{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/wis016.htm","path":"bib/vul/wis016.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/wis016.htm","text":"1\u00a0[Propter h\u00e6c et per his similia passi sunt digne tormenta,\n et per multitudinem bestiarum exterminati sunt.\n2\u00a0Pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum,\n quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem,\n escam parans eis ortygometram:\n3\u00a0ut illi quidem, concupiscentes escam\n propter ea qu\u00e6 illis ostensa et missa sunt,\n etiam a necessaria concupiscentia averterentur.\n Hi autem in brevi inopes facti, novam gustaverunt escam.\n4\u00a0Oportebat enim illis sine excusatione quidem\n supervenire interitum exercentibus tyrannidem;\n his autem tantum ostendere\n quemadmodum inimici eorum exterminabantur.\n5\u00a0Etenim cum illis supervenit s\u00e6va bestiarum ira,\n morsibus perversorum colubrorum exterminabantur.\n6\u00a0Sed non in perpetuum ira tua permansit,\n sed ad correptionem in brevi turbati sunt,\n signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tu\u00e6.\n7\u00a0Qui enim conversus est,\n non per hoc quod videbat sanabatur,\n sed per te, omnium salvatorem.\n8\u00a0In hoc autem ostendisti inimicis nostris\n quia tu es qui liberas ab omni malo.\n9\u00a0Illos enim locustarum et muscarum occiderunt morsus,\n et non est inventa sanitas anim\u00e6 illorum,\n quia digni erant ab hujuscemodi exterminari.\n10\u00a0Filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes:\n misericordia enim tua adveniens sanabat illos.\n11\u00a0In memoria enim sermonum tuorum examinabantur,\n et velociter salvabantur:\n ne in altam incidentes oblivionem\n non possent tuo uti adjutorio.\n12\u00a0Etenim neque herba, neque malagma sanavit eos:\n sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia.\n13\u00a0Tu es enim, Domine, qui vit\u00e6 et mortis habes potestatem,\n et deducis ad portas mortis, et reducis.\n14\u00a0Homo autem occidit quidem per malitiam;\n et cum exierit spiritus, non revertetur,\n nec revocabit animam qu\u00e6 recepta est.\n15\u00a0Sed tuam manum effugere impossibile est.\n16\u00a0Negantes enim te nosse impii,\n per fortitudinem brachii tui flagellati sunt:\n novis aquis, et grandinibus,\n et pluviis persecutionem passi,\n et per ignem consumpti.\n17\u00a0Quod enim mirabile erat, in aqua, qu\u00e6 omnia extinguit,\n plus ignis valebat:\n vindex est enim orbis justorum.\n18\u00a0Quodam enim tempore mansuetabatur ignis,\n ne comburerentur qu\u00e6 ad impios missa erant animalia,\n sed ut ipsi videntes scirent\n quoniam Dei judicio patiuntur persecutionem.\n19\u00a0Et quodam tempore in aqua\n supra virtutem ignis exardescebat undique,\n ut iniqu\u00e6 terr\u00e6 nationem exterminaret.\n20\u00a0Pro quibus angelorum esca nutrivisti populum tuum,\n et paratum panem de c\u00e6lo pr\u00e6stitisti illis sine labore,\n omne delectamentum in se habentem,\n et omnis saporis suavitatem.\n21\u00a0Substantia enim tua dulcedinem tuam,\n quam in filios habes, ostendebat;\n et deserviens uniuscujusque voluntati,\n ad quod quisque volebat convertebatur.\n22\u00a0Nix autem et glacies sustinebant vim ignis, et non tabescebant:\n ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat\n ignis ardens in grandine et pluvia coruscans;\n23\u00a0hic autem iterum ut nutrirentur justi,\n etiam su\u00e6 virtutis oblitus est.\n24\u00a0Creatura enim tibi factori deserviens,\n exardescit in tormentum adversus injustos,\n et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt.\n25\u00a0Propter hoc et tunc in omnia transfigurata,\n omnium nutrici grati\u00e6 tu\u00e6 deserviebat,\n ad voluntatem eorum qui a te desiderabant:\n26\u00a0ut scirent filii tui quos dilexisti, Domine,\n quoniam non nativitatis fructus pascunt homines,\n sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat.\n27\u00a0Quod enim ab igne non poterat exterminari,\n statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat:\n28\u00a0ut notum omnibus esset\n quoniam oportet pr\u00e6venire solem ad benedictionem tuam,\n et ad ortum lucis te adorare.\n29\u00a0Ingrati enim spes tamquam hibernalis glacies tabescet,\n et disperiet tamquam aqua supervacua.]","title":"Vulgate: Wisdom: Wisdom Chapter 16","type":"page"}
