n et de quibus peccant admones et alloqueris,\n ut relicta malitia credant in te, Domine.]\n \n3\u00a0[Illos enim antiquos inhabitatores terr\u00e6 sanct\u00e6 tu\u00e6,\n quos exhorruisti,\n4\u00a0quoniam odibilia opera tibi faciebant\n per medicamina et sacrificia injusta,\n5\u00a0et filiorum suorum necatores sine misericordia,\n et comestores viscerum hominum,\n et devoratores sanguinis a medio sacramento tuo,\n6\u00a0et auctores parentes animarum inauxiliatarum,\n perdere voluisti per manus parentum nostrorum:\n7\u00a0ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei,\n qu\u00e6 tibi omnium carior est terra.\n8\u00a0Sed et his tamquam hominibus pepercisti,\n et misisti antecessores exercitus tui vespas,\n ut illos paulatim exterminarent.\n9\u00a0Non quia impotens eras in bello subjicere impios justis,\n aut bestiis s\u00e6vis, aut verbo duro simul exterminare:\n10\u00a0sed partibus judicans,\n dabas locum p\u0153nitenti\u00e6,\n non ignorans quoniam nequam est natio eorum,\n et naturalis malitia ipsorum,\n et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum.\n11\u00a0Semen enim erat maledictum ab initio;\n nec timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum.\n12\u00a0Quis enim dicet tibi: Quid fecisti?\n aut quis stabit contra judicium tuum?\n aut quis in conspectu tuo veniet vindex iniquorum hominum?\n aut quis tibi imputabit, si perierint nationes quas tu fecisti?\n13\u00a0Non enim est alius deus quam tu,\n cui cura est de omnibus,\n ut ostendas quoniam non injuste judicas judicium.\n14\u00a0Neque rex, neque tyrannus in conspectu tuo inquirent\n de his quos perdidisti.\n15\u00a0Cum ergo sis justus, juste omnia disponis;\n ipsum quoque qui non debet puniri, condemnare,\n exterum \u00e6stimas a tua virtute.\n16\u00a0Virtus enim tua justiti\u00e6 initium est,\n et ob hoc quod Dominus es,\n omnibus te parcere facis.\n17\u00a0Virtutem enim ostendis tu,\n qui non crederis esse in virtute consummatus,\n et horum qui te nesciunt audaciam traducis.\n18\u00a0Tu autem dominator virtutis, cum tranquillitate judicas,\n et cum magna reverentia disponis nos:\n subest enim tibi, cum volueris posse.]\n \n19\u00a0[Docuisti autem populum tuum per talia opera,\n quoniam oportet justum esse et humanum;\n et bon\u00e6 spei fecisti filios tuos,\n quoniam judicans das locum in peccatis p\u0153nitenti\u00e6.\n20\u00a0Si enim inimicos servorum tuorum, et debitos morti,\n cum tanta cruciasti attentione,\n dans tempus et locum per qu\u00e6 possent mutari a malitia:\n21\u00a0cum quanta diligentia judicasti filios tuos,\n quorum parentibus juramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum!\n22\u00a0Cum ergo das nobis disciplinam,\n inimicos nostros multipliciter flagellas,\n ut bonitatem tuam cogitemus judicantes,\n et cum de nobis judicatur, speremus misericordiam tuam.\n23\u00a0Unde et illis qui in vita sua insensate et injuste vixerunt,\n per h\u00e6c qu\u00e6 coluerunt dedisti summa tormenta.\n24\u00a0Etenim in erroris via diutius erraverunt,\n deos \u00e6stimantes h\u00e6c qu\u00e6 in animalibus sunt supervacua,\n infantium insensatorum more viventes.\n25\u00a0Propter hoc tamquam pueris insensatis judicium in derisum dedisti.\n26\u00a0Qui autem ludibriis et increpationibus non sunt correcti,\n dignum Dei judicium experti sunt.\n27\u00a0In quibus enim patientes indignabantur\n per h\u00e6c quos putabant deos,\n in ipsis cum exterminarentur videntes,\n illum quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt;\n propter quod et finis condemnationis eorum venit super illos.]","title":"Vulgate: Wisdom: Wisdom Chapter 12","type":"page"}
