{"collection":"Classics","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/cla/ovid/lboo/lbool48.htm","path":"cla/ovid/lboo/lbool48.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/cla/ovid/lboo/lbool48.htm","text":"Amnis harundinibus limosas obsite ripas,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0ad dominam propero -- siste parumper aquas!\nnec tibi sunt pontes nec quae sine remigis ictu\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0concava traiecto cumba rudente vehat.\nparvus eras, memini, nec te transire refugi,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0summaque vix talos contigit unda meos.\nnunc ruis adposito nivibus de monte solutis\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0et turpi crassas gurgite volvis aquas.\nquid properasse iuvat, quid parca dedisse quieti\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0tempora, quid nocti conseruisse diem,\nsi tamen hic standum est, si non datur artibus ullis\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0ulterior nostro ripa premenda pedi?\nnunc ego, quas habuit pinnas Danaeius heros,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0terribili densum cum tulit angue caput, \nnunc opto currum, de quo Cerealia primum\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0semina venerunt in rude missa solum.\nprodigiosa loquor veterum mendacia vatum;\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0nec tulit haec umquam nec feret ulla dies.\nTu potius, ripis effuse capacibus amnis -- \n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0sic aeternus eas -- labere fine tuo!\nnon eris invidiae, torrens, mihi crede, ferendae,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0si dicar per te forte retentus amans.\nflumina deberent iuvenes in amore iuvare;\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0flumina senserunt ipsa, quid esset amor.\nInachus in Melie Bithynide pallidus isse\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0dicitur et gelidis incaluisse vadis.\nnondum Troia fuit lustris obsessa duobus,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0cum rapuit vultus, Xanthe, Neaera tuos.\nquid? non Alpheon diversis currere terris\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0virginis Arcadiae certus adegit amor?\nte quoque promissam Xutho, Penee, Creusam\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0Pthiotum terris occuluisse ferunt.\nquid referam Asopon, quem cepit Martia Thebe,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0natarum Thebe quinque futura parens?\ncornua si tua nunc ubi sint, Acheloe, requiram,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0Herculis irata fracta querere manu;\nnec tanti Calydon nec tota Aetolia tanti,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0una tamen tanti Deianira fuit.\nille fluens dives septena per ostia Nilus,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0qui patriam tantae tam bene celat aquae,\nfertur in Euanthe collectam Asopide flammam\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0vincere gurgitibus non potuisse suis.\nsiccus ut amplecti Salmonida posset Enipeus,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0cedere iussit aquam; iussa recessit aqua. \nNec te praetereo, qui per cava saxa volutans\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0Tiburis Argei pomifera arva rigas,\nIlia cui placuit, quamvis erat horrida cultu,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0ungue notata comas, ungue notata genas.\nilla gemens patruique nefas delictaque Martis\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0errabat nudo per loca sola pede.\nhanc Anien rapidis animosus vidit ab undis\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0raucaque de mediis sustulit ora vadis\natque ita 'quid nostras' dixit 'teris anxia ripas,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0Ilia, ab Idaeo Laumedonte genus?\nquo cultus abiere tui? quid sola vagaris,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0vitta nec evinctas inpedit alba comas?\nquid fles et madidos lacrimis corrumpis ocellos\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0pectoraque insana plangis aperta manu?\nille habet et silices et vivum in pectore ferrum,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0qui tenero lacrimas lentus in ore videt.\nIlia, pone metus! tibi regia nostra patebit,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0teque colent amnes. Ilia, pone metus!\ntu centum aut plures inter dominabere nymphas;\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0nam centum aut plures flumina nostra tenent.\nne me sperne, precor, tantum, Troiana propago;\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0munera promissis uberiora feres.'\nDixerat. illa oculos in humum deiecta modestos\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0spargebat teneros flebilis imbre sinus.\nter molita fugam ter ad altas restitit undas,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0currendi vires eripiente metu.\nsera tamen scindens inimico pollice crinem\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0edidit indignos ore tremente sonos: \n'o utinam mea lecta forent patrioque sepulcro\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0condita, cum poterant virginis ossa legi!\ncur, modo Vestalis, taedas invitor ad ullas\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0turpis et Iliacis infitianda focis?\nquid moror et digitis designor adultera vulgi?\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0 desint famosus quae notet ora pudor!'\nHactenus, et vestem tumidis praetendit ocellis\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0atque ita se in rapidas perdita misit aquas.\nsupposuisse manus ad pectora lubricus amnis\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0dicitur et socii iura dedisse tori.\nTe quoque credibile est aliqua caluisse puella;\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0sed nemora et silvae crimina vestra tegunt.\ndum loquor, increvit latis spatiosior undis,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0nec capit admissas alveus altus aquas.\nquid mecum, furiose, tibi? quid mutua differs\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0gaudia? quid coeptum, rustice, rumpis iter?\nquid? si legitimum flueres, si nobile flumen,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0si tibi per terras maxima fama foret -- \nnomen habes nullum, rivis collecte caducis,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0nec tibi sunt fontes nec tibi certa domus!\nfontis habes instar pluviamque nivesque solutas,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0quas tibi divitias pigra ministrat hiemps;\naut lutulentus agis brumali tempore cursus,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0aut premis arentem pulverulentus humum.\nquis te tum potuit sitiens haurire viator?\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0quis dixit grata voce 'perennis eas'? \ndamnosus pecori curris, damnosior agris.\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0forsitan haec alios; me mea damna movent.\nHuic ego, vae! demens narrabam fluminum amores!\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0iactasse indigne nomina tanta pudet.\nnescio quem hunc spectans Acheloon et Inachon amnem\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0et potui nomen, Nile, referre tuum!\nat tibi pro meritis, opto, non candide torrens,\n\u00a0\u00a0\u00a0\u00a0sint rapidi soles siccaque semper hiemps!","title":"The Love Books of Ovid: ELEGY VI: To A River Which Has Overflowed Its Banks And Hindered The Poet, Who Was Hastening To His Mistress.","type":"page"}
