{"collection":"Classics","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/cla/ovid/lboo/lbool40.htm","path":"cla/ovid/lboo/lbool40.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/cla/ovid/lboo/lbool40.htm","text":"Carmen ad iratum dum tu perducis Achillen\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0primaque iuratis induis arma viris,\nnos, Macer, ignava Veneris cessamus in umbra,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0et tener ausuros grandia frangit Amor.\nsaepe meae 'tandem' dixi 'discede' puellae -- \n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0in gremio sedit protinus illa meo.\nsaepe 'pudet!' dixi -- lacrimis vix illa retentis\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0'me miseram! iam te' dixit 'amare pudet?' \ninplicuitque suos circum mea colla lacertos\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0et, quae me perdunt, oscula mille dedit.\nvincor, et ingenium sumptis revocatur ab armis,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0resque domi gestas et mea bella cano.\nSceptra tamen sumpsi, curaque tragoedia nostra\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0crevit, et huic operi quamlibet aptus eram.\nrisit Amor pallamque meam pictosque cothurnos\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0sceptraque privata tam cito sumpta manu.\nhinc quoque me dominae numen deduxit iniquae,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0deque cothurnato vate triumphat Amor.\nQuod licet, aut artes teneri profitemur Amoris -- \n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0ei mihi, praeceptis urgeor ipse meis! -- \naut, quod Penelopes verbis reddatur Ulixi,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0scribimus et lacrimas, Phylli relicta, tuas,\nquod Paris et Macareus et quod male gratus Iason\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0Hippolytique parens Hippolytusque legant,\nquodque tenens strictum Dido miserabilis ensem\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0dicat et Aoniae Lesbis amata lyrae.\nQuam cito de toto rediit meus orbe Sabinus\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0scriptaque diversis rettulit ille locis!\ncandida Penelope signum cognovit Ulixis;\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0legit ab Hippolyto scripta noverca suo.\niam pius Aeneas miserae rescripsit Elissae,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0quodque legat Phyllis, si modo vivit, adest.\ntristis ad Hypsipylen ab Iasone littera venit;\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0det votam Phoebo Lesbis amata lyram. \nNec tibi, qua tutum vati, Macer, arma canenti\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0aureus in medio Marte tacetur Amor.\net Paris est illic et adultera, nobile crimen,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0et comes extincto Laodamia viro.\nsi bene te novi, non bella libentius istis\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0dicis, et a vestris in mea castra venis.","title":"The Love Books of Ovid: ELEGY XVIII: To Macer: To Whom He Excuses Himself For Giving Himself Up Wholly To Erotic Verse.","type":"page"}
