{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/zac010.htm","path":"bib/vul/zac010.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/zac010.htm","text":"1\u00a0[Petite a Domino pluviam in tempore serotino,\n et Dominus faciet nives:\n et pluviam imbris dabit eis,\n singulis herbam in agro.\n2\u00a0Quia simulacra locuta sunt inutile,\n et divini viderunt mendacium:\n et somniatores locuti sunt frustra,\n vane consolabantur:\n idcirco abducti sunt quasi grex:\n affligentur, quia non est eis pastor.\n3\u00a0Super pastores iratus est furor meus,\n et super hircos visitabo:\n quia visitavit Dominus exercituum gregem suum, domum Juda,\n et posuit eos quasi equum glori\u00e6 su\u00e6 in bello.\n4\u00a0Ex ipso angulus, ex ipso paxillus,\n ex ipso arcus pr\u00e6lii,\n ex ipso egredietur omnis exactor simul.\n5\u00a0Et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in pr\u00e6lio,\n et bellabunt, quia Dominus cum eis:\n et confundentur ascensores equorum.\n6\u00a0Et confortabo domum Juda,\n et domum Joseph salvabo:\n et convertam eos, quia miserebor eorum:\n et erunt sicut fuerunt quando non projeceram eos:\n ego enim Dominus Deus eorum, et exaudiam eos.\n7\u00a0Et erunt quasi fortes Ephraim,\n et l\u00e6tabitur cor eorum quasi a vino:\n et filii eorum videbunt, et l\u00e6tabuntur,\n et exsultabit cor eorum in Domino.\n8\u00a0Sibilabo eis, et congregabo illos,\n quia redemi eos:\n et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati.\n9\u00a0Et seminabo eos in populis,\n et de longe recordabuntur mei:\n et vivent cum filiis suis, et revertentur.\n10\u00a0Et reducam eos de terra \u00c6gypti,\n et de Assyriis congregabo eos,\n et ad terram Galaad et Libani adducam eos,\n et non invenietur eis locus:\n11\u00a0et transibit in maris freto,\n et percutiet in mari fluctus,\n et confundentur omnia profunda fluminis:\n et humiliabitur superbia Assur,\n et sceptrum \u00c6gypti recedet.\n12\u00a0Confortabo eos in Domino,\n et in nomine ejus ambulabunt, dicit Dominus.]","title":"Vulgate: Zechariah: Zechariah Chapter 10","type":"page"}
