{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/zep001.htm","path":"bib/vul/zep001.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/zep001.htm","text":"1\u00a0Verbum Domini quod factum est ad Sophoniam, filium Chusi, filii Godoli\u00e6, filii Amari\u00e6, filii Ezeci\u00e6, in diebus Josi\u00e6, filii Amon, regis Jud\u00e6.\n \n2\u00a0[Congregans congregabo omnia a facie terr\u00e6, dicit Dominus:\n3\u00a0congregans hominem et pecus,\n congregans volatilia c\u00e6li et pisces maris:\n et ruin\u00e6 impiorum erunt,\n et disperdam homines a facie terr\u00e6, dicit Dominus.\n4\u00a0Et extendam manum meam super Judam\n et super omnes habitantes Jerusalem:\n et disperdam de loco hoc reliquias Baal,\n et nomina \u00e6dituorum cum sacerdotibus;\n5\u00a0et eos qui adorant super tecta militiam c\u00e6li,\n et adorant et jurant in Domino,\n et jurant in Melchom;\n6\u00a0et qui avertuntur de post tergum Domini,\n et qui non qu\u00e6sierunt Dominum,\n nec investigaverunt eum.\n7\u00a0Silete a facie Domini Dei,\n quia juxta est dies Domini:\n quia pr\u00e6paravit Dominus hostiam;\n sanctificavit vocatos suos.\n8\u00a0Et erit: in die hosti\u00e6 Domini,\n visitabo super principes,\n et super filios regis,\n et super omnes qui induti sunt veste peregrina;\n9\u00a0et visitabo super omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa,\n qui complent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo.\n10\u00a0Et erit in die illa, dicit Dominus,\n vox clamoris a porta piscium,\n et ululatus a Secunda,\n et contritio magna a collibus.\n11\u00a0Ululate, habitatores Pil\u00e6:\n conticuit omnis populus Chanaan,\n disperierunt omnes involuti argento.\n12\u00a0Et erit in tempore illo:\n scrutabor Jerusalem in lucernis,\n et visitabo super viros defixos in f\u00e6cibus suis,\n qui dicunt in cordibus suis:\n Non faciet bene Dominus, et non faciet male.\n13\u00a0Et erit fortitudo eorum in direptionem,\n et domus eorum in desertum:\n et \u00e6dificabunt domos, et non habitabunt;\n et plantabunt vineas, et non bibent vinum earum.\n14\u00a0Juxta est dies Domini magnus:\n juxta est, et velox nimis.\n Vox diei Domini amara:\n tribulabitur ibi fortis.\n15\u00a0Dies ir\u00e6 dies illa,\n dies tribulationis et angusti\u00e6,\n dies calamitatis et miseri\u00e6,\n dies tenebrarum et caliginis,\n dies nebul\u00e6 et turbinis,\n16\u00a0dies tub\u00e6 et clangoris super civitates munitas,\n et super angulos excelsos.\n17\u00a0Et tribulabo homines, et ambulabunt ut c\u00e6ci,\n quia Domino peccaverunt;\n et effundetur sanguis eorum sicut humus,\n et corpora eorum sicut stercora.\n18\u00a0Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos\n in die ir\u00e6 Domini:\n in igne zeli ejus devorabitur omnis terra,\n quia consummationem cum festinatione faciet\n cunctis habitantibus terram.]","title":"Vulgate: Zephaniah: Zephaniah Chapter 1","type":"page"}
