{"collection":"Classics","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/cla/ovid/lboo/lbool07.htm","path":"cla/ovid/lboo/lbool07.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/cla/ovid/lboo/lbool07.htm","text":"Arma gravi numero violentaque bella parabam\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0edere, materia conveniente modis.\npar erat inferior versus--risisse Cupido\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0dicitur atque unum surripuisse pedem.\n5 'Quis tibi, saeve puer, dedit hoc in carmina iuris?\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0Pieridum vates, non tua turba sumus.\nquid, si praeripiat flavae Venus arma Minervae,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0ventilet accensas flava Minerva faces?\nquis probet in silvis Cererem regnare iugosis,\n10 \u00a0\u00a0\u00a0\u00a0lege pharetratae Virginis arva coli? \ncrinibus insignem quis acuta cuspide Phoebum\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0instruat, Aoniam Marte movente lyram?\nsunt tibi magna, puer, nimiumque potentia regna;\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0cur opus adfectas, ambitiose, novum?\n15 an, quod ubique, tuum est? tua sunt Heliconia tempe?\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0vix etiam Phoebo iam lyra tuta sua est?\ncum bene surrexit versu nova pagina primo,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0attenuat nervos proximus ille meos;\nnec mihi materia est numeris levioribus apta,\n20 \u00a0\u00a0\u00a0\u00a0aut puer aut longas compta puella comas.'\nQuestus eram, pharetra cum protinus ille soluta\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0legit in exitium spicula facta meum,\nlunavitque genu sinuosum fortiter arcum,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0'quod' que 'canas, vates, accipe' dixit 'opus!'\n25 Me miserum! certas habuit puer ille sagittas.\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0uror, et in vacuo pectore regnat Amor.\nSex mihi surgat opus numeris, in quinque residat:\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0ferrea cum vestris bella valete modis!\ncingere litorea flaventia tempora myrto,\n30 \u00a0\u00a0\u00a0\u00a0Musa, per undenos emodulanda pedes!","title":"The Love Books of Ovid: ELEGY I: The Poet Explains How It Is He Comes To Sing Of Love Instead Of Battles","type":"page"}
