{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/wis015.htm","path":"bib/vul/wis015.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/wis015.htm","text":"1\u00a0[Tu autem, Deus noster, suavis et verus es,\n patiens, et in misericordia disponens omnia.\n2\u00a0Etenim si peccaverimus, tui sumus,\n scientes magnitudinem tuam;\n et si non peccaverimus,\n scimus quoniam apud te sumus computati.\n3\u00a0Nosse enim te, consummata justitia est;\n et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis.\n4\u00a0Non enim in errorem induxit nos\n hominum mal\u00e6 artis excogitatio,\n nec umbra pictur\u00e6 labor sine fructu,\n effigies sculpta per varios colores:\n5\u00a0cujus aspectus insensato dat concupiscentiam,\n et diligit mortu\u00e6 imaginis effigiem sine anima.\n6\u00a0Malorum amatores digni sunt qui spem habeant in talibus,\n et qui faciunt illos, et qui diligunt, et qui colunt.]\n \n7\u00a0[Sed et figulus mollem terram premens,\n laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas;\n et de eodem luto fingit qu\u00e6 munda sunt in usum vasa,\n et similiter qu\u00e6 his sunt contraria:\n horum autem vasorum quis sit usus,\n judex est figulus.\n8\u00a0Et cum labore vano deum fingit de eodem luto\n ille qui paulo ante de terra factus fuerat,\n et post pusillum reducit se unde acceptus est,\n repetitus anim\u00e6 debitum quam habebat.\n9\u00a0Sed cura est illi non quia laboraturus est,\n nec quoniam brevis illi vita est:\n sed concertatur aurificibus et argentariis;\n sed et \u00e6rarios imitatur,\n et gloriam pr\u00e6fert, quoniam res supervacuas fingit.\n10\u00a0Cinis est enim cor ejus,\n et terra supervacua spes illius,\n et luto vilior vita ejus:\n11\u00a0quoniam ignoravit qui se finxit,\n et qui inspiravit illi animam qu\u00e6 operatur,\n et qui insufflavit ei spiritum vitalem.\n12\u00a0Sed et \u00e6stimaverunt ludum esse vitam nostram,\n et conversationem vit\u00e6 compositam ad lucrum,\n et oportere undecumque etiam ex malo acquirere.\n13\u00a0Hic enim scit se super omnes delinquere,\n qui ex terr\u00e6 materia fragilia vasa et sculptilia fingit.\n14\u00a0Omnes enim insipientes,\n et infelices supra modum anim\u00e6 superbi,\n sunt inimici populi tui, et imperantes illi:\n15\u00a0quoniam omnia idola nationum deos \u00e6stimaverunt,\n quibus neque oculorum usus est ad videndum,\n neque nares ad percipiendum spiritum,\n neque aures ad audiendum,\n neque digiti manuum ad tractandum,\n sed et pedes eorum pigri ad ambulandum.\n16\u00a0Homo enim fecit illos;\n et qui spiritum mutuatus est, is finxit illos.\n Nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere.\n17\u00a0Cum enim sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis.\n Melior enim est ipse his quos colit,\n quia ipse quidem vixit, cum esset mortalis, illi autem numquam.]\n \n18\u00a0[Sed et animalia miserrima colunt;\n insensata enim comparata his, illis sunt deteriora.\n19\u00a0Sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere:\n effugerunt autem Dei laudem et benedictionem ejus.]","title":"Vulgate: Wisdom: Wisdom Chapter 15","type":"page"}
