{"collection":"Classics","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/cla/ovid/lboo/lbool28.htm","path":"cla/ovid/lboo/lbool28.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/cla/ovid/lboo/lbool28.htm","text":"Psittacus, Eois imitatrix ales ab Indis,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0occidit -- exequias ite frequenter, aves!\nite, piae volucres, et plangite pectora pinnis\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0et rigido teneras ungue notate genas;\nhorrida pro maestis lanietur pluma capillis,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0pro longa resonent carmina vestra tuba!\nquod scelus Ismarii quereris, Philomela, tyranni,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0expleta est annis ista querela suis;\nalitis in rarae miserum devertere funus -- \n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0magna, sed antiqua est causa doloris Itys.\nOmnes, quae liquido libratis in aere cursus,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0tu tamen ante alios, turtur amice, dole!\nplena fuit vobis omni concordia vita,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0et stetit ad finem longa tenaxque fides.\nquod fuit Argolico iuvenis Phoceus Orestae,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0hoc tibi, dum licuit, psittace, turtur erat.\nQuid tamen ista fides, quid rari forma coloris,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0quid vox mutandis ingeniosa sonis,\nquid iuvat, ut datus es, nostrae placuisse puellae? -- \n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0infelix, avium gloria, nempe iaces!\ntu poteras fragiles pinnis hebetare zmaragdos\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0tincta gerens rubro Punica rostra croco.\nnon fuit in terris vocum simulantior ales -- \n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0reddebas blaeso tam bene verba sono!\nRaptus es invidia -- non tu fera bella movebas;\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0garrulus et placidae pacis amator eras. \necce, coturnices inter sua proelia vivunt;\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0forsitan et fiunt inde frequenter anus.\nplenus eras minimo, nec prae sermonis amore\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0in multos poteras ora vacare cibos.\nnux erat esca tibi, causaeque papavera somni,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0pellebatque sitim simplicis umor aquae.\nvivit edax vultur ducensque per aera gyros\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0miluus et pluviae graculus auctor aquae;\nvivit et armiferae cornix invisa Minervae -- \n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0illa quidem saeclis vix moritura novem;\noccidit illa loquax humanae vocis imago,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0psittacus, extremo munus ab orbe datum!\noptima prima fere manibus rapiuntur avaris;\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0inplentur numeris deteriora suis.\ntristia Phylacidae Thersites funera vidit,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0iamque cinis vivis fratribus Hector erat.\nQuid referam timidae pro te pia vota puellae -- \n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0vota procelloso per mare rapta Noto?\nseptima lux venit non exhibitura sequentem,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0et stabat vacuo iam tibi Parca colo.\nnec tamen ignavo stupuerunt verba palato;\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0clamavit moriens lingua: 'Corinna, vale!'\nColle sub Elysio nigra nemus ilice frondet,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0udaque perpetuo gramine terra viret.\nsiqua fides dubiis, volucrum locus ille piarum\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0dicitur, obscenae quo prohibentur aves.\nillic innocui late pascuntur olores\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0et vivax phoenix, unica semper avis;\nexplicat ipsa suas ales Iunonia pinnas,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0oscula dat cupido blanda columba mari. \npsittacus has inter nemorali sede receptus\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0convertit volucres in sua verba pias.\nOssa tegit tumulus -- tumulus pro corpore magnus -- \n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0quo lapis exiguus par sibi carmen habet:\n\"colligor ex ipso dominae placuisse sepulcro;\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0ora fuere mihi plus ave docta loqui\".","title":"The Love Books of Ovid: ELEGY VI:he Laments The Death Of The Parrot He Had Given To His Mistress.","type":"page"}
