{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/zac005.htm","path":"bib/vul/zac005.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/zac005.htm","text":"1 Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi, et ecce volumen volans.\n2 Et dixit ad me: Quid tu vides? Et dixi: Ego video volumen volans: longitudo ejus viginti cubitorum, et latitudo ejus decem cubitorum.\n3 Et dixit ad me: H\u00e6c est maledictio qu\u00e6 egreditur super faciem omnis terr\u00e6: quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur, et omnis jurans ex hoc similiter judicabitur.\n4\u00a0Educam illud, dicit Dominus exercituum: et veniet ad domum furis, et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter: et commorabitur in medio domus ejus, et consumet eam, et ligna ejus, et lapides ejus.\n \n5 Et egressus est angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me: Leva oculos tuos, et vide quid est hoc quod egreditur.\n6 Et dixi: Quidnam est? Et ait: H\u00e6c est amphora egrediens. Et dixit: H\u00e6c est oculus eorum in universa terra.\n7 Et ecce talentum plumbi portabatur, et ecce mulier una sedens in medio amphor\u00e6.\n8 Et dixit: H\u00e6c est impietas. Et projecit eam in medio amphor\u00e6, et misit massam plumbeam in os ejus.\n9 Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce du\u00e6 mulieres egredientes: et spiritus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi, et levaverunt amphoram inter terram et c\u00e6lum.\n10 Et dixi ad angelum qui loquebatur in me: Quo ist\u00e6 deferunt amphoram?\n11 Et dixit ad me: Ut \u00e6dificetur ei domus in terra Sennaar, et stabiliatur, et ponatur ibi super basem suam.","title":"Vulgate: Zechariah: Zechariah Chapter 5","type":"page"}
