{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/wis014.htm","path":"bib/vul/wis014.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/wis014.htm","text":"1\u00a0[Iterum alius navigare cogitans,\n et per feros fluctus iter facere incipiens,\n ligno portante se, fragilius lignum invocat.\n2\u00a0Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit,\n et artifex sapientia fabricavit sua.\n3\u00a0Tua autem, Pater, providentia gubernat:\n quoniam dedisti et in mari viam,\n et inter fluctus semitam firmissimam,\n4\u00a0ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare,\n etiam si sine arte aliquis adeat mare.\n5\u00a0Sed ut non essent vacua sapienti\u00e6 tu\u00e6 opera,\n propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas,\n et transeuntes mare per ratem liberati sunt.\n6\u00a0Sed et ab initio cum perirent superbi gigantes,\n spes orbis terrarum ad ratem confugiens,\n remisit s\u00e6culo semen nativitatis qu\u00e6 manu tua erat gubernata.\n7\u00a0Benedictum est enim lignum per quod fit justitia;\n8\u00a0per manus autem quod fit idolum,\n maledictum est et ipsum, et qui fecit illud:\n quia ille quidem operatus est,\n illud autem cum esset fragile, deus cognominatus est.\n9\u00a0Similiter autem odio sunt Deo impius et impietas ejus;\n10\u00a0etenim quod factum est, cum illo qui fecit tormenta patietur.\n11\u00a0Propter hoc et in idolis nationum non erit respectus,\n quoniam creatur\u00e6 Dei in odium fact\u00e6 sunt,\n et in tentationem animabus hominum,\n et in muscipulam pedibus insipientium.\n12\u00a0Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum,\n et adinventio illorum corruptio vit\u00e6 est:\n13\u00a0neque enim erant ab initio,\n neque erunt in perpetuum.\n14\u00a0Supervacuitas enim hominum h\u00e6c advenit in orbem terrarum,\n et ideo brevis illorum finis est inventus.]\n \n15\u00a0[Acerbo enim luctu dolens pater,\n cito sibi rapti filii fecit imaginem;\n et illum qui tunc quasi homo mortuus fuerat,\n nunc tamquam deum colere c\u0153pit,\n et constituit inter servos suos sacra et sacrificia.\n16\u00a0Deinde interveniente tempore, convalescente iniqua consuetudine,\n hic error tamquam lex custoditus est,\n et tyrannorum imperio colebantur figmenta.\n17\u00a0Et hos quos in palam homines honorare non poterant\n propter hoc quod longe essent,\n e longinquo figura eorum allata,\n evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt,\n ut illum qui aberat, tamquam pr\u00e6sentem colerent sua sollicitudine.\n18\u00a0Provexit autem ad horum culturam\n et hos qui ignorabant artificis eximia diligentia.\n19\u00a0Ille enim, volens placere illi qui se assumpsit,\n elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret.\n20\u00a0Multitudo autem hominum, abducta per speciem operis,\n eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat,\n nunc deum \u00e6stimaverunt.\n21\u00a0Et h\u00e6c fuit vit\u00e6 human\u00e6 deceptio,\n quoniam aut affectui aut regibus deservientes homines,\n incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt.]\n \n22\u00a0[Et non suffecerat errasse eos circa Dei scientiam,\n sed et in magno viventes inscienti\u00e6 bello,\n tot et tam magna mala pacem appellant.\n23\u00a0Aut enim filios suos sacrificantes,\n aut obscura sacrificia facientes,\n aut insani\u00e6 plenas vigilias habentes,\n24\u00a0neque vitam, neque nuptias mundas jam custodiunt:\n sed alius alium per invidiam occidit,\n aut adulterans contristat,\n25\u00a0et omnia commista sunt: sanguis, homicidium,\n furtum et fictio, corruptio et infidelitas,\n turbatio et perjurium, tumultus bonorum,\n26\u00a0Dei immemoratio, animarum inquinatio,\n nativitatis immutatio, nuptiarum inconstantia,\n inordinatio m\u0153chi\u00e6 et impudiciti\u00e6.\n27\u00a0Infandorum enim idolorum cultura\n omnis mali causa est, et initium et finis.\n28\u00a0Aut enim dum l\u00e6tantur insaniunt,\n aut certe vaticinantur falsa,\n aut vivunt injuste, aut pejerant cito.\n29\u00a0Dum enim confidunt in idolis qu\u00e6 sine anima sunt,\n male jurantes noceri se non sperant.\n30\u00a0Utraque ergo illis evenient digne,\n quoniam male senserunt de Deo, attendentes idolis,\n et juraverunt injuste,\n in dolo contemnentes justitiam.\n31\u00a0Non enim juratorum virtus,\n sed peccantium p\u0153na,\n perambulat semper injustorum pr\u00e6varicationem.]","title":"Vulgate: Wisdom: Wisdom Chapter 14","type":"page"}
