{"collection":"Classics","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/cla/virgil/ecl/ecll07.htm","path":"cla/virgil/ecl/ecll07.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/cla/virgil/ecl/ecll07.htm","text":"M. Forte sub arguta consederat ilice Daphnis,\ncompulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum,\nThyrsis ovis, Corydon distentas lacte capellas,\nambo florentes aetatibus, Arcades ambo,\net cantare pares et respondere parati.\nhuc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos,\nvir gregis ipse caper deerraverat atque ego Daphnin\naspicio. ille ubi me contra videt, 'ocius' inquit\n'huc ades, o Meliboee; caper tibi salvus et haedi;\net, si quid cessare potes, requiesce sub umbra.\nhuc ipsi potum venient per prata iuvenci,\nhic viridis tenera praetexit harundine ripas\nMincius eque sacra resonant examina quercu.'\nquid facerem ? neque ego Alcippen nec Phyllida habebam\ndepulsos a lacte domi quae clauderet agnos,\net certamen erat, Corydon cum Thyrside, magnum;\nposthabui tamen illorum mea seria ludo.\nalternis igitur contendere versibus ambo\ncoepere; alternos Musae meminisse volebant.\nhos Corydon, illos referabat in ordine Thyrsis.\nC. Nymphae, noster amor, Libethrides, aut mihi carmen\nquale meo Codro concedite - proxima Phoebi\nversibus ille facit - aut, si non possumus omnes,\nhic arguta sacra pendebit fistula pinu.\nT. Pastores, hedera crescentem ornate poetam,\nArcades, invidia rumpantur ut ilia Codro;\naut, si ultra placitum laudarit, baccare frontem\ncingite, ne vati noceat mala lingua futuro.\nC. Saetosi caput hoc apri tibi, Delia, parvus\net ramosa Micon vivacis cornua cervi.\nsi proprium hoc fuerit, levi de marmore tota\npuniceo stabis suras evincta coturno.\nT. Sinum lactis et haec te liba, Priape, quot annis\nexspectare sat est; custos es pauperis horti.\nnunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu,\nsi fetura gregem suppleverit, aureus esto.\nC. Nereine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblae,\ncandidior cycnis, hedera formosior alba,\ncum primum pasti repetent praesaepia tauri,\nsi qua tui Corydonos habet te cura, venito.\nT. Immo ego Sardoniis videar tibi amarior herbis,\nhorridior rusco, proiecta vilior alga,\nsi mihi non haec lux toto iam longior anno est.\nite domum pasti, si quis pudor, ite iuvenci.\nC. Muscosi fontes et somno mollior herba,\net quae vos rara viridis tegit arbutus umbra,\nsolstitium pecori defendite: iam venit aestas\ntorrida, iam lento turgent in palmite gemmae.\nT. Hic focus et taedae pingues, hic plurimus ignis\nsemper, et adsidua postes fuligine nigri.\nhic tantum Boreae curamus frigora quantum\naut numerum lupus aut torrentia flumina ripas.\nC. Stant et iuniperi et castaneae hirsutae,\nstrata iacent passim sua quaeque sub arbore poma,\nomnia nunc rident. at si formosus Alexis\nmontibus his abeat, videas et flumina sicca.\nT. Aret ager, vitio moriens sitit aeris herba,\nLiber pampineas invidit collibus umbras.\nPhyllidos adventu nostrae nemus omne virebit,\nIuppiter et laeto descendet plurimus imbri.\nC. Populus Alcidae gratissima, vitis Iaccho,\nformosae myrtus Veneri, sua laurea Phoebo;\nPhyllis amat corylos; illas dum Phyllis amabit,\nnec myrtus vincet corylos nec laurea Phoebi.\nT. Fraxinus in silvis pulcherrima, pinus in hortis,\npopulus in fluviis, abies in montibus altis;\nsaepius at si me, Lycida formose, revisas,\nfraxinus in silvis cedat tibi, pinus in hortis.\nM. Haec memini, et victum frustra contendere Thyrsin.\nex illo Corydon, Corydon est tempore nobis.","title":"Eclogue VII.--Meliboeus","type":"page"}
