{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/zep003.htm","path":"bib/vul/zep003.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/zep003.htm","text":"1\u00a0[V\u00e6 provocatrix, et redempta civitas, columba!\n2\u00a0non audivit vocem,\n et non suscepit disciplinam;\n in Domino non est confisa,\n ad Deum suum non appropinquavit.\n3\u00a0Principes ejus in medio ejus quasi leones rugientes;\n judices ejus lupi vespere, non relinquebant in mane.\n4\u00a0Prophet\u00e6 ejus vesani, viri infideles;\n sacerdotes ejus polluerunt sanctum,\n injuste egerunt contra legem.\n5\u00a0Dominus justus in medio ejus non faciet iniquitatem;\n mane, mane judicium suum dabit in lucem, et non abscondetur;\n nescivit autem iniquus confusionem.\n6\u00a0Disperdidi gentes,\n et dissipati sunt anguli earum;\n desertas feci vias eorum,\n dum non est qui transeat;\n desolat\u00e6 sunt civitates eorum,\n non remanente viro, neque ullo habitatore.\n7\u00a0Dixi: Attamen timebis me,\n suscipies disciplinam;\n et non peribit habitaculum ejus,\n propter omnia in quibus visitavi eam:\n verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas.\n8\u00a0Quapropter exspecta me, dicit Dominus,\n in die resurrectionis me\u00e6 in futurum:\n quia judicium meum ut congregem gentes,\n et colligam regna,\n et effundam super eos indignationem meam,\n omnem iram furoris mei:\n in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra.]\n \n9\u00a0[Quia tunc reddam populis labium electum,\n ut invocent omnes in nomine Domini,\n et serviant ei humero uno.\n10\u00a0Ultra flumina \u00c6thiopi\u00e6, inde supplices mei;\n filii dispersorum meorum deferent munus mihi.\n11\u00a0In die illa non confunderis super cunctis adinventionibus tuis,\n quibus pr\u00e6varicata es in me,\n quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbi\u00e6 tu\u00e6,\n et non adjicies exaltari amplius in monte sancto meo.\n12\u00a0Et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum:\n et sperabunt in nomine Domini.\n13\u00a0Reliqui\u00e6 Isra\u00ebl non facient iniquitatem,\n nec loquentur mendacium,\n et non invenietur in ore eorum lingua dolosa,\n quoniam ipsi pascentur, et accubabunt,\n et non erit qui exterreat.\n14\u00a0Lauda, filia Sion; jubila, Isra\u00ebl:\n l\u00e6tare, et exsulta in omni corde, filia Jerusalem.\n15\u00a0Abstulit Dominus judicium tuum;\n avertit inimicos tuos.\n Rex Isra\u00ebl Dominus in medio tui:\n non timebis malum ultra.\n16\u00a0In die illa dicetur Jerusalem:\n Noli timere; Sion: Non dissolvantur manus tu\u00e6.\n17\u00a0Dominus Deus tuus in medio tui fortis, ipse salvabit:\n gaudebit super te in l\u00e6titia,\n silebit in dilectione sua,\n exsultabit super te in laude.\n18\u00a0Nugas, qui a lege recesserant,\n congregabo, quia ex te erant:\n ut non ultra habeas super eis opprobrium.\n19\u00a0Ecce ego interficiam omnes qui afflixerunt te in tempore illo:\n et salvabo claudicantem,\n et eam qu\u00e6 ejecta fuerat congregabo:\n et ponam eos in laudem, et in nomen,\n in omni terra confusionis eorum,\n20\u00a0in tempore illo quo adducam vos,\n et in tempore quo congregabo vos.\n Dabo enim vos in nomen,\n et in laudem omnibus populis terr\u00e6,\n cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris,\n dicit Dominus.]","title":"Vulgate: Zephaniah: Zephaniah Chapter 3","type":"page"}
