{"collection":"Classics","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/cla/ovid/lboo/lbool44.htm","path":"cla/ovid/lboo/lbool44.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/cla/ovid/lboo/lbool44.htm","text":"'Non ego nobilium sedeo studiosus equorum;\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0cui tamen ipsa faves, vincat ut ille, precor.\nut loquerer tecum veni, tecumque sederem,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0ne tibi non notus, quem facis, esset amor.\ntu cursus spectas, ego te; spectemus uterque\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0quod iuvat, atque oculos pascat uterque suos.\nO, cuicumque faves, felix agitator equorum!\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0ergo illi curae contigit esse tuae? \nhoc mihi contingat, sacro de carcere missis\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0insistam forti mente vehendus equis,\net modo lora dabo, modo verbere terga notabo,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0nunc stringam metas interiore rota.\nsi mihi currenti fueris conspecta, morabor,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0deque meis manibus lora remissa fluent.\nat quam paene Pelops Pisaea concidit hasta,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0dum spectat vultus, Hippodamia, tuos!\nnempe favore suae vicit tamen ille puellae.\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0vincamus dominae quisque favore suae!\nQuid frustra refugis? cogit nos linea iungi.\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0haec in lege loci commoda circus habet -- \ntu tamen a dextra, quicumque es, parce puellae;\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0contactu lateris laeditur ista tui.\ntu quoque, qui spectas post nos, tua contrahe crura,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0si pudor est, rigido nec preme terga genu!\nSed nimium demissa iacent tibi pallia terra.\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0collige -- vel digitis en ego tollo meis!\ninvida vestis eras, quae tam bona crura tegebas;\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0quoque magis spectes -- invida vestis eras!\ntalia Milanion Atalantes crura fugacis\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0optavit manibus sustinuisse suis.\ntalia pinguntur succinctae crura Dianae\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0cum sequitur fortes, fortior ipsa, feras.\nhis ego non visis arsi; quid fiet ab ipsis?\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0in flammam flammas, in mare fundis aquas.\nsuspicor ex istis et cetera posse placere,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0 quae bene sub tenui condita veste latent. \nVis tamen interea faciles arcessere ventos?\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0quos faciet nostra mota tabella manu.\nan magis hic meus est animi, non aeris aestus,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0captaque femineus pectora torret amor?\ndum loquor, alba levi sparsa est tibi pulvere vestis.\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0sordide de niveo corpore pulvis abi!\nSed iam pompa venit -- linguis animisque favete!\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0tempus adest plausus -- aurea pompa venit.\nprima loco fertur passis Victoria pinnis -- \n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0huc ades et meus hic fac, dea, vincat amor!\nplaudite Neptuno, nimium qui creditis undis!\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0nil mihi cum pelago; me mea terra capit.\nplaude tuo Marti, miles! nos odimus arma;\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0pax iuvat et media pace repertus amor.\nauguribus Phoebus, Phoebe venantibus adsit!\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0artifices in te verte, Minerva, manus!\nruricolae, Cereri teneroque adsurgite Baccho!\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0Pollucem pugiles, Castora placet eques!\nnos tibi, blanda Venus, puerisque potentibus arcu\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0plaudimus; inceptis adnue, diva, meis\ndaque novae mentem dominae! patiatur amari!\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0adnuit et motu signa secunda dedit.\nquod dea promisit, promittas ipsa, rogamus;\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0pace loquar Veneris, tu dea maior eris.\nper tibi tot iuro testes pompamque deorum,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0te dominam nobis tempus in omne peti! \nSed pendent tibi crura. potes, si forte iuvabit,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0cancellis primos inseruisse pedes.\nmaxima iam vacuo praetor spectacula circo\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0quadriiugos aequo carcere misit equos.\ncui studeas, video. vincet, cuicumque favebis.\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0quid cupias, ipsi scire videntur equi.\nme miserum, metam spatioso circuit orbe!\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0quid facis? admoto proxumus axe subit.\nquid facis, infelix? perdis bona vota puellae.\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0tende, precor, valida lora sinistra manu!\nfavimus ignavo -- sed enim revocate, Quirites,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0et date iactatis undique signa togis!\nen, revocant! -- ac ne turbet toga mota capillos,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0in nostros abdas te licet usque sinus.\nIamque patent iterum reserato carcere postes;\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0evolat admissis discolor agmen equis.\nnunc saltem supera spatioque insurge patenti!\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0sint mea, sint dominae fac rata vota meae!\nSunt dominae rata vota meae, mea vota supersunt.\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0ille tenet palmam; palma petenda mea est.'\nRisit, et argutis quiddam promisit ocellis.\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0'Hoc satis est, alio cetera redde loco!'","title":"The Love Books of Ovid: ELEGY II: The Circus.","type":"page"}
