{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/wis017.htm","path":"bib/vul/wis017.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/wis017.htm","text":"1\u00a0[Magna sunt enim judicia tua, Domine,\n et inenarrabilia verba tua:\n propter hoc indisciplinat\u00e6 anim\u00e6 erraverunt.\n2\u00a0Dum enim persuasum habent iniqui\n posse dominari nationi sanct\u00e6,\n vinculis tenebrarum et long\u00e6 noctis compediti,\n inclusi sub tectis,\n fugitivi perpetu\u00e6 providenti\u00e6 jacuerunt.\n3\u00a0Et dum putant se latere in obscuris peccatis,\n tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt,\n paventes horrende,\n et cum admiratione nimia perturbati.\n4\u00a0Neque enim qu\u00e6 continebat illos spelunca sine timore custodiebat,\n quoniam sonitus descendens perturbabat illos,\n et person\u00e6 tristes illis apparentes pavorem illis pr\u00e6stabant.\n5\u00a0Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen pr\u00e6bere,\n nec siderum limpid\u00e6 flamm\u00e6\n illuminare poterant illam noctem horrendam.\n6\u00a0Apparebat autem illis subitaneus ignis, timore plenus;\n et timore perculsi illius qu\u00e6 non videbatur faciei,\n \u00e6stimabant deteriora esse qu\u00e6 videbantur.\n7\u00a0Et magic\u00e6 artis appositi erant derisus,\n et sapienti\u00e6 glori\u00e6 correptio cum contumelia.\n8\u00a0Illi enim qui promittebant\n timores et perturbationes expellere se ab anima languente,\n hi cum derisu pleni timore languebant.\n9\u00a0Nam etsi nihil illos ex monstris perturbabat,\n transitu animalium et serpentium sibilatione commoti,\n tremebundi peribant,\n et a\u00ebrem quem nulla ratione quis effugere posset, negantes se videre.\n10\u00a0Cum sit enim timida nequitia,\n dat testimonium condemnationis:\n semper enim pr\u00e6sumit s\u00e6va,\n perturbata conscientia:\n11\u00a0nihil enim est timor nisi proditio cogitationis auxiliorum.\n12\u00a0Et dum ab intus minor est exspectatio,\n majorem computat inscientiam ejus caus\u00e6,\n de qua tormentum pr\u00e6stat.\n13\u00a0Illi autem qui impotentem vere noctem,\n et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem,\n eumdem somnum dormientes,\n14\u00a0aliquando monstrorum exagitabantur timore,\n aliquando anim\u00e6 deficiebant traductione:\n subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat.\n15\u00a0Deinde si quisquam ex illis decidisset,\n custodiebatur in carcere sine ferro reclusus.\n16\u00a0Si enim rusticus quis erat, aut pastor,\n aut agri laborum operarius pr\u00e6occupatus esset,\n ineffugibilem sustinebat necessitatem;\n17\u00a0una enim catena tenebrarum omnes erant colligati.\n Sive spiritus sibilans,\n aut inter spissos arborum ramos avium sonus suavis,\n aut vis aqu\u00e6 decurrentis nimium,\n18\u00a0aut sonus validus pr\u00e6cipitatarum petrarum,\n aut ludentium animalium cursus invisus,\n aut mugientium valida bestiarum vox,\n aut resonans de altissimis montibus echo:\n deficientes faciebant illos pr\u00e6 timore.\n19\u00a0Omnis enim orbis terrarum limpido illuminabatur lumine,\n et non impeditis operibus continebatur.\n20\u00a0Solis autem illis superposita erat gravis nox,\n imago tenebrarum qu\u00e6 superventura illis erat:\n ipsi ergo sibi erant graviores tenebris.]","title":"Vulgate: Wisdom: Wisdom Chapter 17","type":"page"}
