{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/wis018.htm","path":"bib/vul/wis018.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/wis018.htm","text":"1\u00a0[Sanctis autem tuis maxima erat lux,\n et horum quidem vocem audiebant, sed figuram non videbant.\n Et quia non et ipsi eadem passi erant, magnificabant te;\n2\u00a0et qui ante l\u00e6si erant, quia non l\u00e6debantur, gratias agebant,\n et ut esset differentia, donum petebant.\n3\u00a0Propter quod ignis ardentem columnam\n ducem habuerunt ignot\u00e6 vi\u00e6,\n et solem sine l\u00e6sura boni hospitii pr\u00e6stitisti.\n4\u00a0Digni quidem illi carere luce,\n et pati carcerem tenebrarum,\n qui inclusos custodiebant filios tuos,\n per quos incipiebat incorruptum legis lumen s\u00e6culo dari.]\n \n5\u00a0[Cum cogitarent justorum occidere infantes,\n et uno exposito filio et liberato,\n in traductionem illorum, multitudinem filiorum abstulisti,\n et pariter illos perdidisti in aqua valida.\n6\u00a0Illa enim nox ante cognita est a patribus nostris,\n ut vere scientes quibus juramentis crediderunt,\n anim\u00e6quiores essent.\n7\u00a0Suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem justorum,\n injustorum autem exterminatio.\n8\u00a0Sicut enim l\u00e6sisti adversarios,\n sic et nos provocans magnificasti.\n9\u00a0Absconse enim sacrificabant justi pueri bonorum,\n et justiti\u00e6 legem in concordia disposuerunt;\n similiter et bona et mala recepturos justos,\n patrum jam decantantes laudes.\n10\u00a0Resonabat autem inconveniens inimicorum vox,\n et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium.\n11\u00a0Simili autem p\u0153na servus cum domino afflictus est,\n et popularis homo regi similia passus.\n12\u00a0Similiter ergo omnes, uno nomine mortis,\n mortuos habebant innumerabiles:\n nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant,\n quoniam uno momento qu\u00e6 erat pr\u00e6clarior\n natio illorum exterminata est.\n13\u00a0De omnibus enim non credentes, propter veneficia;\n tunc vero primum cum fuit exterminium primogenitorum,\n spoponderunt populum Dei esse.\n14\u00a0Cum enim quietum silentium contineret omnia,\n et nox in suo cursu medium iter haberet,\n15\u00a0omnipotens sermo tuus de c\u00e6lo, a regalibus sedibus,\n durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit,\n16\u00a0gladius acutus insimulatum imperium tuum portans:\n et stans, replevit omnia morte,\n et usque ad c\u00e6lum attingebat stans in terra.\n17\u00a0Tunc continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos,\n et timores supervenerunt insperati.\n18\u00a0Et alius alibi projectus semivivus,\n propter quam moriebatur causam demonstrabat mortis.\n19\u00a0Visiones enim qu\u00e6 illos turbaverunt h\u00e6c pr\u00e6monebant,\n ne inscii quare mala patiebantur perirent.\n20\u00a0Tetigit autem tunc et justos tentatio mortis,\n et commotio in eremo facta est multitudinis:\n sed non diu permansit ira tua.\n21\u00a0Prosperans enim homo sine querela deprecari pro populis,\n proferens servitutis su\u00e6 scutum,\n orationem et per incensum deprecationem allegans,\n restitit ir\u00e6, et finem imposuit necessitati,\n ostendens quoniam tuus est famulus.\n22\u00a0Vicit autem turbas non in virtute corporis,\n nec armatur\u00e6 potentia:\n sed verbo illum qui se vexabat subjecit,\n juramenta parentum et testamentum commemorans.\n23\u00a0Cum enim jam acervatim cecidissent super alterutrum mortui,\n interstitit, et amputavit impetum,\n et divisit illam qu\u00e6 ad vivos ducebat viam.\n24\u00a0In veste enim poderis quam habebat, totus erat orbis terrarum;\n et parentum magnalia in quatuor ordinibus lapidum erant sculpta,\n et magnificentia tua in diademate capitis illius sculpta erat.\n25\u00a0His autem cessit qui exterminabat, et h\u00e6c extimuit:\n erat enim sola tentatio ir\u00e6 sufficiens.]","title":"Vulgate: Wisdom: Wisdom Chapter 18","type":"page"}
