{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/wis013.htm","path":"bib/vul/wis013.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/wis013.htm","text":"1\u00a0[Vani autem sunt omnes homines\n in quibus non subest scientia Dei;\n et de his qu\u00e6 videntur bona,\n non potuerunt intelligere eum qui est,\n neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex:\n2\u00a0sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum a\u00ebrem,\n aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem et lunam,\n rectores orbis terrarum deos putaverunt.\n3\u00a0Quorum si specie delectati, deos putaverunt,\n sciant quanto his dominator eorum speciosior est:\n speciei enim generator h\u00e6c omnia constituit.\n4\u00a0Aut si virtutem et opera eorum mirati sunt,\n intelligant ab illis quoniam qui h\u00e6c fecit fortior est illis:\n5\u00a0a magnitudine enim speciei et creatur\u00e6\n cognoscibiliter poterit creator horum videri.\n6\u00a0Sed tamen adhuc in his minor est querela;\n et hi enim fortasse errant,\n Deum qu\u00e6rentes, et volentes invenire.\n7\u00a0Etenim cum in operibus illius conversentur inquirunt,\n et persuasum habent quoniam bona sunt qu\u00e6 videntur.\n8\u00a0Iterum autem nec his debet ignosci.\n9\u00a0Si enim tantum potuerunt scire\n ut possent \u00e6stimare s\u00e6culum,\n quomodo hujus Dominum non facilius invenerunt?]\n \n10\u00a0[Infelices autem sunt,\n et inter mortuos spes illorum est,\n qui appellaverunt deos opera manuum hominum:\n aurum et argentum, artis inventionem,\n et similitudines animalium, aut lapidem inutilem,\n opus manus antiqu\u00e6.\n11\u00a0Aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secuerit,\n et hujus docte eradat omnem corticem,\n et arte sua usus\n diligenter fabricet vas utile in conversationem vit\u00e6;\n12\u00a0reliquiis autem ejus operis\n ad pr\u00e6parationem esc\u00e6 abutatur,\n13\u00a0et reliquum horum quod ad nullos usus facit,\n lignum curvum et vorticibus plenum\n sculpat diligenter per vacuitatem suam,\n et per scientiam su\u00e6 artis figuret illud,\n et assimilet illud imagini hominis,\n14\u00a0aut alicui ex animalibus illud comparet:\n perliniens rubrica, et rubicundum faciens fuco colorem illius,\n et omnem maculam qu\u00e6 in illo est perliniens;\n15\u00a0et faciat ei dignam habitationem,\n et in pariete ponens illud,\n et confirmans ferro\n16\u00a0ne forte cadat,\n prospiciens illi:\n sciens quoniam non potest adjuvare se:\n imago enim est, et opus est illi adjutorium.\n17\u00a0Et de substantia sua, et de filiis suis,\n et de nuptiis votum faciens inquirit:\n non erubescit loqui cum illo qui sine anima est.\n18\u00a0Et pro sanitate quidem infirmum deprecatur,\n et pro vita rogat mortuum,\n et in adjutorium inutilem invocat.\n19\u00a0Et pro itinere petit ab eo qui ambulare non potest;\n et de acquirendo, et de operando,\n et de omnium rerum eventu,\n petit ab eo qui in omnibus est inutilis.]","title":"Vulgate: Wisdom: Wisdom Chapter 13","type":"page"}
