{"collection":"chr","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/chr/ecf/007/0070299.htm","path":"chr/ecf/007/0070299.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/chr/ecf/007/0070299.htm","text":"De utero quoque et conceptione, quoniam de internis loquimur, dici necesse est, ne quid pr\u00e6 terisse videamur; qu\u00e6 quamquam in operto latent, sensum tamen atque intelligentiam latere non possunt. Vena in maribus, qu\u00e6 seminium continet, duplex est, paulo interior, quam illud humoris obsc\u0153ni receptaculum. Sicut enim renes duo sunt, itemque testes, ita et ven\u00e6 seminales du\u00e6, in una tamen compage coh\u00e6 rentes; quod videmus in corporibus animalium, cum interfecta 1906 patefiunt. Sed illa dexterior masculinum continet semen, sinisterior f\u0153mininum; et omnino in toto corpore pars dextra masculina est, sinistra veto f\u0153minina. Ipsum semen quidam putant ex medullis tantum, quidam p. 294 ex omni corpore ad venam genitalem confluere, ibique concrescere. Sed hoc, humana mens, quomodo fiat, non potest comprehendere. Item in f\u0153minis uterus in duas se dividit partes, qu\u00e6 in diversum diffuss\u00e6 ac reflex\u00e6, circumplicantur, sicut arietis cornua. Qu\u00e6 pars in dextram retorquetur, masculina est; qu\u00e6 in sinistram, f\u0153minina.\nConceptum igitur Varro et Aristoteles sic fieri arbitrantur. Aiunt non tantum maribus inesse semen, verum etiam f\u0153minis, et inde plerumque matribus similes procreari; sed earum semensanguinem esse purgatum, quod si recte cum virili mixture sit, utraque concreta et simul co-agulata informari: et primum quidem cor hominis effingi, quod in eo sit et vita omnis et sapientia; denique totum opus quadragesimo die consummari. Ex abortionibus h\u00e6 c fortasse collecta sunt. In avium tamen f\u0153tibus primurn oculos fingi dubium non est, quod in ovis s\u00e6 pe deprehendimus. Unde fieri non posse arbitror quin fictio a capite sumat exordium.\nSimilitudines autem in corporibus filiorum sic fieri putant. Cum semina inter se permixta coalescunt, si virile superaverit, patri similem provenire, seu marem, seu f\u0153minam; si muliebre pr\u00e6 valuerit, progeniem cujusque sexus ad imaginem respondere maternam. Id autem pr\u00e6 valet e duobus, quod fuerit uberius; alterum enim quodammodo amplectitur et includit: hinc plerumque fled, ut unius tantum lineamenta pr\u00e6 tendat. Si vero \u00e6qua fuerit ex pari semente permixtio, figuras quoque misceri, ut soboles illa communis aut neutrum referre videatur, quia totum ex altero non habet; aut utrumque, quia partem de singulis mutuata est. Nam in cor-poribus animalium videmus aut confundi parentum colores, ac fieri tertium neutri generantium simile; aut utriusque sic exprimi, ut discoloribus membris per omne corpus concors mixtura varietur. Dispares quoque natur\u00e6 hoc modo fieri putantur. Cum forte in l\u00e6 vam uteri partem masculin\u00e6 stirpis semen inciderit, marem quidem gigni opinatio est; sed quia sit in f\u0153minina parte conceptus, aliquid in se habere f\u0153mineum, supra quam decus virile patiatur; vel formam insignem, vel nimium candorem, vel corporis levitatem, vel artus delicatos, vel staturam brevem, vel vocem gracilem, vel animum imbecillum, vel ex his plura. Item, si partem in dextram semen f\u0153minini sexus influxerit, f\u0153minam quidem procreari; sed quoniam in masculina parte concepta sit, habere in se aliquid virilita-tis, ultra quam sexus; ratio permittat; aut valida membra, aut immoderatam Iongitudinem, aut fuscum colorem, aut hispidam faciem, aut vulture indecorum, aut vocem robustam, aut animum audacem, aut ex his plura.\nSi vero masculinum in dexteram, f\u0153mininum in sinistram pervenerit, utrosque f\u0153tus recte provenire; ut et f\u0153minis per omnia natur\u00e6 su\u00e6 decus constet, et maribus tam mente, quam corpore robur virile servetur. Istud vero ipsum quam mirabile institutum Dei, quod ad conservationem generum singulorum, duos sexus maris ac f\u0153min\u00e6 machinatus est; quibus inter se per voluptatis illecebras copulatis, successiva soboles pareretur, ne omne genus viventium conditio mortalitatis extingueret. Sed plus roboris maribus attributum est, quo facilius ad patientiam jugi maritalis f\u0153min\u00e6 cogerentur. Vir itaque nominatus est, quod major in eo vis est, quire in f\u0153mina; et hinc virtus nomen accepit. Item mulier (ut Varro interpretatur) a mollitie, immutata et detracta littera, velut mollier; cui suscepto f\u0153tu, cum partus appropinquare jam c\u0153pit, turgescentes mamm\u00e6 dulcibus succis distenduntur, et ad nutrimenta nascentis fontibus lacteis f\u0153cundum pectus exuberat. Nec enim decebat aliud quam ut sapiens animal a corde alimoniam duceret. Idque ipsum solertissime comparatum est, ut candens ac pinguis humor teneritudinem novi corporis irrigaret, donec ad capiendos fortiores cibos, et dentibus instruatur, et viribus roboretur. Sed redeamus ad propositum, ut c\u00e6 tera, qu\u00e6 supersunt, breviter explicemus.\nIt has been judged advisable not to translate this and the first part of the next chapter.\n293:1906","title":"Ante-Nicene Fathers, Vol VII: Lactantius: Chap. XII.\u2014De utero, et conceptione atque sexibus.","type":"page"}
