{"collection":"Classics","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/cla/ovid/lboo/lbool25.htm","path":"cla/ovid/lboo/lbool25.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/cla/ovid/lboo/lbool25.htm","text":"Ei mihi, quod dominam nec vir nec femina servas\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0mutua nec Veneris gaudia nosse potes!\nqui primus pueris genitalia membra recidit,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0vulnera quae fecit, debuit ipse pati.\nmollis in obsequium facilisque rogantibus esses,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0si tuus in quavis praetepuisset amor.\nnon tu natus equo, non fortibus utilis armis;\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0bellica non dextrae convenit hasta tuae.\nista mares tractent; tu spes depone viriles.\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0sunt tibi cum domina signa ferenda tua.\nhanc inple meritis, huius tibi gratia prosit;\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0si careas illa, quis tuus usus erit?\nEst etiam facies, sunt apti lusibus anni;\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0indigna est pigro forma perire situ.\nfallere te potuit, quamvis habeare molestus;\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0non caret effectu, quod voluere duo.\naptius ut fuerit precibus temptasse, rogamus,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0dum bene ponendi munera tempus habes.","title":"The Love Books of Ovid: ELEGY III: He Appeals Once More To Bagoas, Who Had Proved Inflexible.","type":"page"}
