{"collection":"chr","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/chr/ecf/002/0020349.htm","path":"chr/ecf/002/0020349.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/chr/ecf/002/0020349.htm","text":"Ac Valentiniani quidem, qui desuper ex divinis emissionibus deduxere conjugationes, acceptum habent matrimonium: Basilidis autem sectatores, \u201cCum interrogassent, inquiunt, apostoli, nun sit melius uxorem non ducere, dicunt respondisse Dominum: \u2018Non omnes capiunt verbum hoc. Sunt enim eunuchi alii a nativitate, alii vero a necessitate.\u2019\u201d 2441 Hoc dictum autem sic interpretantur: \u201cQuidam ex quo nati sunt, naturaliter feminam aversantur, qui quidem hoc naturali utentes temperamento, recte faciunt, si uxorem non ducant. Hi, inquiunt, eunuchi sunt ex nativitate. Qui autem sunt a necessitate, ii sunt theatrici exercitatores, qui, glori\u00e6 studio retracti, se continent. Quinetiam qui casu aliquo excisi sunt, eunuchi facti sunt per necessitatem. Qui itaque eunuchi fiunt per necessitatem, non fiunt eunuchi secundum logon, seu rationem. Qui autem regni sempiterni gratia seipsos castrarunt, id ad declinandas, inquiunt, conjugii molestias fecerunt, quod procurand\u00e6 rei familiaris onus ac sollicitudinem timerent. Et illud: \u2018Melius est nubere quam uri,\u2019 2442 dicentem Apostolum aiunt velle: Ne animam tuam in ignem injicias, noctu et interdiu resistens, et timens ne a continentia excidas. Nam cum in resistendo occupata fuerit anima, a spe est divisa\u201d\u2014Patienter igitur sustine,\u201d inquit his verbis Isidoms in Moralibus, \u201ccontentiosam mulierem, ne a Dei gratia avellaris; et cum ignem in semine excreveris, cum bona ores conscientia. Quando autem, inquit, tua gratiarum actio delapsa fuerit in petitionem, et deinceps\u2019 steteris, ut tamen labi ac timbare non desinas, duc uxorem. Sin est aliquis juvenis, vel pauper, vel infirmus, et non ei libel logo, seu rationi, convenienter uxorem ducere, is a fratre ne discedat; dicat: Ingressus sum in sancta, nihil possum pati. Quod si eum suspicio aliqua subeat, dicat: Frater, impone mihi manure, ne peccem; et confestim turn in mente, turn in corpore opem experietur. Velit modo quod bonum est perficere, et assequetur. Nonnunquam autem ore tenus dicimus: Nolumus peccare; animus autem noster propendet in pectatum. Qui est ejusmodi, propier meturn, quod vult, non facit, ne ei constituatur supplicium. At hominum generi qu\u00e6dam necessaria sunt ac naturalia duntaxat. Quod indumentis egeat, necessarium simul est et naturale: est autem venerea voluptas naturalis, sed non necessaria.\u201d Has voces adduxi ad reprehendendos Basilidianos, qui non recte vivunt, ut qui vel peccandi potestatem habeant propier perfectionera, vel omnino quidera natura salvi futuri sint, etsi nunc peccent, quod natur\u00e6 dignitate sunt electi. Neque vero primi dogmaturn architecti eorumdem perpetrandorum potestatem illis faciunt. Ne ergo Christi nomen suspicientes, et iis, qui sunt in gentibus intemperantissimi, incontinentius viventes, nomini maledictum inurant. \u201cQui enim sunt ejusmodi, pseudapostoli, operarii dolosi,\u201d usque ad illud: \u201cQuorum finis erit secundum opera eorum.\u201d 2443 Est ergo continentia, corporis despicientia secundum confessionem in Deum; non solum enim in rebus venereis, sed etiam in aliis, qu\u00e6 anima perperam concupiscit, non contenta necessariis, versatur continentia. Est autem et in lingua, et in acquirendo, et in utendo, et in concupiscendo continentia. Non docet autem ea solummodo esse temperantes, siquidem pr\u00e6bet nobis temperantiam, ut qu\u00e6 sit divina potestas et gratia. Dicendum est ergo, quidnam nostris videatur de p. 382 eo, quod est propositum. Nos quidem castitatem, et eos, quibus hoc a Deo datum est, beatos decimus: monogamiam autem, et qu\u00e6 consistit in uno solum matrimonio, honestatem admira tour; dicerites tamen oportere aliorum misereri, et \u201calterum alterius onera portare,\u201d 2444 ne \u201cquis, cure\u201d recte \u201cstare videatur,\u201d 2445 ipse quoque \u201ccadat.\u201d De secundis autum nuptiis: \u201cSi uraris,\u201d inquit Apostolus, \u201cjungere matrimonio.\u201d 2446\nQui autem a Carpocrate descendunt et Epiphane, censent oportere uxores esse communes; a quibus contra nomen Christi maximum emanavit probruin. Hic autem Epiphanes, cujus etiam scripta feruntur, filius erat Carpocratis, et matris Alexandri\u00e6 nomine, ex patre quidera Alexandrinus, ex matre vero Cephalleneus. Vixit autem solum septemdecim annos, et Same, qu\u00e6 est urbs Cephalleni\u00e6, ut deus est honore affectus. Quo in loco templum ex ingentibus lapidibus, altaria, delubra, museum, \u00e6dificatum est et consecratum; et cure est nova luna, convenientes Cephallenei, diem natalem, quo in deos relatus est Epiphanes, sacrificant, libantque, et convivantur, et hymnos canunt. A patre autem didicit et orbem disciplinarum et Platonis philosophiam. Fuit autem princeps monadic\u00e6 2447 cognitionis. A quo etiam profluxit h\u00e6resis eorum, qui nunc sunt, Carpocratianorum. Is ergo dicit in libro De justitia, \u201cJustitiam Dei esse quamdam cure \u00e6qualitate communionem. \u00c6quale quidera certe c\u0153lum undequaque extensum totam terrain cingit. Et nox ex \u00e6quo stellas omnes ostendit; et diei auctorem et lucis patrem, solem, Deus ex alto \u00e6qualem effudit omnibus, qui possunt videre (illi autem omnes communiter respiciunt), quoniam non discernit divitem vel pauperem vel populi principem, insipientes et sapientes, femmas et masculos, liberos, servos. Sed neque secus facit in brutis. Cure autem omnibus animantibus \u00e6que ipsum communem effuderit. bonis et malis justitiam suam confirmat, cure nemo possit plus habere, neque auferre a proximo, ut ipse illius lucem habeat duplicatam. Sol facit omnibus animantibus communia exorm nutrimenta, communi justitia ex \u00e6quo data omnibus: et ad ea, qu\u00e6 sunt hujusmodi, similiter se habet genus boum, ut bores; et suum, at sues, et ovium, ut oves; et reliqua omnia. Justitia enim in iis apparel esse communitas. Deinde per communitatem omnia similiter secundum sua genera seminantur, et commune nutrimentum editur humi pascentibus jumentis omnibus, et omnibus ex \u00e6quo; ut quod nulla liege circumscriptum sit, sed ejus, qui donat, jubentis suppeditatione, convenienter justeque adsit omnibus. Sed neque generationi posita est lex, esset enim jamdiu abolita: ex \u00e6quo autem seminant et generant, habentia innatam a justitia communionera: ex \u00e6quo communiter omnibus oculum ad videndum, creator et pater omnium, sua justitia legera ferens, pr\u00e6buit, non discernens feminam a masculor non id quod est rationis particeps, ab experte rationis, el, ut semel dicam, nullum a nullo; sed \u00e6qualitate et communitate visum similiter dividens, uno jussu omnibus est largitus. Leges autem, inquit, hominum, cum ignorationem castigare non possent, contra leges facere docuerunt: legum enim proprietas dissecuit divin\u00e6 legis communionem et arrodit; non intelligens dictum Apostoli dicentis: \u2018Per legem peccatum cognovi.\u2019 Et meum et tuum dicit subiisse per leges, ut qu\u00e6 non amplius communiter fruantur (sunt enim communia), neque terra, neque possessionibus, sed neque matrimonio. Fecit enim rites communiter omnibus, qu\u00e6 neque passerem, neque furem abnegant; et frumentum similiter, et alios fructus. Violata autem communio et \u00e6qualitas, genuit furem pecorum et fructuum. Cum ergo Deus communiter omnia fecisset homini, et feminam cure masculo communiter conjunxisset, et omnia similiter animantia conglutinasset, pronuntiavit justitiam, communionem cum \u00e6qualilate. Qui autem sic nati sunt, communionera, qu\u00e6eorum conciliat generationem, abnegaverunt. Et dicit, si unam ducens habeat, cure omnium possint esse participes, sicut reliqua recit animantia.\u201d H\u00e6c cum his verbis dixisset, subjungit rursus his verbis: \u201cIntensam enim et vehementiorem ingeneravit masculis cupiditatem ad generum perpetuitatem, quam nec lex, nec mos, nec aliquid aliud potest abolere: est enim Dei decretum.\u201d Et quomodo amplius hic in nostra examinetur oratione, cum legem et Evangelium perh\u00e6c aperte destruat? Ilia enim dicit: \u201cNon m\u0153chaberis.\u201d 2448 Hoc autem dicit: \u201cQuicunque respicit ad concupiscentiam, jam m\u0153chatus est.\u201d 2449 Illud enim: \u201cNon concupisces,\u201d 2450 quod a lege dicitur, ostendit unum esse Deum, qui pr\u00e6 dicatur per legem et prophetas et Evangelium. Dicit enim: \u201cNon concupisces uxorem proximi tui.\u201d Proximus autem non est Jud\u00e6us Jud\u00e6o: frater enim est et eumdem habet Spiritum; restat ergo, ut propinquum dicat eum qui est alterius gentis. Quomodo autem non propinquus, qui aptus est esse Spiritus particeps? Non solum enim Hebr\u00e6orum, sed etiam gentium pater est Abraham. Si autem qu\u00e6 est adulterata, et qui in eam fornicatus est, capite punitur: 2451 p. 383 clarum est utique pr\u00e6ceptum, quod dicit: \u201cNon concupisces uxorem propinqui tui,\u201d loqui de gentibus: ut cure quis secundum legera et ab uxore proximi eta sorore abstinuefit, aperte audiat a Domino: \u201cEgo autem dico, non concupisces.\u201d Additio autem hujus particul\u00e6 \u201cego,\u201d majorem pr\u00e6cepti vim ostendit. Quod autem cure Deo bellum gerat Carpocrates, et Epiphanes etiam in eo, qui vulgo jactatur, libro De justilia, patet ex eo quod subjungit his verbis: \u201cHinc ut qui ridiculum dixerit, legislatoris hoc verbum audiendum est: \u2018Non concupisces:\u2019 usque ad id, quod magis ridicule dicit: \u2018Res proximi tui.\u2019 Ipse enim, qui dedit cupiditatem, ut qu\u00e6 contineret generationem, jubet eam auferre, cum a nullo earn auferat animali. Illud autem: \u2018Uxorein proximi mi,\u2019 quo communionera cogit ad proprietatem, dixit adhuc magis ridicule.\u201d Eth\u00e6c quidera dogmata constituunt egregii Carpocratiani. Hos dicunt et aliquos alios similium malorum \u00e6mulatores, ad c\u0153nas convenientes (neque enim dixerim \u201cagapen\u201d eorum congressionem) 2452 viros simul et mulieres, postquam cibis venerem excitantibus se expleverint, lumine amoto, quod eorum fornicatoriam hanc justitiam pudore afficiebat, aversa lucema, coire quomodo velint, et cure quibus velint: meditatos autem inejusmodi \u201cagape\u201d communionem, interdiu jam, a quibus velint mulieribus exigere Carpocrate\u00e6 (divin\u00e6 enim nefas est discere) legis obedientiam. Has leges, ut sentio, ferre opportuit Carpocratem canum et suum et hircorum libidinibus. Mihi autem videtur, Platonem quoque mate intellexisse, in Republica dicentem, oportere esse communes omnium uxores: ut qui diceret eas quidem, qu\u00e6 nondum nupserant, esse communes eorum, qui essent petituri, quemadmodum theatram quoque est commune spectatorum; esse autem unamquamque uniuscujusque qui pr\u00e6occupasset, et non amplius communem esse earn qu\u00e6 nupsisset. Xanthus autem in iis, qu\u00e6 scribuntur Magica: \u201cC\u0153unt autem,\u201d inquit, \u201cmagi cum matribus et filiabus: et fas esse aiunt coire cure sororibus, et communes esse uxores, non vi et clam, sed utrisque consentientibus, cure velit alter ducere uxorem alterius.\u201d De his et similibus h\u00e6resibus existimo Judam prophetice dixisse in epistola: \u201cSimiliter quidera hi quoque somniantes\u201d (non enim vigilantes ad veritatem se applicant), usque ad illud: \u201cEt os eorum loquitur superba.\u201d 2453\nJam vero si et ipse Plato et Pythagorei, sicut etiam postea Marcionit\u00e6, malam existimarunt esse generationem, longe abfuit, ut communes ipse poneret uxores. Sed Marcionit\u00e6 2454 quidem dicunt malam esse naturam, ex mala materia, et a justo factam opifice ac Creatore. Qua quidera ratione nolentes implere mundum, qui factus est a Creatore, volunt abstinere a nuptiis, resistentes suo Creatori, et contendentes ad bonum, qui vocavit: sed non ad eum, qui, ut dicunt, Deus est diversis moribus pr\u00e6ditus. Unde cum nihil hic velint relinquere proprium, non sunt ex destinato animi proposito continentes, sed propter odium conceptum adversum eum, qui creavit, nolentes iis uti, qu\u00e6 ab ipso sunt creata. Sed hi quidem, qui propter impium, quod cum Deo gerunt, bellum, emoti sunt ab iis cogitationibus, qu\u00e6 sunt secundum naturam, Dei longanimitatem contemnentes et benignitatem, etsi nolunt uxorem ducere, cibis tamen utuntur creatis, et \u00e6rem respirant Creatoris, ut quiet ejus sint opera, et in iis, qu\u00e6 sunt ejus, permaneant, et inauditam ac novam quamdam, ut aiunt, annuntiatam audiunt cognitionem, etiamsi hoc quoque nomine mundi Domino deberent agere gratias, quod hic acceperint Evangelium. Sed adversus eos quidera, cure de principiis tractabimus, accuratissime disseremus. Philosophi autem, quorum mentionera fecimus, a quibus cure malam esse generationem irapie didicissent Marcionit\u00e6, tanquam suo dogmate gloriantur, non eam volunt esse natura malam, sed anima, qu\u00e6 veritatem divulgavit. Artimam enim, quam esse divinam fatentur, in hunc mundum deducunt, tanquam in locum supplicii. Oportet autem animas in corpus immissas expiari ex eorum sententia. Non convenit autem plius hoc dogma Marcionistis, sed iis, qui censent in corpora intrudi, et iis alligari, et quasi ex vase in vas aliud transfundi animas. Adversus quos fuerit aliud dicendi tempus, quando de anima tractabimus. Videtur itaque Heraclitus maledictis insequi generationem: \u201cQuoniam autem,\u201d inquit, \u201cnati volunt vivere, et mortes habere, vel potius quiescere; filios quoque relinquunt, ut mortes fiant.\u201d Clarum est autem cum eo conyenire Empedoclem quoque dicentem:\u2014\n Deflevi et luxi, insolitum cernens miser orbem.\n Mortua nam ex vivis fecit, species commutans.\n Hei mihi! quam infelix horninure genus atque misellum\nLitibus ex quantis prognati et planctibus estis?\n Mortales homines, caro qui tantum, et nihil estis;\nSimiliter atque p\u0153ta, qui scribit:\u2014\n Haud homine infelix tellus mage quldquam alit alma.\nQuin etiam Theognis malam ostendit esse generationera, dicens hoc modo:\u2014\n Optima non nasci res est mortalibus \u00e6gris,\nNec nitidi soils luce micante frui,\nExtemplo aut natum portas invadere Ditis.\nHis autem consequenria scribit quoque Euripides, p\u0153ta tragicus:\u2014\n Nam nos decebat convenire publice, et\nDeflere natum, quod tot ingreditur mala:\nAst mortuum, cuique jam quies data est,\nEfferre l\u00e6tis gratulationibus.\n Quis novit, an vivere quidera siet mori,\nSiet mori autem vivere?\nIdem quod hi, videtur Herodotus quoque inducere dicentem Solonera: \u201cO Cr\u0153se, quivis homo nihil est aliud quam calamitas.\u201d Jam vero ejus de Cleobide et Bitone fabula plane nihil aliud vult, quam vituperare generationera, laudare autern morterm.\nEt qualis folii, est heminum generatia talis, ait Homerus. Plato autem in Cratylo, Orpheo tribuit eum sermonem, quo anima puniri in corpore dicitur: \u201cNempe corpus hoc anim\u00e6 \u03c3\u1fc6\u03bc\u03b1,\u201d monumentum, \u201cquidam esse tradunt: quasi ipsa pr\u00e6senti in tempore sit sepulta; atque etiam quia anima per corpus \u03c3\u03b7\u03bc\u03b1\u03af\u03bd\u03b5\u03b9,\u201c significat, \u201cqu\u00e6cunclue significare potest: iedo \u03c3\u1fc6\u03bc\u03b1 jure vocari. Videatur mihi pr\u00e6terea Orpheus nomen hoc ob id potissimum imposuisse, quod anima in corpore hoc delictorum luat p\u0153nas.\u201d Oper\u00e6 pretium est autem meminisse etiam eorum, qu\u00e6 dicit Philolaus. Sic enim dicit hic Pythagoreus: \u201cTestantur autem veteres quoque theologi et vates, ad luenda supplicia animam conjunctam esse corpori, et in eo tanquam in monumento esse sepultam.\u201d Quin etiam Pindarus de iis, qu\u00e6 sunt in Eleusine, mysteriis loquens, infert: \u201cBeatus, qui cum ilia sub terra videtit communia, novit quidem vit\u00e6 finem, novit autem datum Jovis imperium.\u201d Et Plato similiter in P\u00e6donene non veretur hoc modo scribere: \u201cPorto autem hi, qui nobish\u00e6c constituerunt mysteria, non aliquid aliud,\u201d usque ad: \u201cEt cure diis habitatlone.\u201d Quid vero, cum dieit: \u201cQuandiu corpus habuefimus, et anima nostra cum ejusmodi malo admista fuerit, illud, quod desideramus, nunquam satis assequemur?\u201d annon significat generationem esse causam maximorum malorum? Jam vero in Ph\u00e6done quoque testatur: \u201cEvenit enim, ut qui recte philosophantur, non animadvertantur ab aliis in nullam rem aliam suum studium conferre, quam ut emoriantur, et sint mortui.\u201d Et runus: \u201cErgo hic quoque philosophi anima corpus maxime vilipendit, et ab eo fugit, ipsa autem secum seorsim esse qu\u00e6rit.\u201d Nunquid autem consentit cum divino Apostolo, qui dicit: \u201cInfelix ego homo, quis me liberabit a corpore mortis hujus?\u201d 2455 nisi forte eorum consensionem, qui trahuntur in vitium, \u201ccorpus morris\u201d dicit tropice. Atque coitum quoque, qui est principium generationis, vel ante Marcionem vietur Plato aversari in primo De republica: ubi cum laudasset senectutem, subjungit: \u201cVelim scias, quod quo magis me deficiunt alise,\u201d nempe corporis, \u201cvoluptates, eo magis confabulandi cupiditas, et voluptas, quam ex ea re capio, augetur.\u201d rei veneree injecta esset menrio: \u201cBona verba qu\u00e6so,\u201d inquit: \u201cego vero lubenter isthinc, tanquam ad insano aliquo et agresti domino, effugi?\u2019 Rursus in Ph\u00e6done, vituperans generationem, dicit: \u201cQu\u00e6 ergo de his in arcanis dicitur, h\u00e6c est oratio, quod nos homines sumus in custodia allqua.\u201d Et rursus: \u201cQui autem pie pr\u00e6c\u00e6 teris vixisse inveniuntur, hi sunt, qui ex his terrenis locis, tanquam e carcere, soluti atque liberati, ad puram in altioribus locis habitationem transcendunt.\u201d Sed tamen quamvis ita se habeat, recte a Deo mundum administrari existimat; unde dicit: \u201cNon oportet autem seipsum solvere, nec effugere.\u201d Et ut paucis dicam, non dedit Marcioni occasionem, ut malam existimaret materiam, cum ipse pie de mundoh\u00e6c dixerit: \u201cAb e\u0153nim, qui ipsum construxit, habet omnia bona: a priori autem deformirate incommoda et injusta omnia, qu\u00e6 intra c\u0153lum nascuntur, mundus ipse sustinet, et animantibus inserit.\u201d Adhuc autem subjungit manifestius: \u201cCujus quidem defectus est coporea temperatura, prisc\u00e6 naturge comes; ham quiddam valde deforme erat, et ordinis expert, priusquampr\u00e6senti ornatu decoraretur.\u201d Nihilominus autem in Legibus quoque deflet humanum genus, sic dicens: \u201cDii autem hominum genus laboribus natur\u00e6 pressum miserati, remissiones ipsis statuerunt laborum, solemnium videlicit festorum vicissitudines.\u201d Et in Epinomide persequitur etiam causas, cur sint horninure miserti, et sic dicit: \u201cAb initio ipsum esse genitum, est grave cuilibet animanti: primum quidem, quod eorum constitutionis sint participes, qu\u00e6 in utero gestantur; deinde ipsum nasci, et pr\u00e6terea nutriri et erudiri, per irmumerabiles labores universa fiunt, ut omnes dicimus.\u201d Quid vero? annon Heraclitus generationera quoque dicit esse mortem? Pythagoras autem similiter atque Socrates in Gorgia, cum dicit: \u201cMors est, qu\u00e6 unque experrecti videmus: qu\u00e6 cunque autem dormientes, somnus.\u201d Sed de his quidem satis. Quando autem tractabimus de principiis, tune et has repugnantias, quas et innuunt philosophi, et suis dogmatibus decernunt Marcionist\u00e6, considerabimus. C\u00e6terum satis dilucide ostensas esse existimo, externorum alienorumque dogmaturn occasiones Marcionem ingrate et indocte accepisse a Platone. Nobis autem procedar sermo de continentia. Dicebamus autem\u201d p. 385 Gr\u00e6cos adversus liberorum generationem multa dixisse, incommoda, qu\u00e6 comitari eam solent, respicientes: qu\u00e6 cum impie excepissent Marcionit\u00e6, impie fuisse ingratos in Creatorem. Dicit enim trag\u0153dia:\u2014\n Non nascier pr\u00e6stat homines, quam nastier.\nDein filios acerbis cum coloribus\nEnitor, ast enixa, si stolidi scient,\nAfflictor, intuendo quod servo malos,\nBonosque perdo. Si bonos servo, tamen\n Mihi miscellum cor timore liquitur.\nQuid hic boni ergo est? unicam annon sufficit\nEffundere animam, nisi crucieris amplius?\n Vetus stat mihi persuasio,\nPlantare filios nunquam hominem oportuit,\nDum cernit ad quot gignimus natos mala.\nIn his autem, qu\u00e6 deinceps sequuntur, malorum quoque causam evidenter reducit ad principia, sic dicens:\u2014\n O! miser natus, malisque obnoxius\nEditus, homo, es, vit\u00e6 tu\u00e6que miserriam\nHinc inchoasti: c\u0153pit \u00e6ther omnibus\nSpiramen unde alens tradere mortalibus;\nMortalis \u00e6gre ne feras mortalia.\nRursus autem his similia tradit:\u2014\n Mortalium omnium beatus non fuit\nQuisquam, molestia et nemo carens fuit.\n Heu! quanta, quotque hominibus eveniunt mala,\nQuam vana, quorum terminus nullus datur.\n Nemo beatus semper est mortalium.\nHac itaque ratione dicunt etiam Pythagoreos abstinere a rebus venereis. Mihi autem contra videntur uxores quidem ducere, ut liberos suscipiant, velle autem a venerea voluptate se continere post susceptos liberos. Proinde mystice uti fabis prohibent, non quod sit legumen flatum excitens, et concoctu difficile, et somnia efficiat turbulenta; neque quod hominis capiti sit sireills ut vult ille versiculus:\u2014\n Idem est namque fabam atque caput corrodere patris;\nsed potius quod fab\u00e6, si comedantur, steriles efficiant mulieres. Theophrastus quidem certe in quinto libro De causis plantarum, fabarum siliquas, si ponantur ad radices arborum qu\u00e6 nuper sunt plantat\u00e6, refert plantas exsiccare. Quinetiam gallin\u00e6 domestic\u00e6, qu\u00e6 eas assidue comedunt, efficiuntur steriles.\nEx iis autem, qui ab h\u00e6resi ducuntur, Marciohis quidem Pontici fecimus mentionem, qui propter certamen, quod adversus Creatorem suscepit, mundanarum rerum usum recusat. Ei autem continenti\u00e6 causa est, si modo est ea dicenda continentia, ipse Creator, cui se adversari existimans gigas iste cum Deo pugnans, est invitus continens, dum in creationem et Dei opus invehitur. Quod si usurpent vocem Domini, qui dicit Philippo: \u201cSine mortuos sepelire mortuos suos, tu autem sequere me:\u201d 2456 at illud considerent, quod similem cam is formationem fert quoque Philippus, non habens cadaver pollutum. Quomodo ergo cum carhem haberet, non habuit cadaver? Quoniam surrexit ex monumento, Domino ejus vitia morte afficiente, vixit autem Christo. Meminimus autem nefari\u00e6 quoque ex Carpocratis sententia mulierum communionis. Cum autem de dicto Nicolai loqueremur, illud pr\u00e6 termisimus: Cum formosam, aiunt, haberet uxorem, et post Servatoris assumptionem ei fuisset ab apostolis exprobrata zelotypia, in medium adducta muliere, permisit cui vellet eam nubere. Aiunt enim hanc actionem illi voci consentaneam, qu\u00e6 dicit, quod \u201ccarne abuti oporteat.\u201d Proinde ejus factum et dictum absolute et inconsiderate sequentes, qui ejus h\u00e6resim persequuntur, impudenter effuseque fornicantur. Ego autem audio Nicolaum quidem nulla unquam alia, quam ea, qu\u00e6 ei nupserat, uxore usum esse; et ex illius liberis, filias quidem consenuisse virgines, filium autem permansisse incorruptum. Qu\u00e6 cum ita se habeant, vitii erat depulsio atque expurgatio, in medium apostolorum circumactio uxoris, cujus dicebatur laborare zelotypia: et continentia a voluptatibus, qu\u00e6 magno studio parari solent, docebat illud, \u201cabuti carne,\u201d hoc est, exercere carnem. Neque enim, ut existimo, volebant, convenienter Domini pr\u00e6cepto, \u201cduobus dominis servire,\u201d 2457 voluptati et Deo. Dicunt itaque Matthiam 2458 quoque sic docuisse: \u201cCum carne quidem pugnare, et ea uti, nihil ei impudicum largiendo ad voluptatem; augere autem animam per fidem et cognitionem.\u201d Sunt autem, qui etiam publicam venerem pronuntiant mysticam communionem; et sic ipsum nomen contumelia afficiunt. Sicut enim operari eum dicimus, tum qui malum aliquod facit, tum etiam qui bonum, idem nomen utrique tribuentes; haud aliter \u201ccommunio\u201d usurpari solet; nam bona quidem est in communicatione tum peeuni\u00e6, tum nutrimenti et yestitus: illi autem quamlibet veneream conjunctionem impie vocaverunt \u201ccommunionem.\u201d Dicunt itaque ex iis quemdam, cum ad hostram virginem vultu formosam accessisset, dixisse: Scriptum est: \u201cDa omni te petenti:\u201d 2459 illam autem honeste admodum respondisse, ut quse non intelligeret hominis petulantiam: At tu matrem conveni de matrimonio. O impietatem! etiam voces Domini p. 386 ementiuntur isti intemperanti\u00e6 communicatores, fratresque libidinis, non solum probrum philosophi\u00e6, sed etiam totius vit\u00e6; qui veritatem, quantum in eis situm est, adulterant ac corrumpunt, vel potius defodiunt; homines infelicissimi carnalem concubitus communionem consecrant, et hanc ipsos putant ad regnum Dei perducere. Ad lupanaria ergo deducith\u00e6c communio, et cure eis communicaverint sues et hirci, maximaque apud illos in spe fuerint meretrices, qu\u00e6 in prostibulis pr\u00e6sto sunt, et volentes omnes admittunt. \u201cVos autem non sic Christum didicistis, siquidem ipsum audiistis, et in eo docti estis, quemadmodum est veritas in Christo Jesu, ut deponatis qu\u00e6 sunt secundum veterem conversationem, veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria deceptionis. Renovamini autem spiritu mentis vestr\u00e6, et induatis novum hominem, qui creatus est secundum Deum in justitia et sanctitate veritatis,\u201d 2460 ad Dei similitudinem. \u201cEfficimini ergo Dei imitatores, ut filii dilecti, et ambulate in dilectione, sicut Christus quoque dilexit nos, et tradidit seipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. Fornicatio autem, et omnis immunditia, vel avaritia, ne nominetur quidem in vobis, sicut decet sanctos, et turpitudo, et stultiloquium.\u201d 2461 Etenim docens Apostolus meditari vel ipsa voce esse castos, scribit: \u201cHoc enim scitote, quod omnis fornicator,\u201d et c\u00e6tera, usque ad illud: \u201cMagis autem arguite.\u201d 2462 Effluxit autem eis dogma ex quodam apocrypho libro. Atque adeo afferam dictionem, qu\u00e6 mater eorum intemperanti\u00e6 et origo est: et sive ipsi hujus libri scriptores se fateantur, en eorum recordiam, licet Deo eum falso ascribant libidinis intemperantia ducti: sive ab aliis, eos perverse audientes, hoc pr\u00e6clarum dogma acceperint, sic porto se habent ejus verba: \u201cUnum erant omnia: postquam autem ejus unitati visum est non esse solam, exiit ab eo inspiratio, et cum ea iniit communionem, et fecit dilectum. Exhinc autem egressa est ab ipso inspiratio, cum qua cure communionem iniisset, fecit porestates, qu\u00e6 nec possunt videri nec audiri,\u201d usque ad illud, \u201cunamquamque in nomine proprio.\u201d Si enim hi quoque, sicut Valentiniani, spiritales posuissent communiones, suscepisset forte aliquis eorum opinionem: carnalis autem libidinis communionem ad sanctam inducere prophetiam, est ejus qui desperat salutem. Talia etiam statuunt Prodici quoque assecl\u00e6, qui seipsos falso nomine vocant Gnosticos: seipsos quidem dicentes esse natura filios primi Dei; ea vero nobilitate et libertate abutentes, vivunt ut volunt; volunt autem libidinose; se nulla re teneri arbitrati, ut \u201cdomini sabbati,\u201d et qui sint quovis genere superiores, filii regales. Regi autem, inquiunt, lex scripta non est. Primum quidem, quod non faciant omnia qu\u00e6 volunt: multa enim cos prohibebunt, etsi cupiant et conentur. Quinetiam qu\u00e6 faciunt, non faciunt ut reges, sed ut mastigi\u00e6: clanculum enim commitrunt adulteria, timerites ne deprehendantur, et vitantes ne condemntur, et metuentes ne supplicio afficiantur. Quomodo etiam res est libera, intemperantia et turpis sermo? \u201cOmnis enim, qui peccat, est servus,\u201d inquit Apostolus. 2463 Sed quomodo vitiam ex Deo instituit, qui seipsum pr\u00e6 buit dedititium cuivis concupiscenti\u00e6? cum dixerit Dominus: \u201cEgo autem dico: Ne concupiscas.\u201d Vultne autem aliquis sua sponte peccare, et decernere adulteria esse committenda, voluptatibusque et deliciis se explendum, et aliorum violanda matrimonia, cum aliorum etiam, qui inviti peccant, misereamur? Quod si in externum mundum venerint, qui in alieno non fuerint fideles, verum non babebunt. Afficit autem hospes aliquis elves contumelia, et eis injuriam facit; et non potius ut peregrinus, utens necessariis, vivit, cives non offendens? Quomodo autem, cum eadem faciant, ac ii, quos gentes odio habent, quod legibus obtemperare nolint, nempe iniqui, et incontinentes, et avari, et adulteri, dicunt se solos Deum nosse? Oporteret enim eos, cum in alienis adsunt, recte vivere, ut revera regiam indolem ostenderent. Jam vero et humanos legislatores, et divinam legera habent sibi infensam, cum inique et pr\u00e6ter leges vivere instituerint. Is certe, qui scortatorein \u201cconfodit,\u201d a Deo plus esse ostenditur in Numeris. \u201cEt si dixerimus,\u201d inquit Joannes in epistola, \u201cquod societatem habemus cum eo,\u201d nempe Deo, \u201cet in tenebris ambulamus, mentitour, et veritatem non facimus. Si autem in luce ambulamus, sicut et ipse est in luce, societatem habemus cum ipso, et sanguis Jesu filii ejus emundat nos a peccato.\u201d 2464 Quomodo ergo sunt hi hujus mundi hominibus meliores, qui h\u00e6c faciunt, et vel pessimis hujus mundi sunt similes? sunt enim, ut arbitror, similes natura, qui sunt factis similes. Quibus autem se esse censent nobilitate superiores, eos debent etiam superare moribus, ut vitent ne includantur in carcere. Revera enim, ut dixit Dominus: \u201cNisi abundavetit justitia vestra plus quam scribarum et Pharis\u00e6orum, non intrabitis in regnum Dei.\u201d 2465 De abstinentia autem a cibis ostenditur a Daniele. 2466 Ut semel autem dicam, de obedientia dicit psallens David: \u201cIn quo diriget junior viam suam?\u201d 2467 Et statim audit: \u201cIn custodiendo sermones tuos in toto corde.\u201d Et dicit Jeremias: \u201cH\u00e6c autem dicit Dominus: Per vias gentium ne ambulaveritis.\u201d 2468 Hinc moti p. 387 aliqui alii, pusilli et nullius pretii, dicunt formatum fuisse hominem a diversis potestatibus: et qu\u00e6 sunt quidem usque ad umbilicum esse artis divinioris; qu\u00e6 autem subter, minoris; qua de causa coitum quoque appetere. Non animadvertunt autem, quod superiores quoque partes nutrimentum appetunt, et quibusdam libidinantur. Adversantur autem Christo quoque, qui dixit Pharis\u00e6is, eundem Deum et \u201cinternum\u201d nostrum et \u201cexternum\u201d fecisse hominem. 2469 Quinetiam appetitio non est corporis, etsi fiat per corpus. Quidam alii, quos etiam vocamus Antitactas, hoc est \u201cadversarios\u201d et repugnantes, dicunt quod Deus quidera universorum noster est natura pater, et omnia qu\u00e6 cunque fecit, bona sunt; unus autem quispiam ex iis, qui ab ipso facti sunt, seminatis zizaniis, malorum naturam generavit: quibus etiam nos omnes implicavit, ut nos efficeret Patri adversarios. Quare nos etiam ipsi huic adversamur ad Patrem ulciscendum, contra secundi voluntatem facientes. Quoniam ergo hic dixit: \u201cNon m\u0153chaberis:\u201d nos, inquiunt, m\u0153chamur, ut ejus mandatum dissolvamus. Quibus responderimus quoque, quod pseudoprophetas, et eos qui veritatem simulant, ex operibus cognosci accepimus: si male audiunt autem vestra opera, quomodo adhuc dicetis vos veritatem tenere? Aut enim nullum est malum, et non est utique dignus reprehensione is, quem vos insimulatis, ut qui Deo sit adversatus, neque fuit alicujus mali effector; una enim cum malo arbor quoque interimitur: aut si est malum ac consistit, dicant nobis, quid dicunt esse ea, qu\u00e6 data sunt, pr\u00e6cepta, de justitia, de continentia, de tolerantia, de patientia, et iis, qu\u00e6 sunt hujusmodi, bona an mala? et si fuerit quidera malum pr\u00e6ceptum, quod plurima prohibet facere turpia, adversus seipsum legem feret vitium, ut seipsum dissolvat, quod quidem non potest fieri; sin autem bonum, cure bonis adversentur pr\u00e6ceptis, se bono adversari, et mala facere confitentur. Jam vero ipse quoque Servator, cui soil censent esse parendum, odio bere, et maledictis insequi prohibuit et, \u201cCum adversario,\u201d inquit, \u201cvadens, ejus amicus conare discedere.\u201d 2470 Aut ergo Christi quoque negabunt suasionem, adversantes adversario: aut, si sint amici, contra eum certamen suscipere nolunt. Quid vero? an nescitis, viri egregii (loquor enim tanquam pr\u00e6sentibus), quod cure pr\u00e6ceptis, qu\u00e6 se recte habent, pugnantes, propri\u00e6 saluti resistis? Non enim ea, qu\u00e6 sunt utiliter edicta, sed vos ipsos evertitis. Et Dominus: \u201cLuceant\u201d quidera, inquit, \u201cbona vestra opera:\u201d 2471 vos autem libidines et intemperantias vestras manifestas redditis. Et alioqui si vultis legislatoris pr\u00e6cepta dissolvere, quanam de causa, illud quidem: \u201cNon m\u0153chaberis;\u201d et hoc: \u201cStuprom puero non inferes,\u201d et qu\u00e6 cunque ad continentiam conferunt, dissolvere conamini, propter vestram intemperantiam non dissolvitis autem, qu\u00e6 ab ipso fit, hiemem, ut media adhuc hieme \u00e6statem faciatis: neque terram navigabilem, mare autem pedibus pervium, facitis, ut qui historias composuerunt, barbarum Xerxem dicunt voluisse facere? Cur vero non omnibus pr\u00e6ceptis repugnatis? Nam cum ille dicat; \u201cCrescite et multiplicamini,\u201d 2472 oporteret vos, qui adversamini, nullo modo uti coitu. Et cure dixit: \u201cDedi vobis omnia ad vescendum\u201d 2473 et fruendum, vos nullo frui oportuit. Quinetiam eo dicente: \u201cOculum pro oculo,\u201d 2474 oportuit vos decertationem contraria non rependere decertatione. Et cure furem jusserit reddere \u201cquadruplum,\u201d 2475 oportuit vos furl aliquid etiam adhere. Rursus vero similiter, cum pr\u00e6cepto: \u201cDiliges Deum tuum ex toto corde tuo,\u201d 2476 repugnetis, oportuit nec universomm quidem Deum diligere. Et rursus, cum dixent: \u201cNon facies sculptile neque fusile,\u201d 2477 consequens erat ut etiam sculptilia adoraretis. Quomodo ergo non impie facitis, qui Creatori quidem, ut dicitis, resistiris; qu\u00e6 sunt autem meretricibus et adulteris similia, sectamini? Quomodo autem non sentiris vos eum majorem facere, quem pro imbecillo habetis; si quidera id fit, quod hic vult; non autem illud, quod voluit bonus? contra enim ostenditur quodam modo a vobis ipsis, imbecillum esse, quem vestrum patrem dicitis. Recensent etiam ex quibusdam locis propheticis decerptas dictiones, et male consarcinatas, qu\u00e6 allegorice dicta sunt tanquam recto ductu et citra figuram dicta sumentes. Dicunt enim scriptum esse: \u201cDeo restiterunt, et salvi facti sunt:\u201d 2478 illi autem \u201cDeo impudenti\u201d addunt; et hoc eloquium tanquam consilium pr\u00e6ceptum accipiunt: et hoc ad salutem conferre existimant, quod Creatori resistant. At \u201cimpudenti\u201d quidem \u201cDeo,\u201d non est scriptum. Si autem sic quoque habeat, eum, qui vocatus est diabolus, inteligite impudentem: vel quod hominem calumniis impetat, vel quod accuset peccatores, vel quod sit apostata. Populus ergo, de quo hoc dictum est, cum castigaretur propter sua peocata, \u00e6gre ferentes et gementes, his verbis, qu\u00e6dicta sunt, murmurabant, quod ali\u00e6 quidem gentes cum inique se gerant non puniantur, ipsi autem in singulis vexentur; adeo ut Jeremias quoque dixerit: \u201cCur via impiorum prosperatur?\u201d 2479 quod simile est ie, quod prius allatum est ex Malachia: \u201cDeo restiterunt, et salvi facti sunt.\u201d Nam prophet\u00e6 divinitus inspirati, p. 388 non solum qu\u00e6 a Deo audierint, se loqui profitentur; sed et ipsi etiam solent ea, qu\u00e6 vulgo jactantur a populo, exceptionis modo, edicere, et tanquam qu\u00e6 stiones ab hominibus motas referre: cujusmodi est illud dictum, cujus mentio jam facta est. Nunquid autem ad hos verba sua dirigens, scribit Apostolus in Epistola ad Romanos: \u201cEt non sicut blasphemamur, et sicut dicunt aliqui nos dicere: Faciamus mala, ut eveniant bona, quorum justa est damnatio?\u201d 2480 Ii sunt, qui inter legendum tono vocis pervertunt Scripturas ad proprias voluptates, et quorumdam accentuum et punctorum transpositione, qu\u00e6 prudenter et utiliter pr\u00e6cepta sunt, as suas trahunt delicias. \u201cQui irritatis Deum sermonibus vestris,\u201d inquit Malachias, \u201cet dicitis, in quonam eum irritavimus; Dum vos dicitis: Quicunque facit malum, bonus est coram Domino, et ipse in eis complacuit; et ubi est Deus justiti\u00e6?\u201d 2481\nNe ergo hunc locum ungue amplius fodicantes plurium absurdalum h\u00e6resium meminerimus; nec rursus dum in singulis adversus unamquamque dicere necesse habemus, propterea pudore afficiamur, et nimis prolixos hos faciamus commenratios, age in duo dividentes omnes h\u00e6reses, eis respondeamus. 2482 Aut enim docent indiscrete vivere: aut modum excedentes, per inpietatem et odium profitentur continentiam. Prius autem tractandum est de prima parte. Quod si quodlibet vit\u00e6 genus licet eligere, tum earn scilicet etiam licet, qu\u00e6 est continens: et si electus tute poterit quodlibet vit\u00e6 genus sectari, manifestum est eam, qu\u00e6 temperanter et secundum virtutem agitur, longe tutissimam esse. Nam cum \u201cdomino sabbati,\u201d etiamsi intemperanter vivat, nulla ratio reddenda sit, multo magis qui vitam moderate et temperate instituit, nulli erit rationi reddend\u00e6 obnoxius. \u201cOmnia enim licent, sed non omnia expediunt,\u201d 2483 ait Apostolus. Quod si omnia licent, videlicet moderatum quoque esse et temperantem. Quemadmodum ergo is est laudandus, qui libertate sua usus est ad vivendum ex virtute: ita multo magis qui dedit nobis liberam nostri potestatem, et concessit vivere ut vellemus, est venerandus et adorandus, quod non permiserit, ut nostra electio et vitatio cuiquam necessario serviret. Si est autem uterque \u00e6que securus, et qui incontinentiam, et qui continentiam elegerit, non est tamen ex \u00e6quo honestum et decorum. Qui enim impegit in voluptates, gratificatur corpori: temperans autem animam corporis dominam liberat a perturbationibus. Et si dicant nos \u201cvocatos fuisse in libertatem, solummodo ne pr\u00e6beamus libertatem, in occasionem carni,\u201d 2484 ex sententia Apostoli. Si autem cupiditati est obsequendum, et qu\u00e6 probrosa estet turpis vita tanquam indifferens est eligenda, ut ipsi dicunt; aut cupiditatibus est omnino parendum, et si hoc ita est, facienda sunt qu\u00e6vis impudicissima et maxime nefaria, eos sequendo, qui nobis persuadent: ant sunt aliqu\u00e6 declinand\u00e6 cupiclitates, et non est amplius vivendum indifferenter, neque est impudenter serviendum vilissimis et abjectissimis nostris partibus, ventri et pudendis, dum cupidate ducti nostro blandimur cadaveri. Nutritur enim et vivificatur cupiditas, dum ei voluptates ministrantur: quemadmodum rursus si impediatur et interturbetur, flaccescit. Quomodo autem fieri potest, ut qui victus est a voluptatibus corporis, Domino assimiletur, ant Dei habeat cognitionem? Omnis enim voluptatis principium est cupiditas: cupiditas autem est molestia et sollicitudo, qu\u00e6 propter egestatem aliquid appetit. Quare nihil aliud mihi videntur, qui hanc vit\u00e6 ratiohem suscipiunt, quam quod dicitur,\n Ultra ignominiam sentire dolores;\nut qui malum a se accersitum, nunc et in posterum eligant. Si ergo \u201comnia licerent,\u201d nec timendum esset ne a spe excideremus propter malas actiones, esset fortasse eis aliquis pr\u00e6 textus, cur male viverent et miserabiliter. Quoniam autem vita beata nobis ostensa est per pr\u00e6cepta, quam oportet omnes sequentes, nec aliquid eorum, qu\u00e6 dicta sunt, perperam intelligentes, nec eorum, qu\u00e6 convenit, aliquid, etsi sit vel minimum, contemnentes, sequi quo Iogos ducit; qui\u00e2, si ab eo aberraverimus, in malum immortale incidamus necesse est; si divinam autem Scripturam secuti fuerimus, per quam ingrediuntur, qui crediderunt, ut Domino, quoad fieri potest, assimilentur, non est vivendum indifferenter, sed pro viribus mundos esse oportet a voluptatibus et cupiditatibus, curaque est gerenda anim\u00e6, qua apud solum Deum perseverandum est. Mens enim, qu\u00e6 est munda et ab omni vitio libera, est quodammodo apta ad potestatem Dei suscipiendam, cum divina in ea assurgat imago: \u201cEt quicunque habet hanc spem in Domino, seipsum,\u201d inquit, \u201cmundum castumque facit, quatenus ille est castus.\u201d 2485 Ut ii autem accipiant Dei cognitionem, qui adhuc ducuntur ab affectibus, minime potest fieri: ergo nec ut finem assequantur, cum nullam habeant Dei cognitionem. Et eum quidem, qui hunc finem non assequitur, accusare videtur Dei ignoratio; ut Deus autem ignoretur, efficit vit\u00e6 institutio. Omnino enim fieri non potest, ut p. 389 quis simul sit et scientia pr\u00e6ditus, et blandiri corpori non erubescat. Neque enim potest unquam convenire, quod voluptas sit bonum, cure eo, quod bonum sit solum pulchrum et honesturn: vel etiam cure eo, quod solus sit pulcher Dominus, et solus bonus Dens, et solus amabilis. \u201cIn Christo autem circumcisi estis, circumcisione non manu facta, in exspoliatione corporis carnis, in circumcisione Christi. 2486 Si ergo cum Christo consurrexistis, qu\u00e6 sursum sunt qu\u00e6rite, qu\u00e6 sursum sunt sapite, non qu\u00e6 sunt super terram. Mortui enim estis, et vita vestra absconsa est cum Christo in Deo;\u201d non autem ea, quam exercent, fornicatio. \u201cMortificate ergo membra, qu\u00e6 sunt super terram, fornicationem, immunditiam, passionem, desiderium, propter qu\u00e6 venit ira Dei. Deportant ergo ipsi quoque iram, indignationem, vitium, maledictum, turpem sermonem ex ore suo, exuentes veterem hominem cum concupiscentiis, et induentes novum, qui renovatur in agnitionem, ad imaginem ejus, qui creavit ipsum.\u201d 2487 Vit\u00e6 enim institutio aperte eos arguit, qui mandata novere: qualis enim sermo, tails est vita. Arbor autem cognoscitur ex fructibus, non ex floribus et foliis ac ramis. Cognitio ergo est ex fructu et vit\u00e6 institutione, non ex sermone et flore. Non enim nudum sermonera dicimus esse cognitionem, sed quamdam divinam scientiam, et lucem illam, qu\u00e6 innata anim\u00e6 ex pr\u00e6ceptorum obedientia, omnia, qu\u00e6 per generationem oriuntur, manifesta facit, et hominem instruit, ut seipsum cognoscat, et qua ratione compos fieri possit, edocet. Quod enim oculus est in corpore, hoc est in mente cognitio. Neque dicant libertatem, qua quis voluptati servit, sicut ii, qui bilem dicunt dulcem. Nos enim didicimus libertatem, qua Dominus noster nos liberat a voluptatibus, eta cupiditatibus, et aliis perturbationibus solvens. \u201cQui dicit: Novi Dominum, et mandata ejus non setvat, mendax est, et in eo veritas non est,\u201d 2488 ait Joannes.\nAdversus autem alterurn genus h\u00e6reticorum, 2489 qui speciose per continentiam impie se gerunt, tum in creaturam, tum in sanctum Opificem, qui est solus Deus omnipotens; et dicunt non esse admittendum matrimonium et liberorum procreationem, nec in mundum esse inducendos alios infelices futuros, nec suppeditandum morti nutrimenturn, h\u00e6c sunt opponenda: primum quidem illud Joannis: \u201cEt nunc antichristi multifacti sunt, unde scimus quod novissima hora est. Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis. Nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum.\u201d 2490 Deinde sunt etiam evertendi, et dissolvenda, qu\u00e6 ab eis afferuntur, hoc modo: \u201cSalom\u00e6 interroganti, quousque vigebit mors,\u201d non quasi vita esset mala, et mala creatura, \u201cDominus, Quoadusque, inquit, vos mulieres paritis,\u201d sed quasi naturalem docens consequentiam: ortum enim omnino sequitur interitus. Vult ergo lex quidem nos a deliciis omnique probro et dedecore educere. Et hic est ejus finis, ut nos ab injustitia ad justitiam deducamur, honesta eligendo matrimonia, et liberorum procreationem, bonamque vit\u00e6 institutionem. Dominus autem \u201cNon venit ad solvendam legem, sed ad implendam:\u201d 2491 ad implendam autem, non ut cui aliquid deesset, sed quod legis propheti\u00e6 per ejus adventum complet\u00e6 fuerint. Nam recta vit\u00e6 institutio, iis etiam, qui juste vixerunt ante legem, per Logon pr\u00e6 dicabatur. Vulgus ergo hominum, quod non novit continentiam, corpore vitam degit, sed non spiritu: sine spiritu autem corpus nihil aliud est quam terra et cinis. lam adulterium judicat Dominus ex cogitatione. Quid enim? annon licet etiam continenter uti matrimonio, et non conari dissolvere, quod \u201cconjunxit Deus?\u201d 2492 Talia enim docent conjugii divisores, propter quod nomen probris ac maledictis appetitur inter gentes. Sceleratum autem dicentes isti esse coitum, qui ipsi quoque suam essentiam ex coitu accepere, quomodo non fuerint scelerati? Eorum autem, qui sunt sanctificati, sanctum quoque, ut puto, semen est. Ac nobis quidera debet esse sanctificatus, non solum spiritus, sed et mores, et vita, et corpus. Nam quaham ratione dicit Paulus apostolus esse \u201csanctificatam mulierem a viro,\u201d aut \u201cvirum a muliere?\u201d 2493 Quid est autem, quod Dominus quoque dixit iis, qui interrogabant de divortio: \u201cAn liceat uxorem dimittere, cum Moyses id permiserit?\u201d \u201cAd duritiam cordis vestri, inquit, Moysesh\u00e6c scripsit. Vos autem non legistis, quod protoplasto Deus dixit: \u2018Eritis duo in carne una? Quare qui dimittit uxorem, pr\u00e6terquam fornicationis causa, facit eam m\u0153chari. 2494 Sed post resurrectionem, inquit, nec uxorem ducunt, nec hubnut.\u2019\u201d 2495 Etenim de ventre et cibis dictum est: \u201cEsc\u00e6 ventri, et venter escis; Deus antem et illum et has destruet;\u201d 2496 hos impetens, qui instar caprorum et hircorum sibi vivendum esse censent, ne secure ac sine terrore comessent et coirent.\nSi resurrectionem itaque receperint, ut ipsi dienut, et ideo matrimonium infirmant et abrogant; nec comedant, nec bibant: \u201cdestrui\u201d p. 390 enim \u201cventrem et cibos,\u201d dicit Apostolus in resurrectione. Quomodo ergo esuriunt, et sitiunt, et camis patiuntur affectiones, et alia, qu\u00e6 non patietur, qui per Christum accepit perfectam, qu\u00e6 speratur, resurrectionem? Quin etiam ii, qui colunt idola, a cibis et venere abstinent. \u201cNon est\u201d autem, inquit, \u201cregnum Dei cibus est potus.\u201d 2497 Certe magis quoque cur\u00e6 est, qui angelos colunt et d\u00e6mones, simul a vino et animatis et rebus abstinere venereis. Quemadmodum autem humilitas est mansuetudo, non autem afflictio corporis: ita etiam continentia est anim\u00e6 virtus, qu\u00e6 non est in manifesto, sed in occulto. Sunt autem etiam, qui matrimonium aperte dicunt fornicationem, et decernunt id traditum esse a diabolo. Dicunt autem gloriosi isti jactatores se imitari Dominum, qui neque uxorem duxit, neque in mundo aliquid possedit; se magis quam alii Evangelium intellexisse gloriantes. Eis autem dicit Scriptura: \u201cDeus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.\u201d 2498 Deinde nesciunt causam cur Dominas uxorem non duxerit. Primum quidem, propriam sponsam habuit Ecclesiam: deinde vero, nec homo erat communis, ut opus haberet etiam adjutore aliquo secundum carnem; neque erat ei necesse procreare filios, qui manet in \u00e6ternum, et natus est solus Dei Filius. Hic ipse autem Dominus dicit: \u201cQuod Deus conjunxit, homo ne separet.\u201d 2499 Et rursus: \u201cSicut autem erat in diebus N\u0153, erant nubentes, et nuptui dantes, \u00e6dificantes, et plantantes; et sicut erat in diebus Lot, ita erit adventus Filii hominis.\u201d 2500 Et quod hoc non dicit ad genies, ostendit, cum subjungit: \u201cNum cum venerit Filius hominis, inveniet fidem in terra?\u201d 2501 Et rursus: \u201cV\u00e6 pr\u00e6gnantibus et lactantibus in illis diebus.\u201d 2502 Quanquamh\u00e6c quoque dicuntur allegorice. Propterea nec \u201ctempora\u201d pr\u00e6 finiit, \u201cquge Pater posuit in sua potestate,\u201d 2503 ut permaneret mundus per generationes. Illud autem: \u201cNon omnes capiunt verbum hoc: sunt enim eunuchi, qui sic nati sunt; et sunt eunuchi, qui castrati sunt ab hominibus; et sunt eunuchi, qui seipsos castrarunt propier regnum c\u0153lorum. Qui potest capere, capiat;\u201d 2504 nesciunt quod, postquam de divortio esset locutus, cum quidam rogassent: \u201cSi sic sit causa uxoris, non expedit homini uxorem ducere;\u201d tunc dixit Dominus: \u201cNon omnes capiunt vetbum hoc, sed quibus datum est.\u201d 2505 Hoc enim qui rogabant, volebant ex eo scire, an uxore damnata et ejecta propter fornicationem, concedar aliam ducere. Aiunt autem athletas quoque non paucos abstinere a venere, propier exercitationem corporis continentes: quemadmodum Crotoniatem Astylum, et Crisonem Himer\u00e6um. Quinetiam Am\u0153beus cithar\u0153dus, cum recenter matrimonio junctus esset, a sponsa abstinuit: et Cyren\u00e6us Aristoteles amantem Laidem solus despexit. Cum meretrici itaque jurasset, se eam esse in patriam abducturum, si sibi adversus decertantes advesarios in aliquibus opem tulisset, postquam id perfecisset, lepide a se dictum jusjurandum exsequens, cum curasset imaginem ejus quam simillimam depingi, eam Cyren\u00e6 statuit, ut scribit Ister in libro De proprietate certaminum. Quare nec castitas est bonum, nisi fiat propter delectionem Dei. Jam de iis, qui matrimonium abhorrent, dicit beatus Paulus: \u201cIn novissimis diebus deficient quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis d\u00e6moniorum, prohibentium nubere, abstinere a cibis.\u201d 2506 Et rursus dicit: \u201cNemo vos seducat in voluntaria humilitatis religione, et parcimonia corporis.\u201d 2507 Idem autem ilia quoque scribit: \u201cAlligatus es uxori? ne qu\u00e6ras solutionem. Solutus es ab uxore? ne qu\u00e6ras uxorem.\u201d 2508 Et rursus: \u201cUnusquisque autem suam uxorem habeat, ne tenter vos Satanas.\u201d 2509 Quid vero? non etiam justi veteres creaturam cum gratiarum actione participabant? Aliqui autem etiam liberos susceperunt, continenter versati in matrimonio. Et Eli\u00e6 quidem corvi alimentum afferebant, panes et carnes. Quinetiam Samuel propheta armum, quem ex iis, qu\u00e6 comedisset, reliquerat, allatum, dedit edenalum Sauli. Hi autem, qui se cos dicunt vit\u00e6 institutis excellere, cum illorum actionibus ne poterunt quidem conferri. \u201cQui\u201d itaque \u201cnon comedit, comedentem ne spernat. Qui autem comedit, eum qui non comedit non judicet: Deus enim ipsum accepit.\u201d 2510 Quin etiam Dominus de seipso dicens: \u201cVenit,\u201d inquit, \u201cJoannes, nec comedens, nec bibens, et dicunt: d\u00e6monium habet; venit Filius hominis comedarts et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax et vini potor, amicus publicanorum, et peccator.\u201d 2511 An etiam reprobant apostolos? Petrus enim et Philippu\u201d 2512 filios procrearunt: Philippus autem filias quoque suas viris locavit. Et Paulus quidem certe non veretur in quadam epistola suam appellare \u201cconjugem,\u201d quam non circumferebat, quod non magno ei esset opus ministerio. Dicit itaque in quadam epistola: \u201cNon habemus potestatem sororem uxorem circumducendi, sicut et reliqui apostoli?\u201d 2513 Sed hi quidem, ut erat consentaneum, ministerio, quod divelli non poterat, pr\u00e6dicationi scilicet, attendentes, non ut uxores, p. 391 sed ut sorores circumducebant mulieres, qu\u00e6 una ministratur\u00e6 essent apud mulieres qu\u00e6 domos custodiebant: per quas etiam in gyn\u00e6ceum, absque ulla reprehensione malave suspicione, ingredi posset doctrina Domini. Scimus enim qu\u00e6 cunque de feminis diaconis in altera ad Timotheum pr\u00e6stantissimus 2514 docet Paulus. Atqui hic ipse exclamavit: \u201cNon est regnum Dei esca et potus:\u201d neque vero abstinentia a vino et carnibus; \u201csed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto.\u201d 2515 Quis eorum, ovilla pelle indutus, zona pellicea accinctus, circuit ut Elias? Quis cilicium induit, c\u00e6tera nudus, et discalceatus, ut Isaias? vel subligaculum tantum habet lineum, ut Jeremias? Joannis autem vit\u00e6 institutum gnosticum quis imitabitur? Sed sic quoque viventes, gratias Creatori agebant beati prophetic. Carpocratis autem justitia, et eorum, qui \u00e6que atque ipse impudicam prosequuntur communionem, hoc modo dissolvitur; simul enim ac dixerit: \u201cTe petenti des;\u201d subjungit: \u201cEt eum, qui velit mutuo accipere, ne averseris;\u201d 2516 hanc docens communionem, non autem illam incestam et impudicam.\nQuomodo autem fuerit is qui petit et accipit, et is qui mutuatur, si nullus sit qui habeat etdet mutuo? Quid vero? quando dicit Dominus: \u201cEsurivi, et me pavistis; sitii, et potum mihi dedistis; hospes cram, et me collegistis; nudus, et me vestiistis;\u201d 2517 deinde subjungit: \u201cQuatenus fecistis uni horum minimorum, mihi fecistis.\u201d 2518 Nunquid easdem quoque tulit leges in Veteri Testamento? \u201cQui dat mendico, f\u0153neratur Deo.\u201d 2519 Et: \u201cNe abstinueris a benefaciendo egeno,\u201d 2520 inquit. Et rursus: \u201cEleemosyn\u00e6 et fides ne te deficiant,\u201d 2521 inquit. \u201cPaupertas\u201d autem \u201cvirum humiliat, ditant autem manus virorum.\u201d 2522 Subjungit autem: \u201cQui pecuniam suam non dedit ad usuram, fit acceptus.\u201d Et: \u201cPretium redemptionis anima, propri\u00e6 judicantur diviti\u00e6.\u201d 2523 Annon aperte indicat, quod sicut mundus componitur ex contrariis, nempe ex calido et frigido, humido et sicco, ita etiam ex iis qui dant, et ex iis qui accipiunt? Et rursus cum dixit: \u201cSi vis perfectus esse, vende qu\u00e6 habes, et da pauperibus,\u201d refellit eum qui gloriabatur quod \u201comnia a juventute pr\u00e6cepta servaverat;\u201d non enim impleverat illud: \u201cDiliges proximum tuum sicut teipsum:\u201d 2524 tunc autem cum a Domino perficeretur, docebatur communicare et impertiri per charitatem. Honeste ergo non prohibuit esse divitem, sed esse divitem injuste et inexplebiliter. \u201cPossessio (enim,) qu\u00e6 cure iniquitate acceleratur, minor redditur.\u201d 2525 \u201cSunt (enim,) qui seminantes multiplicant, et qui colligentes minus habent.\u201d 2526 De quibus scripture est: \u201cDispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in s\u00e6culum s\u00e6culi.\u201d 2527 Qui enim \u201cseminal et plura colligit,\u201d is est, qui per terrenam et temporalem communicationem ac distributionem, c\u0153lestia acquirit et \u00e6terna. Est autem alius, qui nemini impertit, let incassum \u201cthesauros in terra colligit, ubi \u00e6rugo et tinea destruunt.\u201d 2528 De quo scriptum est: \u201cQui colligit mercedes, colligit in saccum perforatum.\u201d 2529 Hujus \u201cagrum\u201d Dominus in Evangelio dicet \u201cfuisse fertilem:\u201d 2530 deinde cum vellet fructus reponere, et esset \u201cmajora horrea \u00e6dificaturus,\u201d sibi dixisse per prosopop\u0153iam: \u201cHabes bona multa reposita tibi in multos annos, ede, bibe, l\u00e6tare:\u201d \u201cStulte ergo, inquit, hac nocte animam tuam ate repetunt; qu\u00e6 ergo parasti, cujus erunt?\u201d\nHumana ergo continentia, 2531 ea, inquam, qu\u00e6 est ex sententia philosophorum Gr\u00e6corum, profitetur pugnare cum cupiditate, et in factis ei non inservire; qu\u00e6 est autem ex nostra sententia continentia, non concupiscere; non ut quis concupiscens se fortiter gerat, sed ut etiam a concupiscendo se contineat. Non potest autem ea aliter comparari continentia, nisi gratia Dei. Et ideo dixit: \u201cPetite, et dabitur vobis.\u201d 2532 Hanc gratiam Moyses quoque accepit, qui indigo corpore erat indutus, ut quadraginta diebus neque esuriret, neque sitiret. Quemadmodum autem melius est sanum esse, quam \u00e6grotantem disserere de sanitate: ita lucem esse, quam loqui de luce; et qu\u00e6 est ex veritate continentia, ea qu\u00e6 docetur a philosophis. Non enim ubi est lux, illic tenebr\u00e6: ubi autem sola insidet cupiditas, etiamsi quiescat a corporea operatione, at memoria cure eo, quod non est pr\u00e6sens, congreditur. Generatim autem nobis procedar oratio de matrimonio, nutrimento, et aliis, ut nihil faciamus ex cupiditate, velimus autem ea sola, qu\u00e6 sunt necessaria. Non sumus enim filii cupiditatis, sed voluntatis; et eum, qui uxorem duxit propter liberorum procreationem, exercere oportet continentiam, ut ne suam quidem concupiscat uxorem, quam debet diligere, honesta et moderata voluntate operam dans liberis. Non enim \u201ccarnis curam gerere ad concupiscentias\u201d didicimus; \u201choneste autem tanquam in die,\u201d p. 392 Christo, et Dominica lucida vit\u00e6 institutione, \u201cambulantes, non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in litibus et contentionibus.\u201d 2533 Verumenimvero non oportet considerare continentiam in uno solum genere, nempe in rebus venereis, sed etiam in quibuscunque aliis, qua: luxuriosa concupiscit anima, non contenta necessariis, sed sollicita de deliciis. Continentia est pecuniam despicere; voluptatem, possessionem, spectaculum magno et excelso animo contemnere; os continere, ratione qua: sunt mala vincere. Jam vero angeli quoque quidam, cum fuissent incontinentes, victi cupiditate, huc e c\u0153lo deciderunt. Valentinus autem in Epistola ad Agathopodem: \u201cCum omnia, inquit, sustinuisset, erat continens, divinitatem sibi comparavit Jesus; edebat et bibebat peculiari modo, non reddens cibos; tanta ei inerat vis continenti\u00e6, ut etiam nutrimentum in eo non interierit, quoniam ipse non habuit interitum.\u201d Nos ergo propter dilectionem in Dominum, et propter ipsum honestum, amplectimur continentiam, templum Spiritus sanctificantes. Honestum enim est, \u201cpropter regnum c\u0153lorum seipsum castrare\u201d 2534 ab omni cupidirate, et \u201cemundare conscientiam a mortuis operibus, ad serviendum Deo viventi.\u201d 2535 Qui autem propier odium adversus carnem susceptum a conjugali conjunctione, et eorum qui conveniunt ciborum participatione, liberari desiderant, indocti sunt et impii, et absque ratione continentes, sicut ali\u00e6 genres plurim\u00e6. Brachmanes quidem certe neque animatum comedunt, neque vinum bibunt; sed aliqui quidera ex iis quotidie sicut nos cibum capiunt; nonnulli autem ex iis tertio quoque die, ut ait Alexander Polyhistor in Indicis; mortem autem contemnunt, et vivere nihili faciunt; credunt enim esse regenerationem: aliqui autem colunt Herculem et Pana. Qui autem ex Indis vocantur \u03a3\u03b5\u03bc\u03bd\u03bf\u03af, hoc est, venerandi, nudi totam vitam transigunt: ii veritatem exercent, et futura pr\u00e6dicunt, et colunt quamdam pyramidera, sub qua existimant alicujus dei ossa reposita. Neque vero Gymnosophist\u00e6, nec qui dicuntur \u03a3\u03b5\u03bc\u03bd\u03bf\u03af, utuntur mulieribus, hoc enim pr\u00e6ter naturam et iniquum esse existimant; qua de causa seipsos castos conservant. Virgines autem sunt etiam mulieres, qua: dicuntur \u03a3\u03b5\u03bc\u03bd\u03b1\u03af, hoc est, venerand\u00e6. Videntur autem observare c\u0153lestia, et per eorum significationem qu\u00e6 dam futura pr\u00e6dicere.\nQuoniam autem qui introducunt indifferentiam, paucas quasdam Scripturas detorquentes, titillanti su\u00e6 voluptati eas suffragari existimant; rum pr\u00e6cipue illam quoque: \u201cPeccatum enim vestri non dominabitur; non estis enim sub lege, sed sub gratia;\u201d 2537 et aliquas alias hujusmodi, quarum posth\u00e6c non est rationi consentaneum ut faciam mentionem (non enim nayera instruo piraticam), age paucis eorum argumentum perfringamus. Ipse enim egregius Apostolus in verbis, qu\u00e6 pr\u00e6dict\u00e6 dictioni subjungit, intentati criminis afferet solutionem: \u201cQuid ergo? peccabimus, qui\u00e2 non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit.\u201d 2538 Adeo divine et prophetice e vestigio dissolvit artem voluptatis sophisticam. Non intelligunt ergo, ut videtur, quod \u201comnes nos oportet manifestari ante tribunal Christi, ut referat unusquisque per corpus ea qu\u00e6 fecit, sire bonum, sive malum:\u201d 2539 ut qu\u00e6 per corpus fecit aliquis, recipiat. \u201cQuare si quis est in Christo, nova creatura est,\u201d nec amplius peccatis dedita: \u201cVetera pr\u00e6terierunt,\u201d vitam antiquam exuimus: \u201cEcce enim nova facta sunt,\u201d 2540 castitas ex fornicatione, et continentia ex incontinentia, justitia ex injustitia. \u201cQu\u00e6 est enim participatio justiti\u00e6 et injustiti\u00e6? aut qu\u00e6 luci cure tenebris societas? qu\u00e6 est autem conventio Christo cum Belial? qu\u00e6 pars est fideli cum infideli? qu\u00e6 est autem consensio templo Dei cum idolis? 2541 Has ergo habentes promissiones, mundemus nos ipsos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctitatem in timore Dei.\u201d 2542\nQui autem Dei creatur\u00e6 resistunt per speciosam illam continentiam, illa quoque dicunt, qu\u00e6 ad Salomen dicta sunt, quorum prius meminimus: habentur autem, ut existimo, in Evangelio secundum \u00c6gyptios. 2543 Aiunt enim ipsum dixisse Servatorem: \u201cVeni ad dissolvendum opera femin\u00e6;\u201d femin\u00e6 quidem, cupiditatis; opera autem generationem et interitum. Quid ergo dixerint? Desiith\u00e6c administratio? Non dixerint: manet enim mundus in eadem ceconomia. Sed non falsum dixit Dominus; revera enim opera dissolvit cupiditatis, avaritiam, contentionem, glori\u00e6 cupiditatem, mulierum insanum amorem, p\u00e6dicatum, ingluviem, luxum et profusionem, et qu\u00e6 sunt his similia. Horum autem ortus, est anim\u00e6 interitus: siquidem \u201cdelictis mortui\u201d efficimur. 2544 Ea vero femina est intemperantia. Ortum autem et interitum p. 393 creaturarum propter ipsorum naturas fieri necesse est, usque ad perfectam distinctionem et restitutionem electionis, per quam, qu\u00e6 etiam sunt mundo permist\u00e6 et confus\u00e6 substanti\u00e6, proprietati su\u00e6 restituuntur. Unde merito cum de consummatione Logos locutus fuerat, ait Salome: \u201cQuousque morientur homines?\u201d Hominem autem vocat Scriptura dupliciter: et eum, qui apparet, et animam; et eum rursus, qui servatur, et eum qui non. Mors autem anim\u00e6 dicitur peccatum. Quare caute et considerate respondet Dominus: \u201cQuoadusque pepererint mulieres,\u201d hoc est quandiu operabuntur cupiditates. \u201cEt ideo quemadmodum per unum hominem peccatum ingressum est in mundum, per peccaturn quoque mors ad omnes homines pervasit, quatenus omnes peccaverunt; et regnavit mors ab Adam usque ad Moysen,\u201d 2545 inquit Apostolus: naturali autem divin\u00e6 ceconomi\u00e6 necessitate mors sequitur generationem: et corporis et anim\u00e6 conjunctionem consequitur eorum dissolutio. Si est autem propter doctrinam et agnitionem generatio, restitutionis causa erit dissolutio. Quomodo autem existimatur mulier causa morris, propterea quod pariat: ita etiam dicetur dux vit\u00e6 propter eamdem causam. Proinde qua, prior inchoavit transgressionem, Vita est appellata, 2546 propter causam successionis: et eorum, qui generantur, et qui peccant, tam justorum quam injustorum, mater est, unoquoque nostrum, seipsum justificante, vel contra inobedientem constituente. Unde non ego quidem arbitror Apostolum abhorrere vitam, qu\u00e6 est in came, cum dicit: \u201cSed in omni fiducia, ut semper, nunc quoque Christus magnificabitur in corpore meo, sire per vitam, sire per mortera. Mihi enim vivere Christus et mori lucrum. Si autem vivere in carne, et hoc quoque mihi fructus operis, quid eligam nescio, et coarctor ex duobus, cupiens resolvi, et esse cum Christo: multo enim melius: manere autem in carne, est magis necessarium propter vos.\u201d 2547 Per h\u00e6c enim, ut puto, aperte ostendit, exitus quidem e corpore perfectionem, esse in Dei dilectionem: ejus autem pr\u00e6 senti\u00e6 in carne, ex grato animo profectam tolerantiam, propter eos, qui salute indigent. Quid vero? non etiam ea, qu\u00e6 deinceps sequuntur, ex ils, qu\u00e6 dicta sunt ad Salomen, subjungunt ii, qui quidvis potius quam qu\u00e6 est ex veritate, evangelicam regulam sunt secuti? Cum ea enim dixisset: \u201cRecteergo feci, qu\u00e6 non peperi:\u201d scilicet, quod generatio non esset ut oportet assumpta; excipit Dominus, dicens: \u201cOmni herba vescere, ea autem, qu\u00e6 habet amaritudinem, ne yescaris.\u201d Perh\u00e6c enim significat, esse in nostra potestate, et non esse necessarium ex prohibitione pr\u00e6cepti, vel continentiam, vel etiam matrimonium; et quod matrimonium creationi aliquid affert auxilii, pr\u00e6terea explicans. Ne quis ergo eum deliquisse existlimet, qui secundum Logon matrimonium inierit, nisi existimet amaram esse filiorum educationem: contra tamen, permultis videtur esse molestissimum liberis carere. Neque amara cuiquam videatur liberorum procreatio, eo quod negotiis implicatos a divinis abstrahat. Est enim, qui vitam solitariam facile ferre non valens, expetit matrimonium: quandoquidem res grata, qua quis temperanter fruitur, et innoxia: et unusquisque nostrum eatenus sui dominus est, ut eligat, an velit liberos procreate. Intelligo autem, quod aliqui quidem, qui pr\u00e6textu matrimonii difficultatum ab eo abstinuerunt, non convenienter sanct\u00e6 cognitioni ad inhumanitatem et odium hominum defluxerunt; et petit apud ipsos charitas; alii autem matrimonio ligati, et luxui ac voluptatibus dediti, lege quodammodo eos comitante, fuerunt, ut ait Propheta, \u201cassimilati jumentis.\u201d 2548\nQuinam sunt autem illi \u201cduo et tres, qui congregantur in nomine Domini, in\u201d quorum \u201cmedio\u201d est Dominus? 2550 annon virum et mulierem et filium tres dicit, quoniam mulier cum viro per Deum conjungitur? Quod si accinctus quis esse velit et expeditus, non volens procreate liberos, propter eam, qu\u00e6 est in procreandis liberis, molestiam et occupationem, \u201cmaneat,\u201d inquit Apostolus, absque uxore \u201cut ego.\u201d 2551 Quiam vero effatum Domini exponunt, ac si dixisset, cure pluribus quidera esse Creatorem ac pr\u00e6 sidem generationis Deum; cum uno autem, nempe electo, Servatorem, qui alterius, boni scilicet, Dei Filius sit. Hoc autem non ira habet: sed est quidem etiam cure iis, qui honeste ac moderate in matrimonio versati sunt, et Iiberos susceperunt, Deus per Filium: est autem etiam cure eo, qui secundum Logon, seu rationem, fuit continens, idem Dens. Fuerint autem aliter quoque tres quidera, ira, cupiditas, et ratio: caro antera at anima et spiritus, alia ratione. Forte antera et vocationem et electionem secundam, et tertium genus, quod in primo honore collocatur, innuit trias prius dicta: cum quibus est, qu\u00e6 omnia considerat, Dei potestas, absque divisione cadens in divisionem. Qui ergo anim\u00e6 naturalibus, ita ut oportet, utitur operationibus, desiderat quidem ea, qu\u00e6 sunt convenientia, odio autem habet ea, qu\u00e6 l\u00e6dunt, sicut jubent mandata: \u201cBenedices\u201d enim, inquit, \u201cbenedicenti, et maledices maledicenti.\u201d p. 394 Quando autem his, ira scilicet et cupidirate, superior factus, et creatur\u00e6 amore vere affectus propter eum, qui est Deus et effector omnium, gnostice vitam instituerit, et Salvatori similis evadens, facilem temperanti\u00e6 habitum acquisiverit, et cognitionem, fidem, ac dilectionem conjunxerit, simplici hac in parte judicio utens, et vere spiritalis factus, nec earum qu\u00e6 ex ira et cupiditate procedunt, cogitationum omnino capax, ad Domini imaginem ab ipso artifice efficitur homo perfectus, is sane dignus jam est, qui frater a Domino nominetur, is simul est amicus et filius. Sic ergo \u201cduo et tres\u201d in eodem \u201ccongregantur,\u201d nempe in homine gnosrico. Poterit etiam multorum quoque concordia ex tribus \u00e6stimata, cum quibus est Dominus, significare unam Ecclesiam, unum hominem, genus unum. Annon cum uno quidem Jud\u00e6o erat Dominus, cum legera tulit: at prophetans, et Jeremiam mittens Babylonem, quinetiam cos qui erant ex gentibus vocans per prophetiam, congregavit duos populos: tertius autem est unus, qui ex duobus \u201ccreatur in riorum hominem, quo inambulat et inhabitat\u201d in ipsa Ecclesia? Et lex simul et prophet\u00e6, una cum Evangelio, in nomine Christi congregantur in unam cognitionem. Qui ergo propter odium uxorem non ducunt, vel propter concupiscentiam carne indifferenter abutuntur, non sunt in numero illorum qui servantur, cum quibus est Dominus.\nHis sic ostensis, age Scripturas, qu\u00e6 adversantur sophistis h\u00e6reticis, jam adducamus, et regulam continenti\u00e6 secundum logon seu rationem observandam declaremus. Qui vero intelligit, qu\u00e6 Scriptura cuique h\u00e6resi contraria sit, cam tempestive adhibendo refutabit eos, qui dogmata mandatis contraria fingunt. Atque ut ab alto rem repetamus, lex quidem, sicut prius diximus, illud, \u201cNon concupisces uxorem proximi tui,\u201d 2553 prius exclamavit ante conjunctam Domini in Novo Testamento vocem, qu\u00e6 dicit ex sua ipsius persona: \u201cAudivistis legem pr\u00e6cipientem: Non m\u0153chaberis. Ego autem dico: Non concupisces.\u201d 2554 Quod enim vellet lex viros uti moderate uxoribus, et propter solam liberorum susceptionem, ex eo clarum est, quod prohibet quidem eum, qui non habet uxorem, statim cum\u201d captiva\u201d habere consuetudinem. 2555 Quod si semel desideraverit, ei, cum tonsa fuerit capillos, permittere ut lugeat triginta diebus. Si autem ne sic quidem emarcescat cupiditas, tunc liberis operam dare, cum qu\u00e6 dominatur impulsio, probata sit pr\u00e6 finito tempore consentanea rationi appetitio. Unde nullum ex veteribus ex Scripturn ostenderis, qui cum pr\u00e6gnante rem habuerit: sed postquam gestavit uterum, et postquam editum fetum a lacte depulit, rursus a viris cognitas fuisse uxores. Jam hunc scopum et institutum invenies servantera Moysis patrem, cure triennium post Aaronem editum intermisisset, genuisse Moysem. Et rursus Levitica tribus, servans hanc natur\u00e6 legem a Deo traditam, aliis numero minor ingressa est in terram promissam. Non enim facile multiplicatur genus, cum viii quidera seminant, legitimo juncti matrimonio; exspectant autem non solum uteri gestationem, sed etiam a lacte depulsionem. Unde merito Moyses, quoque Jud\u00e6os paulatim proveheris ad continentiam, cure \u201ctribus diebus\u201d 2556 deinceps consequentibus a venerea voluptate abstinuissent, jussit audire verba Dei. \u201cNosergo Dei templa sumus, sicut dixit propheta: Inhabitabo in eis, et inambulabo, et ero eorum Deus, et ipsi erunt meus populus,\u201d si ex pr\u00e6ceptis vitam instituamus, sive singuli nostrum, sire tota simul Ecclesia. \u201cQuareegredimini e medio ipsorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tangatis; et ego vos suscipiam, et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens.\u201d 2557 Non ab iis, qui uxores duxerunt, ut aiunt, sed a gentibus, qu\u00e6 adhuc vivebant in fornicatione, pr\u00e6terea autem a prius quoque dictis h\u00e6resibus, ut immundis et impiis, prophetice nos jubet separari. Unde etiam Panlus quoque verba dirigens ad eos, qu ierant iis, qui dicti sunt, similes: \u201cHas ergo promissiones habete, inquit, dilecti: mundemus corda nostra ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctitatem in timore Dei. 2558 Zelo enim vos zelo Dei; despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo.\u201d 2559 Et Ecclesia quidem alii non jungitur matrimonio, cum sponsum hubeat: sed unusquisque nostrum habet potestatem ducendi, quamcunque velit, legitimam uxorem, in prim is, inquam, nuptiis. \u201cVereor autem, ne sicut serpens seduxit Evam in astutia, corrumpantur sensus vestri a simplicitate, qu\u00e6 in Christo est,\u201d 2560 pie admodum et doctoris instar dixit Apostolus. Quocirca admirabilis quoque Petrus: \u201cCharissimi, inquit, obsecro vos tanquam advernas et peregrinos, abstinete vos a carnalibus desideriis, qu\u00e6 militant adversus animam, conversationem vestram inter gentes habentes bonam: quoniam sic est voluntas Dei, ut bene facientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam; quasi liberi, et non quasi velamen habentes maliti\u00e6 libertatem, sed ut servi Dei.\u201d 2561 Similiter etiam scribit Paulus in p. 395 Epistola ad Romanos: \u201cQuimortui sumus peccato, quomodo adhuc riveruns in ipso? Quoniam veins homo nosier simul est crucifixus, ut destruatur corpus peccati,\u201d 2562 usque ad illud: \u201cNeque exhibete membra vestra, arma injustiti\u00e6 peccato.\u201d 2563 Atque adeo cure in hunc locum devenerim, videor mihi non esse pr\u00e6termissurus, quirt notem, quod eumdem Deum per legem et prophetas et Evangelium pr\u00e6dicet Apostolus. Illud enim: \u201cNon concupisces,\u201d quod scriptum est in Evangelio, legi attribuit in Epistola ad Romanos, sciens esse unum eum, qui pr\u00e6dicavit per legem et prophetas, Patrem, et qui per ipsum est annuntiatus. Dicit enim: \u201cQuid dicemus? Lex estne peccatum? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem. Concupiscentiam enim non cognovissem, nisi lex diceret: Non concupisces.\u201d 2564 Quod si ii, qui sunt divers\u00e6 sententi\u00e6, repugnantes, existiment Paulum verba sua dirigentem adversus Creatorem, dixisse ea, qu\u00e6 deinceps sequuntur: \u201cNovi enim, quod non habitat in me, hoc est, in came mea, bonum;\u201d 2565 legant \u00e6, qu\u00e6 prius dicta sunt; et ea, qu\u00e6 consequuntur. Prius enim dixit: \u201cSed inhabitarts in me peccatum;\u201d propter quod consentaneum erat dicere illud: \u201cNon habitat in came mea bonum.\u201d 2566 Consequenter subjunxit: \u201cSi autem quod nolo, hoc ego facio, non utique ego id operor, sed quod inhabitat in me peccatum:\u201d quod \u201crepugnans,\u201d inquit, \u201clegi\u201d Dei et \u201cmentis me\u00e6, captivat me in lege peccati, qu\u00e6 est in membris meis. Miser ego homo, quis me liberabit de corpore morris hujus?\u201d 2567 Et rursus (nunquam enim quovis modo juvando defatigatur) non veretur veluti concludere: \u201cLex enim spiritus liberavit me a lege peccati et morris:\u201d quoniam \u201cper Filium Dens condemnavit peccaturn in carne, ut justificatio legis impleatur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, seal secundum spiritum.\u201d 2568 Pr\u00e6terh\u00e6c adhuc declarans ea, qum prius dicta sunt, exclamat: \u201cCorpus quidem mortunto propter peccatum:\u201d significans id non esse templum, sed sepulcum anim\u00e6. Quando enim sanctificatum fuerit Deo, \u201cSpiritus ejus,\u201d infert, \u201cqui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis: qui vivificabit etiam mortalia vestra corpora, per ejus Spiritum, qui habitat in vobis.\u201d 2569 Rursus itaque voluptaxios increpans, illa adjicit: \u201cPrudentia enim carnis, mors; quoniam qui ex came vivunt, ea, qu\u00e6 sunt carnis, cogitant; et prudentia carnis est cum Deo gerere inimicitias; legi enim Dei non subjicitur. Qui autem sunt in carne,\u201d non ut quidam decemunt, \u201cDeo placere non possunt,\u201d sed ut prius diximus. Deinde ut eos distinguat, dicit Ecclesi\u00e6: \u201cVos autem non estis in carne sed in spiritu, si quidem spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem spiritum Christi non habet, is non est ejus. Si autem Christus in vobis, corpus quidem est mortuum per peccatum, spiritus autem vivus per justitiam. Debitores itaque sumus, fratres, non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum camera vivitis, estis morituri: si vero spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Quicunque enim spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei.\u201d Et adversus nobilitatem et adversus libertatem, qum exsecrabiliter ab iis, qui sunt divers\u00e6 sententi\u00e6, introducitur, qui de libidine gloriantur, subjungit dicens: \u201cNon enim accepistis spiritum servitutis rursus in timorein, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba Pater;\u201d 2570 hoc est, ad hoc accepimus, ut cognoscamus eum, quem oramus, qui est vere Pater, qui rerum omnium solus est Pater, qui ad salutem erudit et castigat at pater, et timorem minatur.\nQuod autem \u201cex consensu ad tempus orationi vacat\u201d conjugium, doctrina est continenti\u00e6. Adjecit enim illud quidem, \u201cex consensu,\u201d ne quis dissolveret matrimonium; \u201cad tempus autem,\u201d 2571 ne, dum ex necessitate exercet continentiam is, qui uxorem duxerit, labatur in peccatum, et dum suo conjugio parcit, alienum concupiscat. Qua ratione eum, qui se indecore getere existimat, quod virginem alat, recte cam dicit esse nuptum damrum. Verum unusquisque, tam is qui castitatem, delegit, quam is qui propter liberorum procreationem seipsum conjunxit matrimonio, in suo proposito firmiter debet perseverare, nec in deterius deflectere. Si enim vit\u00e6 su\u00e6 instimtum augere ac intendere porefit, majorem sibi apud Deum acquirit dignitatem, propter puram et ex ratione profectam continentiam. Si autem eam, quam elegit, regulam superaverit, in majorem deinde ad spem gloriam recidet. Habet enim sicut castitas, ira etiam matrimonium propria munera et ministeria, qu\u00e6 ad Dominum pertinent, filiorum, inquam, curam gerere et uxoris. Quod enim honeste causatur is, qui est in matrimonio perfectus, est conjugii necessitudo, ut qui omnium curam ac providentiam in domo communi ostenderit. Ac proinde \u201cepiscopos,\u201d inquit, oportet constitui, qui ex domo propria toti quoque Ecclesi\u00e6 pr\u00e6 esse sint meditati. \u201cUnusquisque\u201d ergo, \u201cin quo vocatus est\u201d 2572 opere ministerium peragat, ut liber in Christo fiat, et debitam ministerio suo mercedem p. 396 accipiat. Et rursus de lege disserens, utens allegoria: \u201cNam qu\u00e6 sub viro est mulier,\u201d inquit, \u201cviventi viro alligata est lege,\u201d 2573 et qu\u00e6 sequuntur. Et rursus: \u201cMulletest alligata, quandiu vivit vir ejus; sin autem mortuus fuerit, libera est ut nubat, modo in Domino. Beata est autem si sic permanserit, mea quidem sententia.\u201d 2574 Sed in priore quidem particula, \u201cmortificati estis,\u201d inquit, \u201clegi,\u201d non matrimonio, \u201cut efficiamini vos alteri, qui excitatus est ex mortuis,\u201d 2575 sponsa et Ecclesia; quam castam esse oportet, et ab iis qu\u00e6 strut intus, cogitationibus, qu\u00e6 sunt contrari\u00e6 veritati; et ab iis, qui tentant extrinsecus, hoc est ab iis, qui sectantur h\u00e6reses, et persuadent vobis fornicari ab uno viro, nempe omnipotenti Deo: \u201cNe sicut setpens decepit Evam,\u201d 2576 qu\u00e6 \u201cvita\u201d dicitur, nos quoque inducti callidis h\u00e6resium illecebris, transgrediamur mandata. Secunda autem particula statuit monogamiam: non enim, ut quidam existimarunt, mulieris cum viro alligationem, carnis cum corruptela connexionem, significari putandum est; impiorum enim hominum, qui matrimonii inventionem diabolo aperte tribuunt, opinionera reprehendit, unde in periculum venit legislator ne incessatur maledictis. Tatianum arbitror Syrum talia audere dogmata tradere. 2577 His verbis quidem certe scribit in libro De perfectione secundum Servatorem: Consensum quidem conjungit orationi: communio autem corruptel\u00e6, interitus solvit interpellationem. Admodum certe circumspecte arcet per concessionem. Nam cum rursus permisit \u201csimul convernire propter Satanam et intemperantiam,\u201d 2578 pronuntiavit eum, qui est obtemperaturus, \u201cserviturum duobus dominis:\u201d 2579 per consensure quidem, Deo; per dissensionem autem, intemperanti\u00e6 et fornicationi et diabolo. H\u00e6c autem dicit, Apostolum exponens. Sophistice autem eludit veritatem, per verum, falsum confirmans: intemperantiam enim et fornicationem, diabolica vitia et affectiones nos quoque confitemur; intercedit autem moderati matrimonii consensio, qu\u00e6 tum ad precationem continenter deducit, tum ad procreandos liberos cum honestate conciliat. \u201cCognitio\u201d quidem certe a Scriptura dictum est tempus liberorum procreationis, cum dixit: \u201cCognovit autem Adam Evam uxorem suam; et concepit, et peperit filium, et nominavit nomen ejus Seth: Suscitavit enim mihi Deus aliud semen pro Abel.\u201d 2580 Vides, quemnam maledictis incessant, qui honestam ac moderatam incessunt seminationem, et diabolo attribuunt generationem. Non enim simpliciter Deum dixit, qui articuli pr\u00e6 missione, nempe \u1f41 \u0398\u03b5\u03cc\u03c2 dicens, significavit eum, qui est omnipotens. Quod ab Apostolo autem subjungitur: \u201cEtrursus simul convenite propter Satanam,\u201d 2581 in eum finera dicitur, ut occasionem tollat ad alias declinandi cupiditates. Non enim penitus repellit natur\u00e6 appetitiones, qui fit ad tempus, consensus: per quem rursus inducit Apostolus conjugationera matrimonii, non ad intemperantiam et fornicationem et opus diaboli, sed ne subjugetur intemperanti\u00e6, fornicationi, et diabolo. Distinguit autem veterem quoque hominem et novum Tatianus, sed non ut dicimus, \u201cVeterem\u201d quidem \u201cvirum,\u201d legem; \u201cnovum\u201d autem, Evangelium. Assentimur ei nos quoque, sed non eo modo, quo vult ille, dissolvens legem ut alterius Dei: sed idem vir et Dominus, dum vetera renovat, non amplius concedit polygamiam (nam hanc quidem expetebat Deus, quando oportebat homines augeri et multiplicari), sed monogamiam introducit prompter liberorum procreationem et domus curam, ad quam data est mulier adjutrix: et si cui Apostolus propter intemperantiam et ustionem, veniam secundi concedit matrimonii; nam hic quoque non peccat quidem ex Testamento (non est enim a lege prohibitus), non implet autem summam illam vit\u00e6 perfectionem, qu\u00e6 agitur ex Evangelio. Gloriam autem sibi acquirit c\u0153lestem, qui apud se manserit, earn, qu\u00e6 est morte dissoluta, impollutam servans conjunctionem, et grato ac lubente animo paret ceconomi\u00e6, per quam effectum est, ut divelli non possit a Domini ministerio. Sed nec eum, qui ex conjugali surgit cubili, similiter ut olim, tingi nunc quoque jubet divina per Dominum providentia: non enim necessario a liberorum abducit procreatione, qui credentes per unum baptismum ad consuetudinem omni ex parte perfectam abluit, Dominus, qui etiam multa Moysis baptismata per unum comprehendit baptismum. Proinde lex, ut per carnalem generationem nostram pr\u00e6 diceret regenerationera, genitali seminis facultati baptismum olim adhibuit, non vero quod ab hominis generatione abhorreret. Quod enim apparet homo generatus, hoc valet seminis dejectio. Non sunt ergo multi coitus genitales, sed matricis susceptio fatetur generationem, cum in natur\u00e6 officina semen formatur in fetum. Quomodo autem vetus quidera est solum matrimonium et legis inventum, alienum autem est, quod est ex Domino, matrimonium, cum idem Deus servetur a nobis? \u201cNon\u201d enim \u201cquod Deus conjunxit, homo\u201d jure \u201cdissolverit;\u201d 2582 multo autem magis qu\u00e6 jussit Pater, servabit quoque Filius. Si autem idem simul est et legislator et evangelista, nunquam ipse secum pugnat. Vivit enim lex, cum sit spiritalis, et gnostice intelligatur: nos autem p. 397 \u201cmortui\u201d sumus \u201clegi per corpus Christi, ut gigneremur alteri, qui resurrrexit ex mortuis,\u201d qui pr\u00e6dictus fuit a lege, \u201cut Deo fructificaremus.\u201d 2583 Quare \u201clex quidera est sancta, et mandatum sanctum, et justurn, et bonum.\u201d 2584 Mortui ergo sumus legi, hoc est, peccato, quod a lege significatur, quod ostendit, non autem generat lex, per jussionem eorum qu\u00e6 sunt facienda, et prohibitionera eorum qu\u00e6 non facienda; reprehendens subjectum peccatum, \u201cut appareat peccatum.\u201d Si autem peccatum est matrimonium, quod secundum legera initur, nescio quomodo quis dicet se Deum nosse, dicens Dei jussum esse peccatum. Quod si \u201clex saneta\u201d est, sanctum est matrimonium. Mysterium ergo hoc ad Christum et Ecclesiam ducit Apostolus: quemadmodum \u201cquod ex carne generatur, caro est; ita quod ex spiritu, spiritus,\u201d 2585 non solum in pariendo, sed etiam in discendo. Jam \u201csancti sunt filii,\u201d 2586 Deo grat\u00e6 oblectationes verborum Dominicorum, qu\u00e6 desponderunt animam. Sunt ergo separata fornicatio et matrimonium, quoniam a Deo longe abest diabolus. \u201cEt vos ergo mortui estis legi per corpus Christi, ut vos gigneremini alteri, qui surrexit a mortuis.\u201d 2587 Simul autem proxime exauditur, si fueritis obedientes quamdoquidem etiam ex veritate legis eidem Domino obedimus, qui pr\u00e6cipit eminus. Nunquid autem de ejusmodi hominibus merito aperte \u201cdicit Spiritus, quod in posterioribus temporibus deficient quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis d\u00e6moniorum, in hypocrisi falsiloquorum, cauteriatam habentium conscientiam, et prohibentium nubere, abstinere a cibis quos Deus creavit ad participationem cum gratiarum actione fidelibus, et qui agnoverunt veritatem, quod omnis creatura Dei bona est, et nihil est rejiciendum quod sumitur cure gratiarum actione. Sanctificatur enim per verburn Dei et orationem?\u201d 2588 Omnino igitur non est prohibendum jungi matrimonio, neque carnibus vesci, aut vinum bibere. Scriptum est enim: \u201cBonum est carnero non coinedere, nec vinum bibere, si quis comedat per offendiculum.\u201d 2589 Et: \u201cBonum est manere sicut ego.\u201d 2590 Sed et qui utitur, \u201ccum gratiarum actione,\u201d 2591 et qui rursus non utitur, ipse quoque \u201ccure gratiarum actione,\u201d et cure moderata ac temperanti vivat perceptione, logo seu rationi convenienter. Et, ut in summa dicam, omnes Apostoli epistol\u00e6, qu\u00e6 moderationem docent et continentiam, cum et de matrimonio, et de liberorum procreatione, et de domus administratione innumerabilia pr\u00e6cepta contineant, nusquam honesrum moderatumque matrimonium prohibuerunt aut abrogarunt: sed legis cum Evangelio servantes convenientiam, utrumque admittunt: et eum, qui deo agendo gratias, moderate utitur matrimonio; et eum, qui, ut vult Dominus, vivit in castitate, quemadmodum \u201cvocatus est unusquisque\u201d inoffense et perfecte eligens. \u201cEt erat tetra Jacob laudam supra omnem terram,\u201d 2592 inquit propheta, ipse vas spiritus gloria afficiens. Insectatur autem aliquis generationera, in earn dicens interitum cadere, eamque perire: et detorquet aliquis ad filiorum procreationem illud dictum Servatoris: \u201cNon oportere in terra thesauros recondere, ubi tinea et \u00e6rugo demolitur;\u201d 2593 nec erubescit his addere ea, qu\u00e6 dicit propheta: \u201cOmnes vos sicut vestimentum veterascetis, et tinea vos exedet.\u201d 2594 Sed neque nos contradicimus Scriptur\u00e6, neque in nostra corpora cadere interitum, eaque esse fluxa, negamus. Fortasse autem iis, quos ibi alloquitur propheta, ut peccatoribus, pnedicit interitum. Servator autem de liberorum procreatione nil dixit, sed ad impertiendum ac communicandum cos hortatur, qui solum opibus abundare, egentibus autem nolebant opem ferre. Quamobrem dicit: \u201cOperamini non cibum, qui petit; sed eum, qui manet in vitam \u00e6tenam.\u201d 2595 Similiter autem afferunt etiam illud dictum de resurrectione mortuorum: \u201cFiliillius s\u00e6culi nec nubunt, nec nubuntur.\u201d 2596 Sed hanc interrogationera et cos qui interrogant, si quis consideraverit, inveniet Dominum non reprobare matrimonium, sed remedium afferre exspectationi carnalis cupiditatis in resurrectione. Illud autem, \u201cfiliis hujus s\u00e6culi,\u201d 2597 non dixit ad distinctionera alicujus alius sacculi, sed perinde ac si diceret: Qui in hoc nati sunt s\u00e6culo, cum per generationera sint filii, et gighunt et gignuntur; quoniam non absque generatione hanc quis vitam pr\u00e6tergreditur: sedh\u00e6c generario, qu\u00e6 similem suscipit interitum, non amplius competit ei qui ab hac vita est separatus. \u201cUnus est ergo Pater noster, qui est in c\u0153lis:\u201d 2598 sed is ipse quoque Pater est omnium per creationera. \u201cNe vocaveritis ergo, inquit, vobis patrein super terrain.\u201d 2599 Quasi diceret: Ne existimetis eum, qui carnali vos sevit satu, auctorem et causam vestr\u00e6 essential, sed adjuvantem causam generationis, vel ministrum potius. Sic ergo nos rursus conversos vult effici ut pueros, eum, qui vere Pater est, agnoscentes, regeneratos per aquam, cure h\u00e6c sit alia satio in creatione. At, inquit, \u201cQui est c\u00e6lebs, curat qu\u00e6 sunt Domini; qui autem duxit uxorem, quomodo placebit uxori.\u201d Quid vero? p. 398 annon licet etiam eis, qui secundum Deum placent uxori, Deo gratias agere? Annon permittitur etiam el, qui uxorem duxit, una cam conjugio etiam esse sollicitum de iis qu\u00e6 sunt Domini? Sed quemadmodum \u201cqu\u00e6 non nupsit, sollicita est de iis, qu\u00e6 sunt Domini, ut sit sancta corpore et spiritu:\u201d 2600 ita etiam qu\u00e6 nupsit, et de iis, qu\u00e6 sunt mariti, et de iis, qu\u00e6 sunt Domini, est in Domino sollicita, ut sit sancta et corpore et spiritu. Amb\u00e6 enim sant sanct\u00e6 in Domino: h\u00e6c quidem ut uxor, ilia vero ut virgo. Ad eos autem pudore afficiendos et reprimendos, qui sunt proclives ad secundas nuptias, apte Apostolus alto quodam tono eloquitur; inquit enim: \u201cEcce, omne peccatum est extra corpus; qui autem fornicatur, in proprium corpus peccat.\u201d 2601 Si quis autem matrimonium audet dicere fornicationem, rursus, legem et Dominum insectans, maledictis impetit. Quemadmodum enim avaritia et plura habendi cupiditas dicitur fornicatio, ut qu\u00e6 adversetur sufficienti\u00e6: et ut idololatria est ab uno in multos Dei distributio, ita fornicatio est ab uno matrimonio ad plura prolapsio. Tribus enim modis, ut diximus, fornicatio et adulterium sumifur apud Apostolum. De his dicit propheta: \u201cPeccatis vestris venundati estis.\u201d Et rursus: \u201cPollutus es in terra aliena:\u201d 2602 conjunctionera sceleratam existimans, qu\u00e6 cum alieno corpore facta est, et non cure eo, quod datur in conjugio, ad liberorum procreationem. Unde etiam Apostolus: \u201cVolo, inquit, juniores nubere, filios procreare, domui pr\u00e6 esse, nullam dare occasionem adversario maledicti gratia. Jam enim qu\u00e6 dam diverterunt post Satanam.\u201d 2603 Quin et unius quoque uxoris virum utique admittit; seu sit presbyter, seu diaconus, seu laicus, utens matrimonio citra reprehensionem: \u201cServabitur autem per filiorum procreationem.\u201d 2604 Et rursus Servatot dicens Jud\u00e6os \u201cgenerationem pravam et adulteram,\u201d docet cos legem non cognovisse, ut lex vult: \u201csed seniorum traditionem, et hominum pr\u00e6cepta sequentes,\u201d adulterate legem, perinde ac si non esset data vir et dominus eorum virginitatis. Fortasse autem eos quoque innuit esse alienis mancipatos cupiditatibus, propter quas assidue quoque servientes peccatis, vendebantur alienigenis. Nam apud Jud\u00e6os non erant admiss\u00e6 communes mulieres: verum prohibitum erat adulterinm. Qui autem dicit: \u201cUxorem duxi, non possum venire,\u201d 2605 ad divinam c\u0153nam, est quidera exemplum ab eos arguendos, qui propter voluptates abscedunt a divino mandato: alioquin nec qui justi fuere ante adventum, nec qui post adventum uxores duxerunt, servabuntur, etiamsi sint apostoli. Quod si illud attulerint, quod propheta quoque dicit: \u201cInveteravi inter omnes inimicos meos,\u201d 2606 per inimicos peccata intelligant. Unum quoddam autem est peccatum, non matrimonium, sed fornicatio: alioqui generationem quoque dicunt peccaturn, et creatorera generationis.\nTalibus argumentis utitur quoque Julius Cassianus, 2607 qui fixit princeps sect\u00e6 Docetarum. Inopere ceete De continentia, vel De castitate, his verbis dicit: \u201cNec dicat aliquis, quod quoniam talia habemus membra, ut aliter figurata sit femina, aliter vero masculus: illa quidera ad suscipiendum, hic vero ad seminandum, concessam esse a Deo consuetudinem. Si enim a Deo, ad quem tendimus, esseth\u00e6c constitutio, non beatos dixisset esse eunuchos; neque propheta dixisset, eos \u2018non esse arborem infrugiferam; 2608 transferens ab arbore ad hominem, qui sua sponte et ex instituto se castrat tall cogitatione.\u201d Et pro impia opinione adhuc decertans, subjungit: \u201cQuomodo autem non jure quis reprehenderit Servatorem, si nos transformavit, et ab errore liberavit, eta conjunctione membrorum, et additamentorum, et pudendomm?\u201d in hoc eadem decernens cure Tatiano: hic autem prodiit ex schola Valentini. Propterea dicit Cassianus: \u201cCure interrogaret Salome, quando cognoscentur, ea, de quibus interrogabat, ait Dominus: Quando pudoris indumentum conculcaveritis, et quando duo facta fuerint unum, et masculum cure femina, nec masculum nec femineum.\u201d Primum quidera, in nobis traditis quatuor Evangeliis non habemus hoc dictum, sed in eo, quod est secundum \u00c6gyptios. Deinde mihi videtur ignorare, iram quidera, masculam appetitionem; feminam vero, significare cupiditatem: quorum operationera p\u0153nitentia et pudor consequuntur. Cure quis ergo neque ir\u00e6neque cupiditati obsequens, qu\u00e6 quidera et consuetudine et mala educatione auct\u00e6, obumbrant et contegunt rationem, sed qu\u00e6 ex iis proficiscitur exuens caliginem, et pudore affectus ex p\u0153nitentia, spiritum animam unierit in obedientia Logi seu rationis; tunc, ut ait Paulus, \u201cnon inest in nobis nec masculus, nec femina.\u201d Recedens enim anima ab ea figura, qua discernitur masculus et femina, traducitur ad unionem, cum ea nutrum sit. Existimat autem hic vir pr\u00e6 clarus plus, quam par sit, Platonice, animain, cure sit ab initio divina, cupidirate effeminatam, huc venire ad generationem et interitum.\np. 399\nJam vero vel invitum cogit Paulam generationem ex deceptione deducere, cure dicit: \u201cVereor autem, ne sicut serpens Evam decepit, corrupti sint sensus vestri a simplicitate, qu\u00e6 est in Christo.\u201d 2609 Seal certum est, Dominum quoque \u201cvenisse\u201d ad ea, \u201cqu\u00e6 aberraverant.\u201d 2610 Aberraverunt autem, non ab alto repetita origine in eam, qu\u00e6 hic est, generationem (est enim generatio creatura Omnipotentis, qui nunquam ex melioribus ad deteriora deduxerit animam); sed ad eos, qui sensibus seu cogitationibus aberraverant, ad nos, inquam, venit Servator: qui quidem ex nostra in pr\u00e6ceptis inobedientia corrupti sunt, dum nimis avide voluptatem persequeremur; cum utique protoplastus noster ternpus pr\u00e6venisset, et ante debitum tempus matrimonii gratiam appetiisset et aberrasset: quoniam \u201cquicunque aspicit mulierem ad concupiscendum eam, jam m\u0153chatus est eam\u201d 2611 ut qui voluntatis tempus non exspectaverit. Is ipse ergo erat Dominus, qui tunc quoque damnabat cupiditatem, qu\u00e6 pr\u00e6venit matrimonium. Cum ergo dicit Apostolus: \u201cInduite novum hominem, qui secundum Deum creatur,\u201d 2612 nobis dicit, qui ab Omnipotentis voluntate efficti sumus, sicut sumus efficti. \u201cVeterem\u201d autem dixit, non rescipiens ad generationem et regenerationem, sed ad vitam inobedienti\u00e6 et obedienti regenera\u00e6. \u201cPelliceas\u201d autem \u201ctunicas\u201d 2613 existimat Cassianus esse corpora: in quo postea et eum, et qui idem cum eo sentiunt, aberrasse ostendemus, cure de ortu hominis, iis consequenter, qu\u00e6 prius dicenda sunt, aggrediemur expositionem. \u201cQuoniam, inquit, qui a terrenis reguntur, et generant, et generantur: Nostra autem conversatio est in c\u0153lo, ex quo etiam Salvatorem exspectamus.\u201d 2614 Recte ergo nos h\u00e6 quoque dicta esse scimus, quoniam ut hospites et advencta ess\u00e6 peregrinantes debemus vitam instituere; qui uxorem habent, ut non habentes; qui possident, ut non possidentes; qui liberos procreant, ut mortales gignentes, ut relicturi possessiones, ut etiam sine uxore victuri, si opus sit; non cum immodico actione, et animo excelso.\nEt rursus cure dicit: \u201cBonum est homini uxorem non tangere, sed propter fornicationes unusquisque suam uxorem habeat;\u201d 2615 id veluti exponens, rursus dicit: \u201cNe vos tentet Satanas.\u201d 2616 Non enim iis, qui continenter utuntur matrimonio propter solam liberorum procreationem, dicit, \u201cpropter intemperantiam;\u201d sed iis, qui finem liberorum procreationis cupiunt transilire: ne, cure nimium annuerit noster adversarius, excitet appetitionem ad alienas voluptates. Fortasse autem quoniam iis, qui juste vivunt, resistit propter \u00e6mulationem, et adversus eos contendit, volens eos ad suos ordines traducere, per laboriosam continentiam eis vult pr\u00e6bere occasionera. Merito ergo dicit: \u201cMelius est matrimonio jungi quam uri,\u201d 2617 ut \u201cvir reddat debiturn uxori, et uxor viro, et ne frustrentur invicem\u201d 2618 hoc divino ad generationera dato auxilio. \u201cQui autem, inquiunt, non oderit patrem, vel matrem, vel uxorem, vel filios, non potest meus esse discipulus.\u201d 2619 Non jubet odisse proprium genus: \u201cHonora\u201d enim, inquit, \u201cpatrein et matrein, ut tibi bene sit:\u201d 2620 sed ne abducaris, inquit, per appetitiones a ratione alienas, sed neque civilibus moribus conformis fias. Domus enim constat ex genere, civitates autem ex domibus; quemadmodum Paulus quoque eos, qui occupantur in matrimonio, \u201cmundo dixit placere.\u201d 2621 Rursus dicit Dominus: \u201cQui uxorem duxit, ne expellat; et qui non duxit, ne ducat;\u201d 2622 qui ex proposito castitatis professus est uxorem non ducere maneat c\u00e6lebs. Utrisque ergo idem Dominus per prophetam Isaiam convenientes dat promissiones sic dicens: \u201cNe dicat eunuchus: Sum lignum aridum;\u201d h\u00e6c enim dicit Dominus eunuchis: \u201cSi custodieritis sabbata mea, et feceritis qu\u00e6 cunque pruod\u00e6cipio, dabo vobis locum meliorem filiis et filiabus.\u201d 2623 Non sola enim justificat castitas, sed nec sabbatum eunuchi, nisi fecerit mandata. Infert autem iis, qui uxoremduxerunt, et dicit: \u201cElecti mei non laborabunt in vanum, neque procreabunt filios in exsecrationem, qui\u00e2 semen est benedictum a Domino.\u201d 2624 Ei enim, qui secundum Logon filios procreavit et educavit, et erudivit in Domino, sicut etiam ei, qui genuit per veram catechesim et institutionem, merces qu\u00e6dam est proposita, sicut etiam electo semini. Alii autem \u201cexsecrationem\u201d accipiunt esse ipsam liberorum procreationem, et non intelligunt adversus illos ipsos ea dicere Scripturam. Qui enim sunt revera electi Domini, non dogmata decernunt, nec filios progignunt, qui sunt ad exsecrationem, et h\u00e6reses. Eunuchus ergo, non qui per vim excisas habet partes, sed nec qui c\u00e6lebs est, dictus est, sed qui non gignit veritatem. Lignum hic prius erat aridum; si autem Logo obedierit, et sabbata custodieri, per abstinentiam a peccatis, et fecerit mandata erit honorabilior iis, qui absque recta vit\u00e6 institutione solo sermone erudiuntur. \u201cFilioli, modicum\u201d p. 400 adhuc sum vobiscum,\u201d 2625 inquit Magister. Quare Paulus quoque scribens ad Galatas, dicit: \u201cFilioli mei, quos iterum parturio, donec formetur in vobis Christus.\u201d 2626 Rursus ad Corinthios scribens: \u201cSi enim decies mille p\u00e6dagogos,\u201d inquit, \u201chabeatis in Christo, sed non multos patres. In Christo enim per Evangelium ego vosgenui.\u201d 2627 Propterea \u201cnon ingrediatur eunuchus in Ecclesiam Dei,\u201d 2628 qui est sterilis, et non fert fructum, nec vitro institutione, nec sermone. Sed \u201cqui se\u201d quidem \u201ccastrarunt\u201d ab omni peccato \u201cpropter regnum c\u0153lorum,\u201d 2629 ii sunt beati, qui a mundo jejunant.\n\u201cExsecranda\u201d autem \u201cdies in qua natus sum, et ut non sit optanda,\u201d 2630 inquit Jeremias: non absolute exsecrandam dicens generationem, sed populi peccata \u00e6gre ferens et inobedientiam. Subjungit itaque: \u201cCur enim natus sum ut viderem labores et dolores, et in perpetuo probro fuerunt dies mei?\u201d 2631 Quin etiam omnes, qui pr\u00e6dicabant veritatem, propier eorum, qui audiebant, inobedientiam, qu\u00e6 rebantur ad p\u0153nam, et veniebant in periculum. \u201cCur enim non fuit uterus matris me\u00e6 sepulcrum, ne viderem affiictionem Jacob et laborera generis Isr\u00e6l?\u201d 2632 ait Esdras propheta. \u201cNullus est a sorde mundus,\u201d ait Job, \u201cnee si sit quidera una dies vita ejus.\u201d 2633 Dicant ergo nobis, ubi fornicatus est infans natus? vel quomodo sub Ad\u00e6cecidit exsecrationem, qui nihil est operatus? Restat ergo eis, ut videtur, consequenter, ut dicant malam esse generationem, non solum corporis, sed etiam anim\u00e6, per quam exsistit corpus. Et quando dixit David: \u201cIn peccatis conceptus sum, et in iniquitatibus concepit me mater mea:\u201d 2634 dicit prophetice quidem matrem Evam; sed Eva quidem fuit \u201cmater viventium;\u201d et si is \u201cin peccatis fuit conceptus,\u201d at non ipse in peccato, neque vero ipse peccatum. Utrum vero quicunque etiam a peccato ad fidem convertitur, a peccandi consuetudine tanquam a \u201cmatre\u201d converti dicatur ad \u201cvitam,\u201d feret mihi testimonium unus ex duodecim prophetis, qui dixit: \u201cSi dedero primogenita pro impietate fructum yeniris mei, pro peccatis anim\u00e6 me\u00e6.\u201d 2635 Non accusat eum, qui dixit: \u201cCrescite et multiplicamini:\u201d 2636 sed primos post generationera motus, quorum tempore Deum non cognoscimus, dicit \u201cimpietates.\u201d Si quis autem ea ratione dicit malam generationem, idem eam dicat bonam, quatenus in ipso veritatem cognoscimus. \u201cAbluamini juste, et ne peccetis. Ignorationem enim Dei quidam habent,\u201d 2637 videlicet qui peccant. \u201cQuoniam nobis est colluctatio non adversus camem et sanguinere, sed adversus spiritalia.\u201d 2638 Potentes autem sunt ad tentandum \u201cprincipes tenebrarum hujus mundi,\u201d et ideo datur venia. Et ideo Paulus quoque: \u201cCorpus meum,\u201d inquit, \u201ccastigo, et in servitutem redigo; quoniam qui certat, omnia continet,\u201d hoc est, in omnibus continet, non ab omnibus abstinens, sed continenter utens iis, qu\u00e6 utenda judicavit, \u201cilli quidera ut corruptibilem coronam accipiant; nos autem ut incorruptibilem,\u201d 2639 in lucta vincentes, non autem sine pulvere coronam accipientes. Jam nonnulli quoque pr\u00e6ferunt viduam virgini, ut qua, quam experta est, voluptatem magno animo contempserit.\nSin autem malum est generatio, in malo blasphemi dicant fuisse Dominum qui fuit particeps generationis, in malo Virginera qu\u00e6 genuit. Hei mihi! quot et quanta mala! Dei voluntatera maledictis incessunt, et mysterium creationis, dum invehuntur in generationera. Et hinc \u201cDocesin\u201d fingit Cassianus; hinc etiam Marcioni, et Valentino quoque est corpus animale; quoniam homo, inquiunt, operam dans veneri, \u201cassimilatus est jumentis.\u201d 2640 Atqui profecto, cum libidine vere insaniens, aliena inire voluerit, tunc revera, qui talis est, efferatur: \u201cEqui in feminas furentes facti sunt, unusquisque hinniebat ad uxorem proximi sui.\u201d 2641 Quod si dicat serpentera, a brutis animantibus accepta consilii sui ratione, Adamo persuasisse ut cum Eva coire consentiret, tanquam alioqui, ut quidam existimant, protoplasti hac natura usuri non fuissent: rursus vituperatur creatio, ut qu\u00e6 rationis expertium animantium natura homines fecerit imbecilliores, quorum exempla consecuti sunt, qui a Deo primi formati fuere. Sin autem natura quidem eos sicut bruta deduxit ad filiorum procreationem; moti autem sunt citius quam oportuit, fraude inducti, cura adhuc essent juvenes; justum quidera est Dei judicium in eos qui non exspectarunt ejus voluntatera: sancta est autem generatio, per quam mundus consistit, per quam essenti\u00e6, per quara natur\u00e6, per quam angeli, per quam potestates, per quam p. 401 anim\u00e6, per quam pr\u00e6cepta, per quam lex, per quam Evangelium, per quam Dei cognitio. \u201cEt omnis caro fenum, et omnis gloria ejus quasi flos feni; et fenum quidem exsiccatur, flos autem decidit, sed verbum Domini manet,\u201d 2642 quod unxit artimam et uniit spiritui. Quomodo autem, qure est in Ecclesia nostra, 2643 \u0153conomia ad finem perduci potuisset absque corpore, cum etiam ipse, qui est caput Ecclesire, in came quidem informis et specie carens vitam transiit, ut doceret nos respicere ad naturam divin\u00e6 causespicere ad naturam divinnsiit, \u00e6informem et incorpoream? \u201cArbor enim vit\u00e6,\u201d inquit prophem, \u201cest in bono desiderio,\u201d 2644 docens bona et munda desideria, qu\u00e6 sunt in Domino vivente. Jam vero volunt viri cure uxore in matrimonio consuetudinem, qu\u00e6 dicta est \u201ccognitio,\u201d esse peccatum: eam quippe indicari ex esu \u201cligni boni et mali,\u201d 2645 per significationem hujus vocabuli \u201ccognovit,\u201d 2646 qu\u00e6 mandati tmnsgressionem notat. Si autem hoc im est, veritatis quoque cognitio, est esus ligni vitre. Potest ergo honestum ac moderatum matrimonium illius quoque ligni esse particeps. Nobis autem prius dictum est, quod licet bene et male uti matrimonio; et hoc est lignum \u201ccognitionis,\u201d si non transgrediamur leges matrimonii. Quid vero? annon Servator noster, sicut animam, ita etiam corpus cumvit ab affectionibus? Neque vero si esset caro inimica anim\u00e6, inimicam per sanitatis restitutionem advenus ipsam muniisset. \u201cHoc autem dico, fratres, quod caro et sangnis regnum Dei non possunt possidere, neque corruptio possidet incorruptionem.\u201d 2647 Peccatun enim, cure sit \u201ccorruptio,\u201d non potest babere societatem cure incorruptione,\u201d qu\u00e6 est justitia. \u201cAdeo stulti,\u201d inquit, \u201cestis? cure spiritu c\u0153peritis, nunc came consummamini.\u201d 2648\nJustitiam ergo et salutis harmoniam, qu\u00e6 est veneranda firmaque, alii quidem, ut ostendimus, nimium intenderunt, blaspheme ac maledice cure quavis impietate suscipientes continentiam; cure pie liceret castitatem, qu secundum sanam regulam instituitur, eligere; gratias quidem agendo propter datam ipsis gratiam, non habendo antem odio creatumm, neque eos aspernando, qui juncti sunt matrimonio; est enim creatus mundus, cream est etiam castitas; ambo autem agant gratias in iis, in quibus sunt collocati, si modo ea quoque norunt, in quibus sunt collocati. Alii autem effrenati se petulanter et insolenter gesserunt, revem \u201ceffecti equi in feminas insanientes, et ad proximorum suorum uxores hinnientes;\u201d 2649 ut quiet ipsi contineri non possint, et proximis suis persuadeant ut dent operam voluptati;\u201d infeliciter illas audientes Scriptums: \u201cQu\u00e6 tibi obtigit, partem pone nobiscum, crumenam autem unam possideamus communem, et unum fiat nobis marsupium.\u201d 2650 Propter eos idem propheta dicit, nobis consulens: \u201cNe ambulaveris in via cum ipsis, declixia pedem tuum a semitis eorum. Non enim injuste tenduntur retia pennatis. Ipsi enim, cure sint sanguinum participes, thesauros malorum sibi recondunt;\u201d 2651 hoc est, sibi affectantes immunditiam, et proximos similia docentes, bellatores, percussores caudis suis, 2652 ait propheta, quas quidem Gr\u00e6ci \u03ba\u03ad\u03c1\u03ba\u03bf\u03c5\u03c2 appellant. Fuerint autem ii, quos significat prophetia, libidinosi intemperantes, qui sunt caudis suis pugnaces, tenebrarum \u201cirreque filii,\u201d 2653 erede polluti, manus sibi afferentes, et homicid\u00e6 propinquorum. \u201cExpurgate ergo vetus fermentum, ut sitis novo conspersio,\u201d 2654 nobis exclamat Apostolus. Et rursus, propter quosdam ejusmodi homines indignans, pr\u00e6cipit, \u201cNe conversari quidem, si quis frater nominetur vel fornicator, vel avarus, vel idololatra, vel maledicus, vel ebriosus, vel raptor; cum eo, qui est talis, ne una quidem comedere. Ego enim per legem legi mortuus sum,\u201d inquit; \u201cut Deo vivare, cum Christo sum crucifixus; vivo autem non amplius ego,\u201d ut vivebam per cupiditates; \u201cvivit autem in me Christus,\u201d caste et beate per obedientiam pr\u00e6ceptorum. Quare tune quidem in came vivebam camaliter: \u201cquod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei.\u201d 2655 \u2014\u201cIn viam gentium ne abieritis, et ne ingrediamini in urbem Samaritanorum,\u201d 2656 a contraria vit\u00e6 institutione nos dehortans dicit Dominus; quoniam \u201cIniquorum virorum mala est conversatio; et h\u00e6 sunt vit\u00e6 omnium, qui ea, qu\u00e6 sunt iniqua, efficiunt.\u201d 2657 \u2014\u201cV\u00e6 homini illi,\u201d inquit Dominus; \u201cbonum esset el, si non natus esset, quam ut unum ex electis meis scandalizaret. 2658 Melius esset, ut ei mola circumponeretur, et in mari demergeretur, quam ut unum ex meis perverteret. 2659 Nomen enim Dei blasphematur propter ipsos.\u201d 2660 Unde pr\u00e6 clare Apostolus: \u201cScripsi,\u201d inquit, \u201cvobis in epistola, non conversari cure fornicatoribus,\u201d 2661 p. 402 usque ad illud: \u201cCorpus autem non fornicationi, sed Domino, et Dominus corpori.\u201d 2662 Et quod matrimonium non dicat fomicationem, ostendit eo, quod subiungit: \u201cAn nescitis, quod qui adh\u00e6ret meretrici, unum est corpus?\u201d 2663 An meretricem quis dicet virginem, priusquam nubat? \u201cEt ne fraudetis,\u201d inquit, \u201cvos invicem, nisi ex consensu ad tempus:\u201d 2664 per dictionem, \u201cfraudetis,\u201d ostendens matrimonii debitum esse liberorum procreationem: quod quidem in iis, qu\u00e6 pr\u00e6cedunt, ostendit, dicens: \u201cMulieri vir debitum reddat; similiter autem mulier quoque viro;\u201d 2665 post quam exsolutionem, in domo custodienda, et in ea qu\u00e6 est in Christo fide, adjutrix est. Et adhuc apertius, dicens: \u201cIis, qui sunt juncti matrimonio, pr\u00e6cipio, inquit, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non sepamri; sin autem separata fuerit, maneat innupta, vel viro reconcilietur; et virum uxorem non dimittere. Reliquis autem dico ego, non Dominus: Si quis frater,\u201d 2666 usque ad illud: \u201cNunc autem sancta est.\u201d 2667 Quid autem adh\u00e6c dicunt, qui in legem invehuntur, et in matrimonium, quasi sit solum a lege concessum, non autem etiam in Novo Testamento? Quid ad has leges latas possunt dicere, qui sationem abhorrent et generationem? cure \u201cepiscopum\u201d quoque, \u201cqui domui recte pr\u00e6sit,\u201d 2668 Ecclesiquo\u00e6 ducem constituat; domum autem Dominicam \u201cimius mulieris\u201d constituat conjugium. 2669 \u201cOmnia\u201d ergo dicit esse \u201cmunda mundis; pollutis autem et infidelibus nihil est mundum, sed polluta est eorum et mens, et conscientia.\u201d 2670 De ea autem voluptate, qu\u00e6 est pr\u00e6ter regulam: \u201cNe erretis,\u201d inquit; \u201cnec fornicatores, nec idololatr\u00e6, nec adulteri, nec molles, nec masculorum concubitores, neque avari, neque fures, neque ebnosi, neque maledici, nec raptores, regnum Dei possidebunt; et nos quidem abluti sum us,\u201d 2671 qui in his eramus; qui autem in hanc tingunt intemperantiam, ex temperantia in fornicationem baptizant, voluptatibus et affectibus esse indulgendum decernentes, incontinentes ex moderatis fieri docentes, et in spe sua membrorum suorum impudenti\u00e6 affixi; ut a regno Dei abdicentur, non autem ut inscribantur, qui ad eos ventitant, efficientes; sub falso nominat\u00e6 cognitionis titulo, eam, qu, effici\u00e6 ad exteriores ducit tenebras, viam ingredientes. \u201cQuod reliquum est, fratres, qu\u00e6cuque vera, qu\u00e6cunque honesta, qu\u00e6cunque justa, quatres, quam \u00e6cunque casta, qu\u00e6cunque amabilia, ques, \u00e6cunque bonbilia, ques, quam ingre\u00e6 famue bonbilia, ques, quam ingredient\u00e6; si qua virtus, et si qua laus, ea considerate; qu\u00e6 et didicistis; qu\u00e6 etiam accepistis et audiistis et vidistis in me, ea facite; et Deus pacis erit vobiscum.\u201d 2672 Et Petrus similia dicit in Epistola: \u201cUt fides vestra et spes sit in Deum, cure animas vestras castas effeceritis in obedientia veritatis;\u201d 2673 quasi filii obedienti\u00e6, non configurati prioribus desideriis, qu\u00e6 fuerunt in ignorantia; sed secundum eum, qui vocavit vos, sanctum, et ipsi sancti sitis in omni conversatione. Quoniam scriptum est: \u201cSancti eritis, quoniam ego sanctus sum.\u201d 2674 Verumtamen qu\u00e6 adversus eos, qui cognitionem falso nomine simulant, necessario suscepta est a nobis disputatio; nos longius, quam par sit, abduxit, et omtionem effecit prolixiorem. Unde tertius quoque liber Stromateus eorum, qu\u00e6 sunt de vera philosophia, commentariorum, hunc finem habeat.\nAfter much consideration, the Editors have deemed it best to give the whole of this book in Latin. [In the former Book, Clement has shown, not without a decided leaning to chaste celibacy, that marriage is a holy estate, and consistent with the perfect man in Christ. He now enters upon the refutation of the false-Gnostics and their licentious tenets. Professing a stricter rule to begin with, and despising the ordinances of the Creator, their result was the grossest immorality in practice. The melancholy consequences of an enforced celibacy are, here, all foreseen and foreshown; and this Book, though necessarily offensive to our Christian tastes, is most useful as a commentary upon the history of monasticism, and the celibacy of priests, in the Western churches. The resolution of the Edinburgh editors to give this Book to scholars only, in the Latin, is probably wise. I subjoin a succint analysis, in the elucidations.]\n381:2441 381:2442 381:2443 382:2444 382:2445 382:2446 382:2447\nVid. Iren\u00e6um, lib. i. c. 2, p. 51.\n382:2448 382:2449 382:2450 382:2451 383:2452 383:2453 383:2454 384:2455 385:2456 385:2457 385:2458 385:2459 386:2460 386:2461 386:2462 386:2463 386:2464 386:2465 386:2466 386:2467 386:2468 387:2469 387:2470 387:2471 387:2472\nGen. i. 28, ix. 1.\n387:2473\nGen. i. 29; ix. 2, 3.\n387:2474 387:2475 387:2476 387:2477 387:2478 387:2479 388:2480 388:2481 388:2482 388:2483\n1 Cor. vi. 13, x. 23.\n388:2484 388:2485 389:2486 389:2487 389:2488 389:2489 389:2490 389:2491 389:2492 389:2493 389:2494 389:2495\nMatt. xxii. 30; Mark xii. 23; Luke xx. 35.\n389:2496 390:2497 390:2498 390:2499 390:2500\nMatt. xxiv. 37; Luke xvii. 28.\n390:2501 390:2502\nMatt. xxiv. 19; Mark xiii. 17; Luke xxi. 23.\n390:2503 390:2504 390:2505 390:2506\n1 Tim. 4:1, 3.\n390:2507 390:2508 390:2509\n1 Cor. 7:2, 5.\n390:2510 390:2511 390:2512 390:2513 391:2514\n[De disconissa primitiva, confer Bunsenium, apud Hippol., vol. iii. p. 41.]\n391:2515 391:2516 391:2517 391:2518 391:2519 391:2520 391:2521 391:2522 391:2523 391:2524\nMatt. xix. 16; Mark x. 17; Luke xviii. 18.\n391:2525 391:2526 391:2527 391:2528 391:2529 391:2530 391:2531 391:2532 392:2533\nRom. 13:12, 13, 14.\n392:2534 392:2535 392:2536 392:2537 392:2538 392:2539 392:2540 392:2541\n2 Cor. 6:14, 15, 16.\n392:2542 392:2543 392:2544 393:2545 393:2546 393:2547 393:2548 393:2549 393:2550 393:2551 394:2552 394:2553 394:2554\nMatt. 5:27, 28.\n394:2555\nDeut. 21:11, 12, 13.\n394:2556 394:2557\n2 Cor. 6:16, 17, 18.\n394:2558 394:2559 394:2560 394:2561\n1 Pet. 2:11, 12, 15, 16.\n395:2562 395:2563 395:2564 395:2565 395:2566 395:2567 395:2568 395:2569 395:2570\nRom. 8:5, 6, 7, 8, 9, 10, 12, 13, 14, 15.\n395:2571 395:2572 396:2573 396:2574 396:2575 396:2576 396:2577 396:2578 396:2579 396:2580 396:2581 396:2582 397:2583 397:2584 397:2585 397:2586 397:2587 397:2588\n1 Tim. 4:1, 2, 3, 4, 5.\n397:2589 397:2590 397:2591 397:2592 397:2593 397:2594 397:2595 397:2596 397:2597 397:2598 397:2599 398:2600\n1 Cor. 7:32, 33, 34.\n398:2601 398:2602 398:2603 398:2604 398:2605 398:2606 398:2607 398:2608 399:2609 399:2610 399:2611 399:2612 399:2613 399:2614 399:2615\n1 Cor. 7:1, 2.\n399:2616 399:2617 399:2618\n1 Cor. 7:3, 5.\n399:2619 399:2620 399:2621 399:2622 399:2623 399:2624 400:2625 400:2626 400:2627 400:2628 400:2629 400:2630 400:2631 400:2632 400:2633 400:2634 400:2635 400:2636 400:2637\n1 Cor. xv. 34. Clement reads here \u1f10\u03ba\u03bd\u03b9\u03c8\u03b1\u03c4\u03b5, \u201cwash,\u201d instead of \u1f10\u03ba\u03bd\u03ae\u03c8\u03b1\u03c4\u03b5, \u201cawake.\u201d\n400:2638 400:2639 400:2640 400:2641 401:2642 401:2643 401:2644 401:2645 401:2646 401:2647 401:2648 401:2649 401:2650 401:2651\nProv. 1:15, 16, 17.\n401:2652 401:2653 401:2654 401:2655 401:2656 401:2657\nProv. 1:18, 19.\n401:2658 401:2659\nMatt. xviii. 6 seqq.\n401:2660 401:2661 402:2662 402:2663 402:2664 402:2665 402:2666\n1 Cor. 7:10, 11, 12.\n402:2667 402:2668\n1 Tim. 3:2, 4; Tit. i. 6.\n402:2669 402:2670 402:2671\n1 Cor. 6:9, 10, 11.\n402:2672 402:2673 402:2674\n1 Pet. 1:14, 15, 16.","title":"Ante-Nicene Fathers, Vol II: CLEMENT OF ALEXANDRIA: Book III","type":"page"}
