{"collection":"Classics","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/cla/ovid/lboo/lbool26.htm","path":"cla/ovid/lboo/lbool26.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/cla/ovid/lboo/lbool26.htm","text":"Non ego mendosos ausim defendere mores\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0falsaque pro vitiis arma movere meis.\nconfiteor -- siquid prodest delicta fateri;\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0in mea nunc demens crimina fassus eo.\nodi, nec possum, cupiens, non esse quod odi;\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0heu, quam quae studeas ponere ferre grave est!\nNam desunt vires ad me mihi iusque regendum;\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0auferor ut rapida concita puppis aqua.\nnon est certa meos quae forma invitet amores -- \n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0centum sunt causae, cur ego semper amem.\nsive aliqua est oculos in humum deiecta modestos,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0uror, et insidiae sunt pudor ille meae;\nsive procax aliqua est, capior, quia rustica non est,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0spemque dat in molli mobilis esse toro.\naspera si visa est rigidasque imitata Sabinas,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0velle, sed ex alto dissimulare puto.\nsive es docta, places raras dotata per artes;\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0sive rudis, placita es simplicitate tua.\nest, quae Callimachi prae nostris rustica dicat\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0carmina -- cui placeo, protinus ipsa placet.\nest etiam, quae me vatem et mea carmina culpet -- \n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0culpantis cupiam sustinuisse femur.\nmolliter incedit -- motu capit; altera dura est -- \n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0at poterit tacto mollior esse viro.\nhaec quia dulce canit flectitque facillima vocem,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0oscula cantanti rapta dedisse velim; \nhaec querulas habili percurrit pollice chordas -- \n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0tam doctas quis non possit amare manus?\nilla placet gestu numerosaque bracchia ducit\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0et tenerum molli torquet ab arte latus -- \nut taceam de me, qui causa tangor ab omni,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0illic Hippolytum pone, Priapus erit!\ntu, quia tam longa es, veteres heroidas aequas\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0et potes in toto multa iacere toro.\nhaec habilis brevitate sua est. corrumpor utraque;\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0conveniunt voto longa brevisque meo.\nnon est culta -- subit, quid cultae accedere possit;\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0ornata est -- dotes exhibet ipsa suas.\ncandida me capiet, capiet me flava puella,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0est etiam in fusco grata colore Venus.\nseu pendent nivea pulli cervice capilli,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0Leda fuit nigra conspicienda coma;\nseu flavent, placuit croceis Aurora capillis.\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0omnibus historiis se meus aptat amor.\nme nova sollicitat, me tangit serior aetas;\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0haec melior, specie corporis illa placet.\nDenique quas tota quisquam probet urbe puellas,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0noster in has omnis ambitiosus amor.","title":"The Love Books of Ovid: ELEGY IV: He Confesses His Inclination For Love And His Admiration For All Manner Of Women.","type":"page"}
