{"collection":"phi","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/phi/spinoza/lateth/eth02.htm","path":"phi/spinoza/lateth/eth02.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/phi/spinoza/lateth/eth02.htm","text":"The Ethics, by Baruch Spinoza, [1677]\nSPINOZAE ETHICA\n ORDINE GEOMETRICO DEMONSTRATA\n ET IN QUINQUE PARTES DISTINCTA\nPARS SECUNDA\nDE NATURA ET ORIGINE MENTIS\nTranseo jam ad ea explicanda qu\u00e6 ex Dei sive Entis \u00e6terni et infiniti essentia necessario debuerunt sequi. Non quidem omnia; infinita enim infinitis modis ex ipsa debere sequi propositione 16 partis I demonstravimus sed ea solummodo qu\u00e6 nos ad mentis human\u00e6 ejusque summ\u00e6 beatitudinis cognitionem quasi manu ducere possunt.\nDEFINITIONES\nI. Per corpus intelligo modum qui Dei essentiam quatenus ut res extensa consideratur, certo et determinato modo exprimit; vide corollarium propositionis 25 partis I.\nII. Ad essentiam alicujus rei id pertinere dico quo dato res necessario ponitur et quo sublato res necessario tollitur; vel id sine quo res et vice versa id quod sine re nec esse nec concipi potest.\nIII. Per ideam intelligo mentis conceptum quem mens format propterea quod res est cogitans.\nEXPLICATIO: Dico potius conceptum quam perceptionem quia perceptionis nomen indicare videtur mentem ab objecto pati. At conceptus actionem mentis exprimere videtur.\nIV. Per ideam ad\u00e6quatam intelligo ideam qu\u00e6 quatenus in se sine relatione ad objectum consideratur, omnes ver\u00e6 ide\u00e6 proprietates sive denominationes intrinsecas habet.\nEXPLICATIO: Dico intrinsecas ut illam secludam qu\u00e6 extrinseca est nempe convenientiam ide\u00e6 cum suo ideato.\nV. Duratio est indefinita existendi continuatio.\nEXPLICATIO: Dico indefinitam quia per ipsam rei existentis naturam determinari nequaquam potest neque etiam a causa efficiente qu\u00e6 scilicet rei existentiam necessario ponit, non autem tollit.\nVI. Per realitatem et perfectionem idem intelligo.\nVII. Per res singulares intelligo res qu\u00e6 finit\u00e6 sunt et determinatam habent existentiam. Quod si plura individua in una actione ita concurrant ut omnia simul unius effectus sint causa, eadem omnia eatenus ut unam rem singularem considero.\nAXIOMATA\nI. Hominis essentia non involvit necessariam existentiam hoc est ex natur\u00e6 ordine tam fieri potest ut hic et ille homo existat quam ut non existat.\nII. Homo cogitat.\nIII. Modi cogitandi ut amor, cupiditas vel quicunque nomine affectus animi insigniuntur, non dantur nisi in eodem individuo detur idea rei amat\u00e6, desiderat\u00e6 etc. At idea dari potest quamvis nullus alius detur cogitandi modus.\nIV. Nos corpus quoddam multis modis affici sentimus.\nV. Nullas res singulares pr\u00e6ter corpora et cogitandi modos sentimus nec percipimus. Postulata vide post 13 propositionem.\nPROPOSITIO I: Cogitatio attributum Dei est sive Deus est res cogitans.\nDEMONSTRATIO: Singulares cogitationes sive h\u00e6c et illa cogitatio modi sunt qui Dei naturam certo et determinato modo exprimunt (per corollarium propositionis 25 partis I). Competit ergo Deo (per definitionem 5 partis I) attributum cujus conceptum singulares omnes cogitationes involvunt, per quod etiam concipiuntur. Est igitur cogitatio unum ex infinitis Dei attributis quod Dei \u00e6ternam et infinitam essentiam exprimit (vide definitionem 6 partis I) sive Deus est res cogitans. Q.E.D.\nSCHOLIUM: Patet etiam h\u00e6c propositio ex hoc quod nos possumus ens cogitans infinitum concipere. Nam quo plura ens cogitans potest cogitare, eo plus realitatis sive perfectionis idem continere concipimus; ergo ens quod infinita infinitis modis cogitare potest, est necessario virtute cogitandi infinitum. Cum itaque ad solam cogitationem attendendo Ens infinitum concipiamus, est necessario (per definitiones 4 et 6 partis I) cogitatio unum ex infinitis Dei attributis, ut volebamus.\nPROPOSITIO II: Extensio attributum Dei est sive Deus est res extensa.\nDEMONSTRATIO: Hujus eodem modo procedit ac demonstratio pr\u00e6cedentis propositionis.\nPROPOSITIO III: In Deo datur necessario idea tam ejus essenti\u00e6 quam omnium qu\u00e6 ex ipsius essentia necessario sequuntur.\nDEMONSTRATIO: Deus enim (per propositionem 1 hujus) infinita infinitis modis cogitare sive (quod idem est per propositionem 16 partis I) ideam su\u00e6 essenti\u00e6 et omnium qu\u00e6 necessario ex ea sequuntur, formare potest. Atqui omne id quod in Dei potestate est, necessario est (per propositionem 35 partis I); ergo datur necessario talis idea et (per propositionem 15 partis I) non nisi in Deo. Q.E.D.\nSCHOLIUM: Vulgus per Dei potentiam intelligit Dei liberam voluntatem et jus in omnia qu\u00e6 sunt qu\u00e6que propterea communiter ut contingentia considerantur. Deum enim potestatem omnia destruendi habere dicunt et in nihilum redigendi. Dei porro potentiam cum potentia regum s\u00e6pissime comparant. Sed hoc in corollario I et II propositionis 32 partis I refutavimus et propositione 16 partis I ostendimus Deum eadem necessitate agere qua seipsum intelligit hoc est sicuti ex necessitate divin\u00e6 natur\u00e6 sequitur (sicut omnes uno ore statuunt) ut Deus seipsum intelligat, eadem etiam necessitate sequitur ut Deus infinita infinitis modis agat. Deinde propositione 34 partis I ostendimus Dei potentiam nihil esse pr\u00e6terquam Dei actuosam essentiam adeoque tam nobis impossibile est concipere Deum non agere quam Deum non esse. Porro si h\u00e6c ulterius persequi liberet, possem hic etiam ostendere potentiam illam quam vulgus Deo affingit, non tantum humanam esse (quod ostendit Deum hominem vel instar hominis a vulgo concipi) sed etiam impotentiam involvere. Sed nolo de eadem re toties sermonem instituere. Lectorem solummodo iterum atque iterum rogo ut qu\u00e6 in prima parte ex propositione 16 usque ad finem de hac re dicta sunt, semel atque iterum perpendat. Nam nemo ea qu\u00e6 volo percipere recte poterit nisi magnopere caveat ne Dei potentiam cum humana regum potentia vel jure confundat.\nPROPOSITIO IV: Idea Dei ex qua infinita infinitis modis sequuntur, unica tantum esse potest.\nDEMONSTRATIO: Intellectus infinitus nihil pr\u00e6ter Dei attributa ejusque affectiones comprehendit (per propositionem 30 partis I). Atqui Deus est unicus (per corollarium I propositionis 14 partis I). Ergo idea Dei ex qua infinita infinitis modis sequuntur, unica tantum esse potest. Q.E.D.\nPROPOSITIO V: Esse formale idearum Deum quatenus tantum ut res cogitans consideratur, pro causa agnoscit et non quatenus alio attributo explicatur. Hoc est tam Dei attributorum quam rerum singularium ide\u00e6 non ipsa ideata sive res perceptas pro causa efficiente agnoscunt sed ipsum Deum quatenus est res cogitans.\nDEMONSTRATIO: Patet quidem ex propositione 3 hujus. Ibi enim concludebamus Deum ideam su\u00e6 essenti\u00e6 et omnium qu\u00e6 ex ea necessario sequuntur, formare posse ex hoc solo nempe quod Deus est res cogitans et non ex eo quod sit su\u00e6 ide\u00e6 objectum. Quare esse formale idearum Deum quatenus est res cogitans, pro causa agnoscit. Sed aliter hoc modo demonstratur. Esse formale idearum modus est cogitandi (ut per se notum) hoc est (per corollarium propositionis 25 partis I) modus qui Dei naturam quatenus est res cogitans, certo modo exprimit adeoque (per propositionem 10 partis I) nullius alterius attributi Dei conceptum involvit et consequenter (per axioma 4 partis I) nullius alterius attributi nisi cogitationis est effectus adeoque esse formale idearum Deum quatenus tantum ut res cogitans consideratur etc. Q.E.D.\nPROPOSITIO VI: Cujuscunque attributi modi Deum quatenus tantum sub illo attributo cujus modi sunt et non quatenus sub ullo alio consideratur, pro causa habent.\nDEMONSTRATIO: Unumquodque enim attributum per se absque alio concipitur (per propositionem 10 partis I). Quare uniuscujusque attributi modi conceptum sui attributi, non autem alterius involvunt adeoque (per axioma 4 partis I) Deum quatenus tantum sub illo attributo cujus modi sunt et non quatenus sub ullo alio consideratur, pro causa habent. Q.E.D.\nCOROLLARIUM: Hinc sequitur quod esse formale rerum qu\u00e6 modi non sunt cogitandi, non sequitur ideo ex divina natura quia res prius cognovit sed eodem modo eademque necessitate res ideat\u00e6 ex suis attributis consequuntur et concluduntur ac ideas ex attributo cogitationis consequi ostendimus.\nPROPOSITIO VII: ordo et connexio idearum idem est ac ordo et connexio rerum.\nDEMONSTRATIO: Patet ex axiomate 4 partis I. Nam cujuscunque causati idea a cognitione caus\u00e6 cujus est effectus, dependet.\nCOROLLARIUM: Hinc sequitur quod Dei cogitandi potentia \u00e6qualis est ipsius actuali agendi potenti\u00e6. Hoc est quicquid ex infinita Dei natura sequitur formaliter, id omne ex Dei idea eodem ordine eademque connexione sequitur in Deo objective.\nSCHOLIUM: Hic antequam ulterius pergamus, revocandum nobis in memoriam est id quod supra ostendimus nempe quod quicquid ab infinito intellectu percipi potest tanquam substanti\u00e6 essentiam constituens, id omne ad unicam tantum substantiam pertinet et consequenter quod substantia cogitans et substantia extensa una eademque est substantia qu\u00e6 jam sub hoc jam sub illo attributo comprehenditur. Sic etiam modus extensionis et idea illius modi una eademque est res sed duobus modis expressa, quod quidam Hebr\u00e6orum quasi per nebulam vidisse videntur, qui scilicet statuunt Deum, Dei intellectum resque ab ipso intellectas unum et idem esse. Exempli gratia circulus in natura existens et idea circuli existentis qu\u00e6 etiam in Deo est, una eademque est res qu\u00e6 per diversa attributa explicatur et ideo sive naturam sub attributo extensionis sive sub attributo cogitationis sive sub alio quocunque concipiamus, unum eundemque ordinem sive unam eandemque causarum connexionem hoc est easdem res invicem sequi reperiemus. Nec ulla alia de causa dixi quod Deus sit causa ide\u00e6 exempli gratia circuli quatenus tantum est res cogitans et circuli quatenus tantum est res extensa nisi quia esse formale ide\u00e6 circuli non nisi per alium cogitandi modum tanquam causam proximam et ille iterum per alium et sic in infinitum, potest percipi ita ut quamdiu res ut cogitandi modi considerantur, ordinem totius natur\u00e6 sive causarum connexionem per solum cogitationis attributum explicare debemus et quatenus ut modi extensionis considerantur, ordo etiam totius natur\u00e6 per solum extensionis attributum explicari debet et idem de aliis attributis intelligo. Quare rerum ut in se sunt, Deus revera est causa quatenus infinitis constat attributis nec impr\u00e6sentiarum h\u00e6c clarius possum explicare.\nPROPOSITIO VIII: Ide\u00e6 rerum singularium sive modorum non existentium ita debent comprehendi in Dei infinita idea ac rerum singularium sive modorum essenti\u00e6 formales in Dei attributis continentur.\nDEMONSTRATIO: H\u00e6c propositio patet ex pr\u00e6cedenti sed intelligitur clarius ex pr\u00e6cedenti scholio.\nCOROLLARIUM: Hinc sequitur quod quamdiu res singulares non existunt nisi quatenus in Dei attributis comprehenduntur, earum esse objectivum sive ide\u00e6 non existunt nisi quatenus infinita Dei idea existit et ubi res singulares dicuntur existere non tantum quatenus in Dei attributis comprehenduntur sed quatenus etiam durare dicuntur, earum ide\u00e6 etiam existentiam per quam durare dicuntur, involvent.\nSCHOLIUM: Si quis ad uberiorem hujus rei explicationem exemplum desideret, nullum sane dare potero quod rem de qua hic loquor, utpote unicam ad\u00e6quate explicet; conabor tamen rem ut fieri potest, illustrare. Nempe circulus talis est natur\u00e6 ut omnium linearum rectarum in eodem sese invicem secantium rectangula sub segmentis sint inter se \u00e6qualia; quare in circulo infinita inter se \u00e6qualia rectangula continentur : attamen nullum eorum potest dici existere nisi quatenus circulus existit nec etiam alicujus horum rectangulorum idea potest dici existere nisi quatenus in circuli idea comprehenditur. Concipiantur jam ex infinitis illis duo tantum nempe E et D existere. Sane eorum etiam ide\u00e6 jam non tantum existunt quatenus solummodo in circuli idea comprehenduntur sed etiam quatenus illorum rectangulorum existentiam involvunt, quo fit ut a reliquis reliquorum rectangulorum ideis distinguantur.\nPROPOSITIO IX: Idea rei singularis actu existentis Deum pro causa habet non quatenus infinitus est sed quatenus alia rei singularis actu existentis idea affectus consideratur cujus etiam Deus est causa quatenus alia tertia affectus est et sic in infinitum.\nDEMONSTRATIO: Idea rei singularis actu existentis modus singularis cogitandi est et a reliquis distinctus (per corollarium et scholium propositionis 8 hujus) adeoque (per propositionem 6 hujus) Deum quatenus est tantum res cogitans, pro causa habet. At non (per propositionem 28 partis I) quatenus est res absolute cogitans sed quatenus alio cogitandi modo affectus consideratur et hujus etiam Deus est causa quatenus alio cogitandi modo affectus est et sic in infinitum. Atqui ordo et connexio idearum (per propositionem 7 hujus) idem est ac ordo et connexio causarum; ergo unius singularis ide\u00e6 alia idea sive Deus quatenus alia idea affectus consideratur, est causa et hujus etiam quatenus alia affectus est et sic in infinitum. Q.E.D.\nCOROLLARIUM: Quicquid in singulari cujuscunque ide\u00e6 objecto contingit, ejus datur in Deo cognitio quatenus tantum ejusdem objecti ideam habet.\nDEMONSTRATIO: Quicquid in objecto cujuscunque ide\u00e6 contingit, ejus datur in Deo idea (per propositionem 3 hujus) non quatenus infinitus est sed quatenus alia rei singularis idea affectus consideratur (per pr\u00e6cedentem propositionem) sed (per propositionem 7 hujus) ordo et connexio idearum idem est ac ordo et connexio rerum; erit ergo cognitio ejus quod in singulari aliquo objecto contingit, in Deo quatenus tantum ejusdem objecti habet ideam. Q.E.D.\nPROPOSITIO X: Ad essentiam hominis non pertinet esse substanti\u00e6 sive substantia formam hominis non constituit.\nDEMONSTRATIO: Esse enim substanti\u00e6 involvit necessariam existentiam (per propositionem 7 partis I). Si igitur ad hominis essentiam pertineret esse substanti\u00e6, data ergo substantia, daretur necessario homo (per definitionem 2 hujus) et consequenter homo necessario existeret, quod (per axioma 1 hujus) est absurdum. Ergo etc. Q.E.D.\nSCHOLIUM: Demonstratur etiam h\u00e6c propositio ex propositione 5 partis I nempe quod du\u00e6 ejusdem natur\u00e6 substanti\u00e6 non dentur. Cum autem plures homines existere possint, ergo id quod hominis formam constituit, non est esse substanti\u00e6. Patet pr\u00e6terea h\u00e6c propositio ex reliquis substanti\u00e6 proprietatibus videlicet quod substantia sit sua natura infinita, immutabilis, indivisibilis etc. ut facile unusquisque videre potest.\nCOROLLARIUM: Hinc sequitur essentiam hominis constitui a certis Dei attributorum modificationibus.\nDEMONSTRATIO: Nam esse substanti\u00e6 (per propositionem pr\u00e6cedentem) ad essentiam hominis non pertinet. Est ergo (per propositionem 15 partis I) aliquid quod in Deo est et quod sine Deo nec esse nec concipi potest sive (per corollarium propositionis 25 partis I) affectio sive modus qui Dei naturam certo et determinato modo exprimit.\nSCHOLIUM: Omnes sane concedere debent nihil sine Deo esse neque concipi posse. Nam apud omnes in confesso est quod Deus omnium rerum tam earum essenti\u00e6 quam earum existenti\u00e6 unica est causa hoc est Deus non tantum est causa rerum secundum fieri ut aiunt sed etiam secundum esse. At interim plerique id ad essentiam alicujus rei pertinere dicunt sine quo res nec esse nec concipi potest adeoque vel naturam Dei ad essentiam rerum creatarum pertinere vel res creatas sine Deo vel esse vel concipi posse credunt vel quod certius est, sibi non satis constant. Cujus rei causam fuisse credo quod ordinem philosophandi non tenuerint. Nam naturam divinam quam ante omnia contemplari debebant quia tam cognitione quam natura prior est, ordine cognitionis ultimam et res qu\u00e6 sensuum objecta vocantur, omnibus priores esse crediderunt; unde factum est ut dum res naturales contemplati sunt, de nulla re minus cogitaverint quam de divina natura et cum postea animum ad divinam naturam contemplandum appulerint, de nulla re minus cogitare potuerint quam de primis suis figmentis quibus rerum naturalium cognitionem superstruxerant; utpote qu\u00e6 ad cognitionem divin\u00e6 natur\u00e6 nihil juvare poterant adeoque nihil mirum si sibi passim contradixerint. Sed hoc mitto. Nam meum intentum hic tantum fuit causam reddere cur non dixerim id ad essentiam alicujus rei pertinere sine quo res nec esse nec concipi potest; nimirum quia res singulares non possunt sine Deo esse nec concipi et tamen Deus ad earum essentiam non pertinet sed id necessario essentiam alicujus rei constituere dixi quo dato, res ponitur et quo sublato, res tollitur vel id sine quo res et vice versa id quod sine re nec esse nec concipi potest.\nPROPOSITIO XI: Primum quod actuale mentis human\u00e6 esse constituit, nihil aliud est quam idea rei alicujus singularis actu existentis.\nDEMONSTRATIO: Essentia hominis (per corollarium pr\u00e6cedentis propositionis) a certis Dei attributorum modis constituitur nempe (per axioma 2 hujus) a modis cogitandi quorum omnium (per axioma 3 hujus) idea natura prior est et ea data reliqui modi (quibus scilicet idea natura prior est) in eodem debent esse individuo (per axioma 3 hujus). Atque adeo idea primum est quod human\u00e6 mentis esse constituit. At non idea rei non existentis. Nam tum (per corollarium propositionis 8 hujus) ipsa idea non potest dici existere; erit ergo idea rei actu existentis. At non rei infinit\u00e6. Res namque infinita (per propositiones 21 et 22 partis I) debet semper necessario existere; atqui hoc (per axioma 1 hujus) est absurdum; ergo primum quod esse human\u00e6 mentis actuale constituit, est idea rei singularis actu existentis. Q.E.D.\nCOROLLARIUM: Hinc sequitur mentem humanam partem esse infiniti intellectus Dei ac proinde cum dicimus mentem humanam hoc vel illud percipere, nihil aliud dicimus quam quod Deus non quatenus infinitus est sed quatenus per naturam human\u00e6 mentis explicatur sive quatenus human\u00e6 mentis essentiam constituit, hanc vel illam habet ideam et cum dicimus Deum hanc vel illam ideam habere non tantum quatenus naturam human\u00e6 mentis constituit sed quatenus simul cum mente humana alterius rei etiam habet ideam, tum dicimus mentem humanam rem ex parte sive inad\u00e6quate percipere.\nSCHOLIUM: Hic sine dubio lectores h\u00e6rebunt multaque comminiscentur qu\u00e6 moram injiciant et hac de causa ipsos rogo ut lento gradu mecum pergant nec de his judicium ferant donec omnia perlegerint.\nPROPOSITIO XII: Quicquid in objecto ide\u00e6 humanam mentem constituentis contingit, id ab humana mente debet percipi sive ejus rei dabitur in mente necessario idea hoc est si objectum ide\u00e6 humanam mentem constituentis sit corpus, nihil in eo corpore poterit contingere quod a mente non percipiatur.\nDEMONSTRATIO: Quicquid enim in objecto cujuscunque ide\u00e6 contingit, ejus rei datur necessario in Deo cognitio (per corollarium propositionis 9 hujus) quatenus ejusdem objecti idea affectus consideratur hoc est (per propositionem 11 hujus) quatenus mentem alicujus rei constituit. Quicquid igitur in objecto ide\u00e6 humanam mentem constituentis contingit, ejus datur necessario in Deo cognitio quatenus naturam human\u00e6 mentis constituit hoc est (per corollarium propositionis 11 hujus) ejus rei cognitio erit necessario in mente sive mens id percipit. Q.E.D.\nSCHOLIUM: H\u00e6c propositio patet etiam et clarius intelligitur ex scholio propositionis 7 hujus, quod vide.\nPROPOSITIO XIII: Objectum ide\u00e6 humanam mentem constituentis est corpus sive certus extensionis modus actu existens et nihil aliud.\nDEMONSTRATIO: Si enim corpus non esset human\u00e6 mentis objectum, ide\u00e6 affectionum corporis non essent in Deo (per corollarium propositionis 9 hujus) quatenus mentem nostram sed quatenus alterius rei mentem constitueret hoc est (per corollarium propositionis 11 hujus) ide\u00e6 affectionum corporis non essent in nostra mente; atqui (per axioma 4 hujus) ideas affectionum corporis habemus. Ergo objectum ide\u00e6 humanam mentem constituentis est corpus idque (per propositionem 11 hujus) actu existens. Deinde si pr\u00e6ter corpus etiam aliud esset mentis objectum, cum nihil (per propositionem 36 partis I) existat ex quo aliquis effectus non sequatur, deberet (per propositionem 12 hujus) necessario alicujus ejus effectus idea in mente nostra dari; atqui (per axioma 5 hujus) nulla ejus idea datur. Ergo objectum nostr\u00e6 mentis est corpus existens et nihil aliud. Q.E.D.\nCOROLLARIUM: Hinc sequitur hominem mente et corpore constare et corpus humanum prout ipsum sentimus existere.\nSCHOLIUM: Ex his non tantum intelligimus mentem humanam unitam esse corpori sed etiam quid per mentis et corporis unionem intelligendum sit. Verum ipsam ad\u00e6quate sive distincte intelligere nemo poterit nisi prius nostri corporis naturam ad\u00e6quate cognoscat. Nam ea qu\u00e6 hucusque ostendimus, admodum communia sunt nec magis ad homines quam ad reliqua individua pertinent, qu\u00e6 omnia quamvis diversis gradibus animata tamen sunt. Nam cujuscunque rei datur necessario in Deo idea cujus Deus est causa eodem modo ac humani corporis ide\u00e6 atque adeo quicquid de idea humani corporis diximus, id de cujuscunque rei idea necessario dicendum est. Attamen nec etiam negare possumus ideas inter se ut ipsa objecta differre unamque alia pr\u00e6stantiorem esse plusque realitatis continere prout objectum unius objecto alterius pr\u00e6stantius est plusque realitatis continet ac propterea ad determinandum quid mens humana reliquis intersit quidque reliquis pr\u00e6stet, necesse nobis est ejus objecti ut diximus hoc est corporis humani naturam cognoscere. Eam autem hic explicare nec possum nec id ad ea qu\u00e6 demonstrare volo, necesse est. Hoc tamen in genere dico quo corpus aliquod reliquis aptius est ad plura simul agendum vel patiendum, eo ejus mens reliquis aptior est ad plura simul percipiendum et quo unius corporis actiones magis ab ipso solo pendent et quo minus alia corpora cum eodem in agendo concurrunt, eo ejus mens aptior est ad distincte intelligendum. Atque ex his pr\u00e6stantiam unius mentis pr\u00e6 aliis cognoscere possumus, deinde causam etiam videre cur nostri corporis non nisi admodum confusam habeamus cognitionem et alia plura qu\u00e6 in sequentibus ex his deducam. Qua de causa oper\u00e6 pretium esse duxi h\u00e6c ipsa accuratius explicare et demonstrare, ad quod necesse est pauca de natura corporum pr\u00e6mittere.\nAXIOMA I: Omnia corpora vel moventur vel quiescunt.\nAXIOMA II: Unumquodque corpus jam tardius jam celerius movetur.\nLEMMA I: Corpora ratione motus et quietis, celeritatis et tarditatis et non ratione substanti\u00e6 ab invicem distinguuntur.\nDEMONSTRATIO: Primam partem hujus per se notam suppono. At quod ratione substanti\u00e6 non distinguantur corpora, patet tam ex propositione 5 quam 8 partis I sed clarius ex iis qu\u00e6 in scholio propositionis 15 partis I dicta sunt.\nLEMMA II: Omnia corpora in quibusdam conveniunt.\nDEMONSTRATIO: In his enim omnia corpora conveniunt quod unius ejusdemque attributi conceptum involvunt (per definitionem 1 hujus), deinde quod jam tardius jam celerius et absolute jam moveri jam quiescere possunt.\nLEMMA III: Corpus motum vel quiescens ad motum vel quietem determinari debuit ab alio corpore quod etiam ad motum vel quietem determinatum fuit ab alio et illud iterum ab alio et sic in infinitum.\nDEMONSTRATIO: Corpora (per definitionem 1 hujus) res singulares sunt qu\u00e6 (per lemma 1) ratione motus et quietis ab invicem distinguuntur adeoque (per propositionem 28 partis I) unumquodque ad motum vel quietem necessario determinari debuit ab alia re singulari nempe (per propositionem 6 hujus) ab alio corpore quod (per axioma 1) etiam vel movetur vel quiescit. At hoc etiam (per eandem rationem) moveri vel quiescere non potuit nisi ab alio ad motum vel quietem determinatum fuisset et hoc iterum (per eandem rationem) ab alio et sic in infinitum. Q.E.D.\nCOROLLARIUM: Hinc sequitur corpus motum tamdiu moveri donec ab alio corpore ad quiescendum determinetur et corpus quiescens tamdiu etiam quiescere donec ab alio ad motum determinetur. Quod etiam per se notum est. Nam cum suppono corpus exempli gratia A quiescere nec ad alia corpora mota attendo, nihil de corpore A dicere potero nisi quod quiescat. Quod si postea contingat ut corpus A moveatur, id sane evenire non potuit ex eo quod quiescebat; ex eo enim nil aliud sequi poterat quam ut corpus A quiesceret. Si contra supponatur A moveri, quotiescunque ad A tantum attendimus, nihil de eodem affirmare poterimus nisi quod moveatur. Quod si postea contingat ut A quiescat, id sane evenire etiam non potuit ex motu quem habebat; ex motu enim nihil aliud sequi poterat quam ut A moveretur : contingit itaque a re qu\u00e6 non erat in A nempe a causa externa a qua ad quiescendum determinatum fuit.\nAXIOMA I: Omnes modi quibus corpus aliquod ab alio afficitur corpore, ex natura corporis affecti et simul ex natura corporis afficientis sequuntur ita ut unum idemque corpus diversimode moveatur pro diversitate natur\u00e6 corporum moventium et contra ut diversa corpora ab uno eodemque corpore diversimode moveantur.\nAXIOMA II: Cum corpus motum alteri quiescenti quod dimovere nequit, impingit, reflectitur ut moveri pergat et angulus line\u00e6 motus reflectionis cum plano corporis quiescentis cui impegit, \u00e6qualis erit angulo quem linea motus incidenti\u00e6 cum eodem plano efficit. Atque h\u00e6c de corporibus simplicissimis qu\u00e6 scilicet solo motu et quiete, celeritate et tarditate ab invicem distinguuntur : jam ad composita ascendamus.\nDEFINITIO: Cum corpora aliquot ejusdem aut divers\u00e6 magnitudinis a reliquis ita coercentur ut invicem incumbant vel si eodem aut diversis celeritatis gradibus moventur ut motus suos invicem certa quadam ratione communicent, illa corpora invicem unita dicemus et omnia simul unum corpus sive individuum componere quod a reliquis per hanc corporum unionem distinguitur.\nAXIOMA III: Quo partes individui vel corporis compositi secundum majores vel minores superficies sibi invicem incumbunt, eo difficilius vel facilius cogi possunt ut situm suum mutent et consequenter eo difficilius vel facilius effici potest ut ipsum individuum aliam figuram induat. Atque hinc corpora quorum partes secundum magnas superficies invicem incumbunt, dura, quorum autem partes secundum parvas, mollia et quorum denique partes inter se moventur, fluida vocabo.\nLEMMA IV: Si corporis sive individui quod ex pluribus corporibus componitur, qu\u00e6dam corpora segregentur et simul totidem alia ejusdem natur\u00e6 eorum loco succedant, retinebit individuum suam naturam uti antea absque ulla ejus form\u00e6 mutatione.\nDEMONSTRATIO: Corpora enim (per lemma 1) ratione substanti\u00e6 non distinguuntur; id autem quod formam individui constituit, in corporum unione (per definitionem pr\u00e6cedentem) consistit; atqui h\u00e6c (per hypothesin) tametsi corporum continua fiat mutatio, retinetur : retinebit ergo individuum tam ratione substanti\u00e6 quam modi suam naturam uti ante. Q.E.D.\nLEMMA V : Si partes individuum componentes majores minoresve evadant, ea tamen proportione ut omnes eandem ut antea ad invicem motus et quietis rationem servent, retinebit itidem individuum suam naturam ut antea absque ulla form\u00e6 mutatione.\nDEMONSTRATIO: Hujus eadem est ac pr\u00e6cedentis lemmatis.\nLEMMA VI: Si corpora qu\u00e6dam individuum componentia motum quem versus unam partem habent, aliam versus flectere cogantur at ita ut motus suos continuare possint atque invicem eadem qua antea ratione communicare, retinebit itidem individuum suam naturam absque ulla form\u00e6 mutatione.\nDEMONSTRATIO: Per se patet. Id enim omne retinere supponitur quod in ejusdem definitione formam ipsius constituere diximus.\nLEMMA VII: Retinet pr\u00e6terea individuum sic compositum suam naturam sive id secundum totum moveatur sive quiescat sive versus hanc sive versus illam partem moveatur dummodo unaqu\u00e6que pars motum suum retineat eumque uti antea reliquis communicet.\nDEMONSTRATIO: Patet ex ipsius definitione, quam vide ante lemma 4.\nSCHOLIUM: His itaque videmus qua ratione individuum compositum possit multis modis affici, ejus nihilominus natura servata. Atque hucusque individuum concepimus quod non nisi ex corporibus qu\u00e6 solo motu et quiete, celeritate et tarditate inter se distinguuntur hoc est quod ex corporibus simplicissimis componitur. Quod si jam aliud concipiamus ex pluribus divers\u00e6 natur\u00e6 individuis compositum, idem pluribus aliis modis posse affici reperiemus, ipsius nihilominus natura servata. Nam quandoquidem ejus unaqu\u00e6que pars ex pluribus corporibus est composita, poterit ergo (per lemma pr\u00e6cedens) unaqu\u00e6que pars absque ulla ipsius natur\u00e6 mutatione jam tardius jam celerius moveri et consequenter motus suos citius vel tardius reliquis communicare. Quod si pr\u00e6terea tertium individuorum genus ex his secundis compositum concipiamus, idem multis aliis modis affici posse reperiemus absque ulla ejus form\u00e6 mutatione. Et si sic porro in infinitum pergamus, facile concipiemus totam naturam unum esse Individuum cujus partes hoc est omnia corpora infinitis modis variant absque ulla totius Individui mutatione. Atque h\u00e6c, si animus fuisset de corpore ex professo agere, prolixius explicare et demonstrare debuissem. Sed jam dixi me aliud velle nec alia de causa h\u00e6c adferre quam quia ex ipsis ea qu\u00e6 demonstrare constitui, facile possum deducere.\nPOSTULATA\nI. Corpus humanum componitur ex plurimis (divers\u00e6 natur\u00e6) individuis quorum unumquodque valde compositum est.\nII. Individuorum ex quibus corpus humanum componitur qu\u00e6dam fluida, qu\u00e6dam mollia et qu\u00e6dam denique dura sunt.\nIII. Individua corpus humanum componentia et consequenter ipsum humanum corpus a corporibus externis plurimis modis afficitur.\nIV. Corpus humanum indiget ut conservetur plurimis aliis corporibus a quibus continuo quasi regeneratur.\nV. Cum corporis humani pars fluida a corpore externo determinatur ut in aliam mollem s\u00e6pe impingat, ejus planum mutat et veluti qu\u00e6dam corporis externi impellentis vestigia eidem imprimit.\nVI. Corpus humanum potest corpora externa plurimis modis movere plurimisque modis disponere.\nPROPOSITIO XIV: Mens humana apta est ad plurima percipiendum et eo aptior quo ejus corpus pluribus modis disponi potest.\nDEMONSTRATIO: Corpus enim humanum (per postulata 3 et 6) plurimis modis a corporibus externis afficitur disponiturque ad corpora externa plurimis modis afficiendum. At omnia qu\u00e6 in corpore humano contingunt (per propositionem 12 hujus) mens humana percipere debet; est ergo mens humana apta ad plurima percipiendum et eo aptior etc. Q.E.D.\nPROPOSITIO XV: Idea qu\u00e6 esse formale human\u00e6 mentis constituit non est simplex sed ex plurimis ideis composita.\nDEMONSTRATIO: Idea qu\u00e6 esse formale human\u00e6 mentis constituit, est idea corporis (per propositionem 13 hujus) quod (per postulatum 1) ex plurimis valde compositis individuis componitur. At cujuscunque individui corpus componentis datur necessario (per corollarium propositionis 8 hujus) in Deo idea; ergo (per propositionem 7 hujus) idea corporis humani ex plurimis hisce partium componentium ideis est composita. Q.E.D.\nPROPOSITIO XVI : Idea cujuscunque modi quo corpus humanum a corporibus externis afficitur, involvere debet naturam corporis humani et simul naturam corporis externi.\nDEMONSTRATIO: Omnes enim modi quibus corpus aliquod afficitur ex natura corporis affecti et simul ex natura corporis afficientis sequuntur (per axioma 1 post corollarium lemmatis 3) : quare eorum idea (per axioma 4 partis I) utriusque corporis naturam necessario involvet adeoque idea cujuscunque modi quo corpus humanum a corpore externo afficitur, corporis humani et corporis externi naturam involvit. Q.E.D.\nCOROLLARIUM I: Hinc sequitur primo mentem humanam plurimorum corporum naturam una cum sui corporis natura percipere.\nCOROLLARIUM II: Sequitur secundo quod ide\u00e6 quas corporum externorum habemus, magis nostri corporis constitutionem quam corporum externorum naturam indicant; quod in appendice partis prim\u00e6 multis exemplis explicui.\nPROPOSITIO XVII: Si humanum corpus affectum est modo qui naturam corporis alicujus externi involvit, mens humana idem corpus externum ut actu existens vel ut sibi pr\u00e6sens contemplabitur donec corpus afficiatur affectu qui ejusdem corporis existentiam vel pr\u00e6sentiam secludat.\nDEMONSTRATIO: Patet. Nam quamdiu corpus humanum sic affectum est tamdiu mens humana (per propositionem 12 hujus) hanc corporis affectionem contemplabitur hoc est (per propositionem pr\u00e6cedentem) ideam habebit modi actu existentis qu\u00e6 naturam corporis externi involvit hoc est ideam qu\u00e6 existentiam vel pr\u00e6sentiam natur\u00e6 corporis externi non secludit sed ponit adeoque mens (per corollarium I pr\u00e6cedentis) corpus externum ut actu existens vel ut pr\u00e6sens contemplabitur donec afficiatur etc. Q.E.D.\nCOROLLARIUM: Mens corpora externa a quibus corpus humanum semel affectum fuit, quamvis non existant nec pr\u00e6sentia sint, contemplari tamen poterit velut pr\u00e6sentia essent.\nDEMONSTRATIO: Dum corpora externa corporis humani partes fluidas ita determinant ut in molliores s\u00e6pe impingant, earum plana (per postulatum 5) mutant, unde fit (vide axioma 2 post corollarium lemmatis 3) ut inde alio modo reflectantur quam antea solebant et ut etiam postea iisdem novis planis spontaneo suo motu occurrendo eodem modo reflectantur ac cum a corporibus externis versus illa plana impuls\u00e6 sunt et consequenter ut corpus humanum dum sic reflex\u00e6 moveri pergunt, eodem modo afficiant, de quo mens (per propositionem 12 hujus) iterum cogitabit hoc est (per propositionem 17 hujus) mens iterum corpus externum ut pr\u00e6sens contemplabitur et hoc toties quoties corporis humani partes fluid\u00e6 spontaneo suo motu iisdem planis occurrent. Quare quamvis corpora externa a quibus corpus humanum affectum semel fuit, non existant, mens tamen eadem toties ut pr\u00e6sentia contemplabitur quoties h\u00e6c corporis actio repetetur. Q.E.D.\nSCHOLIUM: Videmus itaque qui fieri potest ut ea qu\u00e6 non sunt veluti pr\u00e6sentia contemplemur, ut s\u00e6pe fit. Et fieri potest ut hoc aliis de causis contingat sed mihi hic sufficit ostendisse unam per quam rem sic possim explicare ac si ipsam per veram causam ostendissem nec tamen credo me a vera longe aberrare quandoquidem omnia illa qu\u00e6 sumpsi postulata, vix quicquam continent quod non constet experientia de qua nobis non licet dubitare postquam ostendimus corpus humanum prout ipsum sentimus, existere (vide corollarium post propositionem 13 hujus). Pr\u00e6terea (ex corollario pr\u00e6cedentis et corollario II propositionis 16 hujus) clare intelligimus qu\u00e6nam sit differentia inter ideam exempli gratia Petri qu\u00e6 essentiam mentis ipsius Petri constituit et inter ideam ipsius Petri qu\u00e6 in alio homine, puta in Paulo, est. Illa enim essentiam corporis ipsius Petri directe explicat nec existentiam involvit nisi quamdiu Petrus existit; h\u00e6c autem magis constitutionem corporis Pauli quam Petri naturam indicat et ideo durante illa corporis Pauli constitutione mens Pauli quamvis Petrus non existat, ipsum tamen ut sibi pr\u00e6sentem contemplabitur. Porro ut verba usitata retineamus, corporis humani affectiones quarum ide\u00e6 corpora externa velut nobis pr\u00e6sentia repr\u00e6sentant, rerum imagines vocabimus tametsi rerum figuras non referunt. Et cum mens hac ratione contemplatur corpora, eandem imaginari dicemus. Atque hic ut quid sit error indicare incipiam, notetis velim mentis imaginationes in se spectatas nihil erroris continere sive mentem ex eo quod imaginatur, non errare sed tantum quatenus consideratur carere idea qu\u00e6 existentiam illarum rerum quas sibi pr\u00e6sentes imaginatur, secludat. Nam si mens dum res non existentes ut sibi pr\u00e6sentes imaginatur, simul sciret res illas revera non existere, hanc sane imaginandi potentiam virtuti su\u00e6 natur\u00e6, non vitio tribueret pr\u00e6sertim si h\u00e6c imaginandi facultas a sola sua natura penderet hoc est (per definitionem 7 partis I) si h\u00e6c mentis imaginandi facultas libera esset.\nPROPOSITIO XVIII: Si corpus humanum a duobus vel pluribus corporibus simul affectum fuerit semel, ubi mens postea eorum aliquod imaginabitur, statim et aliorum recordabitur.\nDEMONSTRATIO: Mens (per corollarium pr\u00e6cedentis) corpus aliquod ea de causa imaginatur quia scilicet humanum corpus a corporis externi vestigiis eodem modo afficitur disponiturque ac affectum est cum qu\u00e6dam ejus partes ab ipso corpore externo fuerunt impuls\u00e6 sed (per hypothesin) corpus tum ita fuit dispositum ut mens duo simul corpora imaginaretur; ergo jam etiam duo simul imaginabitur atque mens ubi alterutrum imaginabitur, statim et alterius recordabitur. Q.E.D.\nSCHOLIUM: Hinc clare intelligimus quid sit memoria. Est enim nihil aliud quam qu\u00e6dam concatenatio idearum naturam rerum qu\u00e6 extra corpus humanum sunt involventium qu\u00e6 in mente fit secundum ordinem et concatenationem affectionum corporis humani. Dico primo concatenationem esse illarum tantum idearum qu\u00e6 naturam rerum qu\u00e6 extra corpus humanum sunt, involvunt, non autem idearum qu\u00e6 earundem rerum naturam explicant. Sunt enim revera (per propositionem 16 hujus) ide\u00e6 affectionum corporis humani qu\u00e6 tam hujus quam corporum externorum naturam involvunt. Dico secundo hanc concatenationem fieri secundum ordinem et concatenationem affectionum corporis humani ut ipsam distinguerem a concatenatione idearum qu\u00e6 fit secundum ordinem intellectus quo res per primas suas causas mens percipit et qui in omnibus hominibus idem est. Atque hinc porro clare intelligimus cur mens ex cogitatione unius rei statim in alterius rei cogitationem incidat qu\u00e6 nullam cum priore habet similitudinem; ut exempli gratia ex cogitatione vocis pomi homo romanus statim in cogitationem fructus incidet qui nullam cum articulato illo sono habet similitudinem nec aliquid commune nisi quod ejusdem hominis corpus ab his duobus affectum s\u00e6pe fuit hoc est quod ipse homo s\u00e6pe vocem pomum audivit dum ipsum fructum videret et sic unusquisque ex una in aliam cogitationem incidet prout rerum imagines uniuscujusque consuetudo in corpore ordinavit. Nam miles exempli gratia visis in arena equi vestigiis statim ex cogitatione equi in cogitationem equitis et inde in cogitationem belli etc. incidet. At rusticus ex cogitatione equi in cogitationem aratri, agri etc. incidet et sic unusquisque prout rerum imagines consuevit hoc vel alio modo jungere et concatenare, ex una in hanc vel aliam incidet cogitationem.\nPROPOSITIO XIX: Mens humana ipsum humanum corpus non cognoscit nec ipsum existere scit nisi per ideas affectionum quibus corpus afficitur.\nDEMONSTRATIO: Mens enim humana est ipsa idea sive cognitio corporis humani (per propositionem 13 hujus) qu\u00e6 (per propositionem 9 hujus) in Deo quidem est quatenus alia rei singularis idea affectus consideratur vel quia (per postulatum 4) corpus humanum plurimis corporibus indiget a quibus continuo quasi regeneratur et ordo et connexio idearum idem est (per propositionem 7 hujus) ac ordo et connexio causarum, erit h\u00e6c idea in Deo quatenus plurimarum rerum singularium ideis affectus consideratur. Deus itaque ideam corporis humani habet sive corpus humanum cognoscit quatenus plurimis aliis ideis affectus est et non quatenus naturam human\u00e6 mentis constituit hoc est (per corollarium propositionis 11 hujus) mens humana corpus humanum non cognoscit. At ide\u00e6 affectionum corporis in Deo sunt quatenus human\u00e6 mentis naturam constituit sive mens humana easdem affectiones percipit (per propositionem 12 hujus) et consequenter (per propositionem 16 hujus) ipsum corpus humanum idque (per propositionem 17 hujus) ut actu existens; percipit ergo eatenus tantum mens humana ipsum humanum corpus. Q.E.D.\nPROPOSITIO XX: Mentis human\u00e6 datur etiam in Deo idea sive cognitio qu\u00e6 in Deo eodem modo sequitur et ad Deum eodem modo refertur ac idea sive cognitio corporis humani.\nDEMONSTRATIO: Cogitatio attributum Dei est (per propositionem 1 hujus) adeoque (per propositionem 3 hujus) tam ejus quam omnium ejus affectionum et consequenter (per propositionem 11 hujus) mentis etiam human\u00e6 debet necessario in Deo dari idea. Deinde h\u00e6c mentis idea sive cognitio non sequitur in Deo dari quatenus infinitus sed quatenus alia rei singularis idea affectus est (per propositionem 9 hujus). Sed ordo et connexio idearum idem est ac ordo et connexio causarum (per propositionem 7 hujus); sequitur ergo h\u00e6c mentis idea sive cognitio in Deo et ad Deum eodem modo refertur ac idea sive cognitio corporis. Q.E.D.\nPROPOSITIO XXI: H\u00e6c mentis idea eodem modo unita est menti ac ipsa mens unita est corpori.\nDEMONSTRATIO: Mentem unitam esse corpori ex eo ostendimus quod scilicet corpus mentis sit objectum (vide propositiones 12 et 13 hujus) adeoque per eandem illam rationem idea mentis cum suo objecto hoc est cum ipsa mente eodem modo unita esse debet ac ipsa mens unita est corpori. Q.E.D.\nSCHOLIUM: H\u00e6c propositio longe clarius intelligitur ex dictis in scholio propositionis 7 hujus; ibi enim ostendimus corporis ideam et corpus hoc est (per propositionem 13 hujus) mentem et corpus unum et idem esse individuum quod jam sub cogitationis jam sub extensionis attributo concipitur; quare mentis idea et ipsa mens una eademque est res qu\u00e6 sub uno eodemque attributo nempe cogitationis concipitur. Mentis inquam idea et ipsa mens in Deo eadem necessitate ex eadem cogitandi potentia sequuntur dari. Nam revera idea mentis hoc est idea ide\u00e6 nihil aliud est quam forma ide\u00e6 quatenus h\u00e6c ut modus cogitandi absque relatione ad objectum consideratur; simulac enim quis aliquid scit, eo ipso scit se id scire et simul scit se scire quod scit et sic in infinitum. Sed de his postea.\nPROPOSITIO XXII: Mens humana non tantum corporis affectiones sed etiam harum affectionum ideas percipit.\nDEMONSTRATIO: Affectionum idearum ide\u00e6 in Deo eodem modo sequuntur et ad Deum eodem modo referuntur ac ips\u00e6 affectionum ide\u00e6; quod eodem modo demonstratur ac propositio 20 hujus. At ide\u00e6 affectionum corporis in mente humana sunt (per propositionem 12 hujus) hoc est (per corollarium propositionis 11 hujus) in Deo quatenus human\u00e6 mentis essentiam constituit; ergo harum idearum ide\u00e6 in Deo erunt quatenus human\u00e6 mentis cognitionem sive ideam habet hoc est (per propositionem 21 hujus) in ipsa mente humana qu\u00e6 propterea non tantum corporis affectiones sed earum etiam ideas percipit. Q.E.D.\nPROPOSITIO XXIII: Mens se ipsam non cognoscit nisi quatenus corporis affectionum ideas percipit.\nDEMONSTRATIO: Mentis idea sive cognitio (per propositionem 20 hujus) in Deo eodem modo sequitur et ad Deum eodem modo refertur ac corporis idea sive cognitio. At quoniam (per propositionem 19 hujus) mens humana ipsum humanum corpus non cognoscit hoc est (per corollarium propositionis 11 hujus) quoniam cognitio corporis humani ad Deum non refertur quatenus human\u00e6 mentis naturam constituit; ergo nec cognitio mentis ad Deum refertur quatenus essentiam mentis human\u00e6 constituit atque adeo (per idem corollarium propositionis 11 hujus) mens humana eatenus se ipsam non cognoscit. Deinde affectionum quibus corpus afficitur ide\u00e6 naturam ipsius corporis humani involvunt (per propositionem 16 hujus) hoc est (per propositionem 13 hujus) cum natura mentis conveniunt; quare harum idearum cognitio cognitionem mentis necessario involvet; at (per propositionem pr\u00e6cedentem) harum idearum cognitio in ipsa humana mente est; ergo mens humana eatenus tantum se ipsam novit. Q.E.D.\nPROPOSITIO XXIV: Mens humana partium corpus humanum componentium ad\u00e6quatam cognitionem non involvit.\nDEMONSTRATIO: Partes corpus humanum componentes ad essentiam ipsius corporis non pertinent nisi quatenus motus suos certa quadam ratione invicem communicant (vide definitionem post corollarium lemmatis 3) et non quatenus ut individua absque relatione ad humanum corpus considerari possunt. Sunt enim partes humani corporis (per postulatum 1) valde composita individua quorum partes (per lemma 4) a corpore humano, servata omnino ejusdem natura et forma, segregari possunt motusque suos (vide axioma 1 post lemma 3) aliis corporibus alia ratione communicare adeoque (per propositionem 3 hujus) cujuscunque partis idea sive cognitio in Deo erit et quidem (per propositionem 9 hujus) quatenus affectus consideratur alia idea rei singularis, qu\u00e6 res singularis ipsa parte ordine natur\u00e6 prior est (per propositionem 7 hujus). Quod idem pr\u00e6terea etiam de quacunque parte ipsius individui corpus humanum componentis est dicendum adeoque cujuscunque partis corpus humanum componentis cognitio in Deo est quatenus plurimis rerum ideis affectus est et non quatenus corporis humani tantum habet ideam hoc est (per propositionem 13 hujus) ideam qu\u00e6 human\u00e6 mentis naturam constituit atque adeo (per corollarium propositionis 11 hujus) humana mens partium corpus humanum componentium ad\u00e6quatam cognitionem non involvit. Q.E.D.\nPROPOSITIO XXV: Idea cujuscunque affectionis corporis humani ad\u00e6quatam corporis externi cognitionem non involvit.\nDEMONSTRATIO: Ideam affectionis corporis humani eatenus corporis externi naturam involvere ostendimus (vide propositionem 16 hujus) quatenus externum ipsum humanum corpus certo quodam modo determinat. At quatenus externum corpus individuum est quod ad corpus humanum non refertur, ejus idea sive cognitio in Deo est (per propositionem 9 hujus) quatenus Deus affectus consideratur alterius rei idea qu\u00e6 (per propositionem 7 hujus) ipso corpore externo prior est natura. Quare corporis externi ad\u00e6quata cognitio in Deo non est quatenus ideam affectionis humani corporis habet sive idea affectionis corporis humani ad\u00e6quatam corporis externi cognitionem non involvit. Q.E.D.\nPROPOSITIO XXVI: Mens humana nullum corpus externum ut actu existens percipit nisi per ideas affectionum sui corporis.\nDEMONSTRATIO: Si a corpore aliquo externo corpus humanum nullo modo affectum est, ergo (per propositionem 7 hujus) nec idea corporis humani hoc est (per propositionem 13 hujus) nec mens humana idea existenti\u00e6 illius corporis ullo etiam modo affecta est sive existentiam illius corporis externi ullo modo percipit. At quatenus corpus humanum a corpore aliquo externo aliquo modo afficitur eatenus (per propositionem 16 hujus cum corollario I ejusdem) corpus externum percipit. Q.E.D.\nCOROLLARIUM: Quatenus mens humana corpus externum imaginatur eatenus ad\u00e6quatam ejus cognitionem non habet.\nDEMONSTRATIO: Cum mens humana per ideas affectionum sui corporis corpora externa contemplatur, eandem tum imaginari dicimus (vide scholium propositionis 17 hujus) nec mens alia ratione (per propositionem pr\u00e6cedentem) corpora externa ut actu existentia imaginari potest. Atque adeo (per propositionem 25 hujus) quatenus mens corpora externa imaginatur, eorum ad\u00e6quatam cognitionem non habet. Q.E.D.\nPROPOSITIO XXVII: Idea cujuscunque affectionis corporis humani ad\u00e6quatam ipsius humani corporis cognitionem non involvit.\nDEMONSTRATIO: Qu\u00e6libet idea cujuscunque affectionis humani corporis eatenus naturam corporis humani involvit quatenus ipsum humanum corpus certo quodam modo affici consideratur (vide propositionem 16 hujus). At quatenus corpus humanum individuum est quod multis aliis modis affici potest, ejus idea etc. Vide demonstrationem propositionis 25 hujus.\nPROPOSITIO XXVIII: Ide\u00e6 affectionum corporis humani quatenus ad humanam mentem tantum referuntur, non sunt clar\u00e6 et distinct\u00e6 sed confus\u00e6.\nDEMONSTRATIO: Ide\u00e6 enim affectionum corporis humani tam corporum externorum quam ipsius humani corporis naturam involvunt (per propositionem 16 hujus) nec tantum corporis humani sed ejus etiam partium naturam involvere debent; affectiones namque modi sunt (per postulatum 3) quibus partes corporis humani et consequenter totum corpus afficitur. At (per propositiones 24 et 25 hujus) corporum externorum ad\u00e6quata cognitio ut et partium corpus humanum componentium in Deo non est quatenus humana mente sed quatenus aliis ideis affectus consideratur. Sunt ergo h\u00e6 affectionum ide\u00e6 quatenus ad solam humanam mentem referuntur, veluti consequenti\u00e6 absque pr\u00e6missis hoc est (ut per se notum) ide\u00e6 confus\u00e6. Q.E.D.\nSCHOLIUM: Idea qu\u00e6 naturam mentis human\u00e6 constituit, demonstratur eodem modo non esse, in se sola considerata, clara et distincta, ut etiam idea mentis human\u00e6 et ide\u00e6 idearum affectionum corporis humani quatenus ad solam mentem referuntur, quod unusquisque facile videre potest.\nPROPOSITIO XXIX: Idea ide\u00e6 cujuscunque affectionis corporis humani ad\u00e6quatam human\u00e6 mentis cognitionem non involvit.\nDEMONSTRATIO: Idea enim affectionis corporis humani (per propositionem 27 hujus) ad\u00e6quatam ipsius corporis cognitionem non involvit sive ejus naturam ad\u00e6quate non exprimit hoc est (per propositionem 13 hujus) cum natura mentis non convenit ad\u00e6quate adeoque (per axioma 6 partis I) hujus ide\u00e6 idea ad\u00e6quate human\u00e6 mentis naturam non exprimit sive ad\u00e6quatam ejus cognitionem non involvit. Q.E.D.\nCOROLLARIUM: Hinc sequitur mentem humanam quoties ex communi natur\u00e6 ordine res percipit, nec sui ipsius nec sui corporis nec corporum externorum ad\u00e6quatam sed confusam tantum et mutilatam habere cognitionem. Nam mens se ipsam non cognoscit nisi quatenus ideas affectionum corporis percipit (per propositionem 23 hujus). Corpus autem suum (per propositionem 19 hujus) non percipit nisi per ipsas affectionum ideas per quas etiam tantum (per propositionem 26 hujus) corpora externa percipit atque adeo quatenus eas habet, nec sui ipsius (per propositionem 29 hujus) nec sui corporis (per propositionem 27 hujus) nec corporum externorum (per propositionem 25 hujus) habet ad\u00e6quatam cognitionem sed tantum (per propositionem 28 hujus cum ejus scholio) mutilatam et confusam. Q.E.D.\nSCHOLIUM: Dico expresse quod mens nec sui ipsius nec sui corporis nec corporum externorum ad\u00e6quatam sed confusam tantum et mutilatam cognitionem habeat quoties ex communi natur\u00e6 ordine res percipit hoc est quoties externe, ex rerum nempe fortuito occursu, determinatur ad hoc vel illud contemplandum et non quoties interne, ex eo scilicet quod res plures simul contemplatur, determinatur ad earundem convenientias, differentias et oppugnantias intelligendum; quoties enim hoc vel alio modo interne disponitur, tum res clare et distincte contemplatur, ut infra ostendam.\nPROPOSITIO XXX: Nos de duratione nostri corporis nullam nisi admodum inad\u00e6quatam cognitionem habere possumus.\nDEMONSTRATIO: Nostri corporis duratio ab ejus essentia non dependet (per axioma 1 hujus) nec etiam ab absoluta Dei natura (per propositionem 21 partis I). Sed (per propositionem 28 partis I) ad existendum et operandum determinatur a talibus causis qu\u00e6 etiam ab aliis determinat\u00e6 sunt ad existendum et operandum certa ac determinata ratione et h\u00e6 iterum ab aliis et sic in infinitum. Nostri igitur corporis duratio a communi natur\u00e6 ordine et rerum constitutione pendet. Qua autem ratione constitut\u00e6 sint, ejus rei ad\u00e6quata cognitio datur in Deo quatenus earum omnium ideas et non quatenus tantum humani corporis ideam habet (per corollarium propositionis 9 hujus); quare cognitio durationis nostri corporis est in Deo admodum inad\u00e6quata quatenus tantum naturam mentis human\u00e6 constituere consideratur hoc est (per corollarium propositionis 11 hujus) h\u00e6c cognitio est in nostra mente admodum inad\u00e6quata. Q.E.D.\nPROPOSITIO XXXI: Nos de duratione rerum singularium qu\u00e6 extra nos sunt, nullam nisi admodum inad\u00e6quatam cognitionem habere possumus.\nDEMONSTRATIO: Unaqu\u00e6que enim res singularis sicuti humanum corpus ab alia re singulari determinari debet ad existendum et operandum certa ac determinata ratione et h\u00e6c iterum ab alia et sic in infinitum (per propositionem 28 partis I). Cum autem ex hac communi rerum singularium proprietate in pr\u00e6cedenti propositione demonstraverimus nos de duratione nostri corporis non nisi admodum inad\u00e6quatam cognitionem habere, ergo hoc idem de rerum singularium duratione erit concludendum quod scilicet ejus non nisi admodum inad\u00e6quatam cognitionem habere possumus. Q.E.D.\nCOROLLARIUM: Hinc sequitur omnes res particulares contingentes et corruptibiles esse. Nam de earum duratione nullam ad\u00e6quatam cognitionem habere possumus (per propositionem pr\u00e6cedentem) et hoc est id quod per rerum contingentiam et corruptionis possibilitatem nobis est intelligendum (vide scholium I propositionis 33 partis I). Nam (per propositionem 29 partis I) pr\u00e6ter hoc nullum datur contingens.\nPROPOSITIO XXXII: Omnes ide\u00e6 quatenus ad Deum referuntur, ver\u00e6 sunt.\nDEMONSTRATIO: Omnes enim ide\u00e6 qu\u00e6 in Deo sunt, cum suis ideatis omnino conveniunt (per corollarium propositionis 7 hujus) adeoque (per axioma 6 partis I) omnes ver\u00e6 sunt. Q.E.D.\nPROPOSITIO XXXIII: Nihil in ideis positivum est propter quod fals\u00e6 dicuntur.\nDEMONSTRATIO: Si negas, concipe si fieri potest, modum positivum cogitandi qui formam erroris sive falsitatis constituat. Hic cogitandi modus non potest esse in Deo (per propositionem pr\u00e6cedentem); extra Deum autem etiam nec esse nec concipi potest (per propositionem 15 partis I). Atque adeo nihil potest dari positivum in ideis propter quod fals\u00e6 dicuntur. Q.E.D.\nPROPOSITIO XXXIV: Omnis idea qu\u00e6 in nobis est absoluta sive ad\u00e6quata et perfecta, vera est.\nDEMONSTRATIO: Cum dicimus dari in nobis ideam ad\u00e6quatam et perfectam, nihil aliud dicimus (per corollarium propositionis 11 hujus) quam quod in Deo quatenus nostr\u00e6 mentis essentiam constituit, detur idea ad\u00e6quata et perfecta et consequenter (per propositionem 32 hujus) nihil aliud dicimus quam quod talis idea sit vera. Q.E.D.\nPROPOSITIO XXXV: Falsitas consistit in cognitionis privatione quam ide\u00e6 inad\u00e6quat\u00e6 sive mutilat\u00e6 et confus\u00e6 involvunt.\nDEMONSTRATIO: Nihil in ideis positivum datur quod falsitatis formam constituat (per propositionem 33 hujus); at falsitas in absoluta privatione consistere nequit (mentes enim, non corpora errare nec falli dicuntur) neque etiam in absoluta ignorantia; diversa enim sunt ignorare et errare; quare in cognitionis privatione quam rerum inad\u00e6quata cognitio sive ide\u00e6 inad\u00e6quat\u00e6 et confus\u00e6 involvunt, consistit. Q.E.D.\nSCHOLIUM: In scholio propositionis 17 hujus partis explicui qua ratione error in cognitionis privatione consistit sed ad uberiorem hujus rei explicationem exemplum dabo nempe falluntur homines quod se liberos esse putant, qu\u00e6 opinio in hoc solo consistit quod suarum actionum sint conscii et ignari causarum a quibus determinantur. H\u00e6c ergo est eorum libertatis idea quod suarum actionum nullam cognoscant causam. Nam quod aiunt humanas actiones a voluntate pendere, verba sunt quorum nullam habent ideam. Quid enim voluntas sit et quomodo moveat corpus, ignorant omnes; qui aliud jactant et anim\u00e6 sedes et habitacula fingunt, vel risum vel nauseam movere solent. Sic cum solem intuemur, eum ducentos circiter pedes a nobis distare imaginamur, qui error in hac sola imaginatione non consistit sed in eo quod dum ipsum sic imaginamur, veram ejus distantiam et hujus imaginationis causam ignoramus. Nam tametsi postea cognoscamus eundem ultra 600 terr\u00e6 diametros a nobis distare, ipsum nihilominus prope adesse imaginabimur; non enim solem adeo propinquum imaginamur propterea quod veram ejus distantiam ignoramus sed propterea quod affectio nostri corporis essentiam solis involvit quatenus ipsum corpus ab eodem afficitur.\nPROPOSITIO XXXVI: Ide\u00e6 inad\u00e6quat\u00e6 et confus\u00e6 eadem necessitate consequuntur ac ad\u00e6quat\u00e6 sive clar\u00e6 ac distinct\u00e6 ide\u00e6.\nDEMONSTRATIO: Ide\u00e6 omnes in Deo sunt (per propositionem 15 partis I) et quatenus ad Deum referuntur, sunt ver\u00e6 (per propositionem 32 hujus) et (per corollarium propositionis 7 hujus) ad\u00e6quat\u00e6 adeoque null\u00e6 inad\u00e6quat\u00e6 nec confus\u00e6 sunt nisi quatenus ad singularem alicujus mentem referuntur (qua de re vide propositiones 24 et 28 hujus) adeoque omnes tam ad\u00e6quat\u00e6 quam inad\u00e6quat\u00e6 eadem necessitate (per corollarium propositionis 6 hujus) consequuntur. Q.E.D.\nPROPOSITIO XXXVII: Id quod omnibus commune (de his vide supra lemma 2) quodque \u00e6que in parte ac in toto est, nullius rei singularis essentiam constituit.\nDEMONSTRATIO: Si negas, concipe si fieri potest, id essentiam alicujus rei singularis constituere nempe essentiam B. Ergo (per definitionem 2 hujus) id sine B non poterit esse neque concipi; atqui hoc est contra hypothesin : ergo id ad essentiam B non pertinet nec alterius rei singularis essentiam constituit. Q.E.D.\nPROPOSITIO XXXVIII: Illa qu\u00e6 omnibus communia qu\u00e6que \u00e6que in parte ac in toto sunt, non possunt concipi nisi ad\u00e6quate.\nDEMONSTRATIO: Sit A aliquid quod omnibus corporibus commune quodque \u00e6que in parte cujuscunque corporis ac in toto est. Dico A non posse concipi nisi ad\u00e6quate. Nam ejus idea (per corollarium propositionis 7 hujus) erit necessario in Deo ad\u00e6quata tam quatenus ideam corporis humani quam quatenus ideas habet ejusdem affectionum qu\u00e6 (per propositiones 16, 25 et 27 hujus) tam corporis humani quam corporum externorum naturam ex parte involvunt hoc est (per propositiones 12 et 13 hujus) h\u00e6c idea erit necessario in Deo ad\u00e6quata quatenus mentem humanam constituit sive quatenus ideas habet qu\u00e6 in mente humana sunt; mens igitur (per corollarium propositionis 11 hujus) A necessario ad\u00e6quate percipit idque tam quatenus se quam quatenus suum vel quodcunque externum corpus percipit nec A alio modo potest concipi. Q.E.D.\nCOROLLARIUM: Hinc sequitur dari quasdam ideas sive notiones omnibus hominibus communes. Nam (per lemma 2) omnia corpora in quibusdam conveniunt, qu\u00e6 (per propositionem pr\u00e6cedentem) ab omnibus debent ad\u00e6quate sive clare et distincte percipi.\nPROPOSITIO XXXIX: Id quod corpori humano et quibusdam corporibus externis a quibus corpus humanum affici solet, commune est et proprium quodque in cujuscunque horum parte \u00e6que ac in toto est, ejus etiam idea erit in mente ad\u00e6quata.\nDEMONSTRATIO: Sit A id quod corpori humano et quibusdam corporibus externis commune est et proprium quodque \u00e6que in humano corpore ac in iisdem corporibus externis et quod denique \u00e6que in cujuscunque corporis externi parte ac in toto est. Ipsius A dabitur in Deo idea ad\u00e6quata (per corollarium propositionis 7 hujus) tam quatenus ideam corporis humani quam quatenus positorum corporum externorum ideas habet. Ponatur jam humanum corpus a corpore externo affici per id quod cum eo habet commune hoc est ab A; hujus affectionis idea proprietatem A involvet (per propositionem 16 hujus) atque adeo (per idem corollarium propositionis 7 hujus) idea hujus affectionis quatenus proprietatem A involvit, erit in Deo ad\u00e6quata quatenus idea corporis humani affectus est hoc est (per propositionem 13 hujus) quatenus mentis human\u00e6 naturam constituit adeoque (per corollarium propositionis 11 hujus) h\u00e6c idea est etiam in mente humana ad\u00e6quata. Q.E.D.\nCOROLLARIUM: Hinc sequitur quod mens eo aptior est ad plura ad\u00e6quate percipiendum quo ejus corpus plura habet cum aliis corporibus communia.\nPROPOSITIO XL: Qu\u00e6cunque ide\u00e6 in mente sequuntur ex ideis qu\u00e6 in ipsa sunt ad\u00e6quat\u00e6, sunt etiam ad\u00e6quat\u00e6.\nDEMONSTRATIO: Patet. Nam cum dicimus in mente humana ideam sequi ex ideis qu\u00e6 in ipsa sunt ad\u00e6quat\u00e6, nihil aliud dicimus (per corollarium propositionis 11 hujus) quam quod in ipso divino intellectu detur idea cujus Deus est causa, non quatenus infinitus est nec quatenus plurimarum rerum singularium ideis affectus est sed quatenus tantum human\u00e6 mentis essentiam constituit.\nSCHOLIUM I: His causam notionum qu\u00e6 communes vocantur qu\u00e6que ratiocinii nostri fundamenta sunt, explicui. Sed ali\u00e6 quorundam axiomatum sive notionum caus\u00e6 dantur quas hac nostra methodo explicare e re foret; ex iis namque constaret qu\u00e6nam notiones pr\u00e6 reliquis utiliores, qu\u00e6nam vero vix ullius usus essent. Deinde qu\u00e6nam communes et qu\u00e6nam iis tantum qui pr\u00e6judiciis non laborant, clar\u00e6 et distinct\u00e6 et qu\u00e6nam denique male fundat\u00e6 sint. Pr\u00e6terea constaret unde notiones ill\u00e6 quas secundas vocant et consequenter axiomata qu\u00e6 in iisdem fundantur suam duxerunt originem et alia qu\u00e6 circa h\u00e6c aliquando meditatus sum. Sed quoniam h\u00e6c alii dicavi tractatui et etiam ne propter nimiam hujus rei prolixitatem fastidium crearem, hac re hic supersedere decrevi. Attamen ne quid horum omittam quod scitu necessarium sit, causas breviter addam ex quibus termini transcendentales dicti suam duxerunt originem ut Ens, Res, Aliquid. Hi termini ex hoc oriuntur quod scilicet humanum corpus quandoquidem limitatum est, tantum est capax certi imaginum numeri (quid imago sit explicui in scholio propositionis 17 hujus) in se distincte simul formandi, qui si excedatur, h\u00e6 imagines confundi incipient et si hic imaginum numerus quarum corpus est capax ut eas in se simul distincte formet, longe excedatur, omnes inter se plane confundentur. Cum hoc ita se habeat, patet ex corollario propositionis 17 et propositione 18 hujus quod mens humana tot corpora distincte simul imaginari poterit quot in ipsius corpore imagines possunt simul formari. At ubi imagines in corpore plane confunduntur, mens etiam omnia corpora confuse sine ulla distinctione imaginabitur et quasi sub uno attributo comprehendet nempe sub attributo entis, rei etc. Potest hoc etiam ex eo deduci quod imagines non semper \u00e6que vigeant et ex aliis causis his analogis quas hic explicare non est opus nam ad nostrum ad quem collimamus scopum, unam tantum sufficit considerare. Nam omnes huc redeunt quod hi termini ideas significent summo gradu confusas. Ex similibus deinde causis ort\u00e6 sunt notiones ill\u00e6 quas universales vocant ut Homo, Equus, Canis etc. videlicet quia in corpore humano tot imagines exempli gratia hominum formantur simul ut vim imaginandi, non quidem penitus sed eo usque tamen superent ut singulorum parvas differentias (videlicet uniuscujusque colorem, magnitudinem etc.) eorumque determinatum numerum mens imaginari nequeat et id tantum in quo omnes quatenus corpus ab iisdem afficitur, conveniunt, distincte imaginetur nam ab eo corpus maxime scilicet ab unoquoque singulari affectum fuit atque hoc nomine hominis exprimit hocque de infinitis singularibus pr\u00e6dicat. Nam singularium determinatum numerum ut diximus imaginari nequit. Sed notandum has notiones non ab omnibus eodem modo formari sed apud unumquemque variare pro ratione rei a qua corpus affectum s\u00e6pius fuit quamque facilius mens imaginatur vel recordatur. Exempli gratia qui s\u00e6pius cum admiratione hominum staturam contemplati sunt, sub nomine hominis intelligent animal erect\u00e6 statur\u00e6; qui vero aliud assueti sunt contemplari, aliam hominum communem imaginem formabunt nempe hominem esse animal risibile, animal bipes sine plumis, animal rationale et sic de reliquis unusquisque pro dispositione sui corporis rerum universales imagines formabit. Quare non mirum est quod inter philosophos qui res naturales per solas rerum imagines explicare voluerunt, tot sint ort\u00e6 controversi\u00e6.\nSCHOLIUM II: Ex omnibus supra dictis clare apparet nos multa percipere et notiones universales formare I\u00b0 ex singularibus nobis per sensus mutilate, confuse et sine ordine ad intellectum repr\u00e6sentatis (vide corollarium propositionis 29 hujus) et ideo tales perceptiones cognitionem ab experientia vaga vocare consuevi. II\u00b0 ex signis exempli gratia ex eo quod auditis aut lectis quibusdam verbis rerum recordemur et earum quasdam ideas formemus similes iis per quas res imaginamur (vide scholium propositionis 18 hujus). Utrumque hunc res contemplandi modum cognitionem primi generis, opinionem vel imaginationem in posterum vocabo. III\u00b0 denique ex eo quod notiones communes rerumque proprietatum ideas ad\u00e6quatas habemus (vide corollarium propositionis 38 et propositionem 39 cum ejus corollario et propositionem 40 hujus) atque hunc rationem et secundi generis cognitionem vocabo. Pr\u00e6ter h\u00e6c duo cognitionis genera datur, ut in sequentibus ostendam, aliud tertium quod scientiam intuitivam vocabimus. Atque hoc cognoscendi genus procedit ab ad\u00e6quata idea essenti\u00e6 formalis quorundam Dei attributorum ad ad\u00e6quatam cognitionem essenti\u00e6 rerum. H\u00e6c omnia unius rei exemplo explicabo. Dantur exempli gratia tres numeri ad quartum obtinendum qui sit ad tertium ut secundus ad primum. Non dubitant mercatores secundum in tertium ducere et productum per primum dividere quia scilicet ea qu\u00e6 a magistro absque ulla demonstratione audiverunt, nondum tradiderunt oblivioni vel quia id s\u00e6pe in numeris simplicissimis experti sunt vel ex vi demonstrationis propositionis 19 libri 7 Euclidis nempe ex communi proprietate proportionalium. At in numeris simplicissimis nihil horum opus est. Exempli gratia datis numeris 1, 2, 3, nemo non videt quartum numerum proportionalem esse 6 atque hoc multo clarius quia ex ipsa ratione quam primum ad secundum habere uno intuitu videmus, ipsum quartum concludimus.\nPROPOSITIO XLI: Cognitio primi generis unica est falsitatis causa, secundi autem et tertii est necessario vera.\nDEMONSTRATIO: Ad primi generis cognitionem illas omnes ideas diximus in pr\u00e6cedenti scholio pertinere qu\u00e6 sunt inad\u00e6quat\u00e6 et confus\u00e6 atque adeo (per propositionem 35 hujus) h\u00e6c cognitio unica est falsitatis causa. Deinde ad cognitionem secundi et tertii illas pertinere diximus qu\u00e6 sunt ad\u00e6quat\u00e6 adeoque (per propositionem 34 hujus) est necessario vera. Q.E.D.\nPROPOSITIO XLII: Secundi et tertii et non primi generis cognitio docet nos verum a falso distinguere.\nDEMONSTRATIO: H\u00e6c propositio per se patet. Qui enim inter verum et falsum scit distinguere, debet ad\u00e6quatam veri et falsi habere ideam hoc est (per II scholium propositionis 40 hujus) verum et falsum secundo aut tertio cognitionis genere cognoscere.\nPROPOSITIO XLIII: Qui veram habet ideam, simul scit se veram habere ideam nec de rei veritate potest dubitare.\nDEMONSTRATIO: Idea vera in nobis est illa qu\u00e6 in Deo quatenus per naturam mentis human\u00e6 explicatur, est ad\u00e6quata (per corollarium propositionis 11 hujus). Ponamus itaque dari in Deo quatenus per naturam mentis human\u00e6 explicatur, ideam ad\u00e6quatam A. Hujus ide\u00e6 debet necessario dari etiam in Deo idea qu\u00e6 ad Deum eodem modo refertur ac idea A (per propositionem 20 hujus cujus demonstratio universalis est). At idea A ad Deum referri supponitur quatenus per naturam mentis human\u00e6 explicatur; ergo etiam idea ide\u00e6 A ad Deum eodem modo debet referri hoc est (per idem corollarium propositionis 11 hujus) h\u00e6c ad\u00e6quata idea ide\u00e6 A erit in ipsa mente qu\u00e6 ideam ad\u00e6quatam A habet adeoque qui ad\u00e6quatam habet ideam sive (per propositionem 34 hujus) qui vere rem cognoscit, debet simul su\u00e6 cognitionis ad\u00e6quatam habere ideam sive veram cognitionem hoc est (ut per se manifestum) debet simul esse certus. Q.E.D.\nSCHOLIUM: In scholio propositionis 21 hujus partis explicui quid sit idea ide\u00e6 sed notandum pr\u00e6cedentem propositionem per se satis esse manifestam. Nam nemo qui veram habet ideam, ignorat veram ideam summam certitudinem involvere; veram namque habere ideam nihil aliud significat quam perfecte sive optime rem cognoscere nec sane aliquis de hac re dubitare potest nisi putet ideam quid mutum instar pictur\u00e6 in tabula et non modum cogitandi esse nempe ipsum intelligere et qu\u00e6so quis scire potest se rem aliquam intelligere nisi prius rem intelligat? hoc est quis potest scire se de aliqua re certum esse nisi prius de ea re certus sit? Deinde quid idea vera clarius et certius dari potest quod norma sit veritatis? Sane sicut lux seipsam et tenebras manifestat, sic veritas norma sui et falsi est. Atque his me ad has qu\u00e6stiones respondisse puto nempe si idea vera quatenus tantum dicitur cum suo ideato convenire, a falsa distinguitur, nihil ergo realitatis aut perfectionis idea vera habet pr\u00e6 falsa (quandoquidem per solam denominationem extrinsecam distinguuntur) et consequenter neque etiam homo qui veras pr\u00e6 illo qui falsas tantum ideas habet? Deinde unde fit ut homines falsas habeant ideas? Et denique unde aliquis certo scire potest se ideas habere qu\u00e6 cum suis ideatis conveniant? Ad has inquam qu\u00e6stiones me jam respondisse puto. Nam quod ad differentiam inter ideam veram et falsam attinet, constat ex propositione 35 hujus illam ad hanc sese habere ut ens ad non-ens. Falsitatis autem causas a propositione 19 usque ad 35 cum ejus scholio clarissime ostendi. Ex quibus etiam apparet quid homo qui veras habet ideas, homini qui non nisi falsas habet, intersit. Quod denique ultimum attinet nempe undenam homo scire potest se habere ideam qu\u00e6 cum suo ideato conveniat, id modo satis superque ostendi ex hoc solo oriri quod ideam habet qu\u00e6 cum suo ideato convenit sive quod veritas sui sit norma. His adde quod mens nostra quatenus res vere percipit, pars est infiniti Dei intellectus (per corollarium propositionis 11 hujus) adeoque tam necesse est ut mentis clar\u00e6 et distinct\u00e6 ide\u00e6 ver\u00e6 sint ac Dei ide\u00e6.\nPROPOSITIO XLIV: De natura rationis non est res ut contingentes sed ut necessarias contemplari.\nDEMONSTRATIO: De natura rationis est res vere percipere (per propositionem 41 hujus) nempe (per axioma 6 partis I) ut in se sunt hoc est (per propositionem 29 partis I) non ut contingentes sed ut necessarias. Q.E.D.\nCOROLLARIUM I: Hinc sequitur a sola imaginatione pendere quod res tam respectu pr\u00e6teriti quam futuri ut contingentes contemplemur.\nSCHOLIUM: Qua autem ratione hoc fiat paucis explicabo. Ostendimus supra (propositione 17 hujus cum ejus corollario) mentem, quamvis res non existant, eas tamen semper ut sibi pr\u00e6sentes imaginari nisi caus\u00e6 occurrant qu\u00e6 earum pr\u00e6sentem existentiam secludant. Deinde (propositione 18 hujus) ostendimus quod si corpus humanum semel a duobus corporibus externis simul affectum fuit, ubi mens postea eorum alterutrum imaginabitur, statim et alterius recordabitur hoc est ambo ut sibi pr\u00e6sentia contemplabitur nisi caus\u00e6 occurrant qu\u00e6 eorum pr\u00e6sentem existentiam secludant. Pr\u00e6terea nemo dubitat quin etiam tempus imaginemur nempe ex eo quod corpora alia aliis tardius vel celerius vel \u00e6que celeriter moveri imaginemur. Ponamus itaque puerum qui heri prima vice hora matutina viderit Petrum, meridiana autem Paulum et vespertina Simeonem atque hodie iterum matutina hora Petrum. Ex propositione 18 hujus patet quod simulac matutinam lucem videt, illico solem eandem c\u00e6li quam die pr\u00e6cedenti viderit partem percurrentem sive diem integrum et simul cum tempore matutino Petrum, cum meridiano autem Paulum et cum vespertino Simeonem imaginabitur hoc est Pauli et Simeonis existentiam cum relatione ad futurum tempus imaginabitur et contra si hora vespertina Simeonem videat, Paulum et Petrum ad tempus pr\u00e6teritum referet, eosdem scilicet simul cum tempore pr\u00e6terito imaginando atque h\u00e6c eo constantius quo s\u00e6pius eos eodem hoc ordine viderit. Quod si aliquando contingat ut alia quadam vespera loco Simeonis Jacobum videat, tum sequenti mane cum tempore vespertino jam Simeonem jam Jacobum, non vero ambos simul imaginabitur. Nam alterutrum tantum, non autem ambos simul tempore vespertino vidisse supponitur. Fluctuabitur itaque ejus imaginatio et cum futuro tempore vespertino jam hunc jam illum imaginabitur hoc est neutrum certo sed utrumque contingenter futurum contemplabitur. Atque h\u00e6c imaginationis fluctuatio eadem erit si imaginatio rerum sit quas eodem modo cum relatione ad tempus pr\u00e6teritum vel pr\u00e6sens contemplamur et consequenter res tam ad tempus pr\u00e6sens quam ad pr\u00e6teritum vel futurum relatas ut contingentes imaginabimur.\nCOROLLARIUM II: De natura rationis est res sub quadam \u00e6ternitatis specie percipere.\nDEMONSTRATIO: De natura enim rationis est res ut necessarias et non ut contingentes contemplari (per propositionem pr\u00e6cedentem). Hanc autem rerum necessitatem (per propositionem 41 hujus) vere hoc est (per axioma 6 partis I) ut in se est, percipit. Sed (per propositionem 16 partis I) h\u00e6c rerum necessitas est ipsa Dei \u00e6tern\u00e6 natur\u00e6 necessitas; ergo de natura rationis est res sub hac \u00e6ternitatis specie contemplari. Adde quod fundamenta rationis notiones sint (per propositionem 38 hujus) qu\u00e6 illa explicant qu\u00e6 omnibus communia sunt qu\u00e6que (per propositionem 37 hujus) nullius rei singularis essentiam explicant qu\u00e6que propterea absque ulla temporis relatione sed sub quadam \u00e6ternitatis specie debent concipi. Q.E.D.\nPROPOSITIO XLV: Unaqu\u00e6que cujuscunque corporis vel rei singularis actu existentis idea Dei \u00e6ternam et infinitam essentiam necessario involvit.\nDEMONSTRATIO: Idea rei singularis actu existentis ipsius rei tam essentiam quam existentiam necessario involvit (per corollarium propositionis 8 hujus). At res singulares (per propositionem 15 partis I) non possunt sine Deo concipi sed quia (per propositionem 6 hujus) Deum pro causa habent quatenus sub attributo consideratur cujus res ips\u00e6 modi sunt, debent necessario earum ide\u00e6 (per axioma 4 partis I) ipsarum attributi conceptum hoc est (per definitionem 6 partis I) Dei \u00e6ternam et infinitam essentiam involvere. Q.E.D.\nSCHOLIUM: Hic per existentiam non intelligo durationem hoc est existentiam quatenus abstracte concipitur et tanquam qu\u00e6dam quantitatis species. Nam loquor de ipsa natura existenti\u00e6 qu\u00e6 rebus singularibus tribuitur propterea quod ex \u00e6terna necessitate Dei natur\u00e6 infinita infinitis modis sequuntur (vide propositionem 16 partis I). Loquor inquam de ipsa existentia rerum singularium quatenus in Deo sunt. Nam etsi unaqu\u00e6que ab alia re singulari determinetur ad certo modo existendum, vis tamen qua unaqu\u00e6que in existendo perseverat, ex \u00e6terna necessitate natur\u00e6 Dei sequitur. Qua de re vide corollarium propositionis 24 partis I.\nPROPOSITIO XLVI: Cognitio \u00e6tern\u00e6 et infinit\u00e6 essenti\u00e6 Dei quam unaqu\u00e6que idea involvit, est ad\u00e6quata et perfecta.\nDEMONSTRATIO: Demonstratio pr\u00e6cedentis propositionis universalis est et sive res ut pars sive ut totum consideretur, ejus idea sive totius sit sive partis (per propositionem pr\u00e6cedentem) Dei \u00e6ternam et infinitam essentiam involvet. Quare id quod cognitionem \u00e6tern\u00e6 et infinit\u00e6 essenti\u00e6 Dei dat, omnibus commune et \u00e6que in parte ac in toto est adeoque (per propositionem 38 hujus) erit h\u00e6c cognitio ad\u00e6quata. Q.E.D.\nPROPOSITIO XLVII : Mens humana ad\u00e6quatam habet cognitionem \u00e6tern\u00e6 et infinit\u00e6 essenti\u00e6 Dei.\nDEMONSTRATIO: Mens humana ideas habet (per propositionem 22 hujus) ex quibus (per propositionem 23 hujus) se suumque corpus (per propositionem 19 hujus) et (per corollarium I propositionis 16 et per propositionem 17 hujus) corpora externa ut actu existentia percipit adeoque (per propositiones 45 et 46 hujus) cognitionem \u00e6tern\u00e6 et infinit\u00e6 essenti\u00e6 Dei habet ad\u00e6quatam. Q.E.D.\nSCHOLIUM: Hinc videmus Dei infinitam essentiam ejusque \u00e6ternitatem omnibus esse notam. Cum autem omnia in Deo sint et per Deum concipiantur, sequitur nos ex cognitione hac plurima posse deducere qu\u00e6 ad\u00e6quate cognoscamus atque adeo tertium illud cognitionis genus formare de quo diximus in scholio II propositionis 40 hujus partis et de cujus pr\u00e6stantia et utilitate in quinta parte erit nobis dicendi locus. Quod autem homines non \u00e6que claram Dei ac notionum communium habeant cognitionem, inde fit quod Deum imaginari nequeant ut corpora et quod nomen \"Deus\" junxerunt imaginibus rerum quas videre solent; quod homines vix vitare possunt quia continuo a corporibus externis afficiuntur. Et profecto plerique errores in hoc solo consistunt quod scilicet nomina rebus non recte applicamus. Cum enim aliquis ait lineas qu\u00e6 ex centro circuli ad ejusdem circumferentiam ducuntur esse in\u00e6quales, ille sane aliud tum saltem per circulum intelligit quam mathematici. Sic cum homines in calculo errant, alios numeros in mente, alios in charta habent. Quare si ipsorum mentem spectes, non errant sane; videntur tamen errare quia ipsos in mente putamus habere numeros qui in charta sunt. Si hoc non esset, nihil eosdem errare crederemus; ut non credidi quendam errare quem nuper audivi clamantem suum atrium volasse in gallinam vicini quia scilicet ipsius mens satis perspecta mihi videbatur. Atque hinc pler\u00e6que oriuntur controversi\u00e6 nempe quia homines mentem suam non recte explicant vel quia alterius mentem male interpretantur. Nam revera dum sibi maxime contradicunt, vel eadem vel diversa cogitant ita ut quos in alio errores et absurda esse putant, non sint.\nPROPOSITIO XLVIII: In mente nulla est absoluta sive libera voluntas sed mens ad hoc vel illud volendum determinatur a causa qu\u00e6 etiam ab alia determinata est et h\u00e6c iterum ab alia et sic in infinitum.\nDEMONSTRATIO: Mens certus et determinatus modus cogitandi est (per propositionem 11 hujus) adeoque (per corollarium II propositionis 17 partis I) suarum actionum non potest esse causa libera sive absolutam facultatem volendi et nolendi habere non potest sed ad hoc vel illud volendum (per propositionem 28 partis I) determinari debet a causa qu\u00e6 etiam ab alia determinata est et h\u00e6c iterum ab alia etc. Q.E.D.\nSCHOLIUM: Eodem hoc modo demonstratur in mente nullam dari facultatem absolutam intelligendi, cupiendi, amandi etc. Unde sequitur has et similes facultates vel prorsus fictitias vel nihil esse pr\u00e6ter entia metaphysica vel universalia qu\u00e6 ex particularibus formare solemus. Adeo ut intellectus et voluntas ad hanc et illam ideam vel ad hanc et illam volitionem eodem modo sese habeant ac lapideitas ad hunc et illum lapidem vel ut homo ad Petrum et Paulum. Causam autem cur homines se liberos esse putent explicuimus in appendice partis prim\u00e6. Verum antequam ulterius pergam, venit hic notandum me per voluntatem affirmandi et negandi facultatem, non autem cupiditatem intelligere; facultatem inquam intelligo qua mens quid verum quidve falsum sit, affirmat vel negat et non cupiditatem qua mens res appetit vel aversatur. At postquam demonstravimus has facultates notiones esse universales qu\u00e6 a singularibus ex quibus easdem formamus, non distinguuntur, inquirendum jam est an ips\u00e6 volitiones aliquid sint pr\u00e6ter ipsas rerum ideas. Inquirendum inquam est an in mente alia affirmatio et negatio detur pr\u00e6ter illam quam idea quatenus idea est, involvit, qua de re vide sequentem propositionem ut et demonstrationem 3 hujus ne cogitatio in picturas incidat. Non enim per ideas imagines quales in fundo oculi et si placet, in medio cerebro formantur sed cogitationis conceptus intelligo.\nPROPOSITIO XLIX: In mente nulla datur volitio sive affirmatio et negatio pr\u00e6ter illam quam idea quatenus idea est, involvit.\nDEMONSTRATIO: In mente (per propositionem pr\u00e6cedentem) nulla datur absoluta facultas volendi et nolendi sed tantum singulares volitiones nempe h\u00e6c et illa affirmatio et h\u00e6c et illa negatio. Concipiamus itaque singularem aliquam volitionem nempe modum cogitandi quo mens affirmat tres angulos trianguli \u00e6quales esse duobus rectis. H\u00e6c affirmatio conceptum sive ideam trianguli involvit hoc est sine idea trianguli non potest concipi. Idem enim est si dicam quod A conceptum B debeat involvere ac quod A sine B non possit concipi. Deinde h\u00e6c affirmatio (per axioma 3 hujus) non potest etiam sine idea trianguli esse. H\u00e6c ergo affirmatio sine idea trianguli nec esse nec concipi potest. Porro h\u00e6c trianguli idea hanc eandem affirmationem involvere debet nempe quod tres ejus anguli \u00e6quentur duobus rectis. Quare et vice versa h\u00e6c trianguli idea sine hac affirmatione nec esse nec concipi potest adeoque (per definitionem 2 hujus) h\u00e6c affirmatio ad essentiam ide\u00e6 trianguli pertinet nec aliud pr\u00e6ter ipsam est. Et quod de hac volitione diximus (quandoquidem eam ad libitum sumpsimus) dicendum etiam est de quacunque volitione nempe quod pr\u00e6ter ideam nihil sit. Q.E.D.\nCOROLLARIUM: Voluntas et intellectus unum et idem sunt.\nDEMONSTRATIO: Voluntas et intellectus nihil pr\u00e6ter ipsas singulares volitiones et ideas sunt (per propositionem 48 hujus et ejusdem scholium). At singularis volitio et idea (per propositionem pr\u00e6cedentem) unum et idem sunt, ergo voluntas et intellectus unum et idem sunt. Q.E.D.\nSCHOLIUM: His causam qu\u00e6 communiter erroris esse statuitur, sustulimus. Supra autem ostendimus falsitatem in sola privatione quam ide\u00e6 mutilat\u00e6 et confus\u00e6 involvunt, consistere. Quare idea falsa quatenus falsa est, certitudinem non involvit. Cum itaque dicimus hominem in falsis acquiescere nec de iis dubitare, non ideo ipsum certum esse sed tantum non dubitare dicimus vel quod in falsis acquiescit quia null\u00e6 caus\u00e6 dantur qu\u00e6 efficiant ut ipsius imaginatio fluctuetur. Qua de re vide scholium propositionis 44 hujus partis. Quantumvis igitur homo falsis adh\u00e6rere supponatur, nunquam tamen ipsum certum esse dicemus. Nam per certitudinem quid positivum intelligimus (vide propositionem 43 hujus cum ejusdem scholio) non vero dubitationis privationem. At per certitudinis privationem falsitatem intelligimus. Sed ad uberiorem explicationem pr\u00e6cedentis propositionis qu\u00e6dam monenda supersunt. Superest deinde ut ad objectiones qu\u00e6 in nostram hanc doctrinam objici possunt, respondeam et denique ut omnem amoveam scrupulum, oper\u00e6 pretium esse duxi hujus doctrin\u00e6 quasdam utilitates indicare. Quasdam inquam nam pr\u00e6cipu\u00e6 ex iis qu\u00e6 in quinta parte dicemus, melius intelligentur.\nIncipio igitur a primo lectoresque moneo ut accurate distinguant inter ideam sive mentis conceptum et inter imagines rerum quas imaginamur. Deinde necesse est ut distinguant inter ideas et verba quibus res significamus. Nam quia h\u00e6c tria, imagines scilicet verba et ide\u00e6, a multis vel plane confunduntur vel non satis accurate vel denique non satis caute distinguuntur, ideo hanc de voluntate doctrinam scitu prorsus necessariam tam ad speculationem quam ad vitam sapienter instituendam plane ignorarunt. Quippe qui putant ideas consistere in imaginibus qu\u00e6 in nobis ex corporum occursu formantur, sibi persuadent ideas illas rerum quarum similem nullam imaginem formare possumus, non esse ideas sed tantum figmenta qu\u00e6 ex libero voluntatis arbitrio fingimus; ideas igitur veluti picturas in tabula mutas aspiciunt et hoc pr\u00e6judicio pr\u00e6occupati non vident ideam quatenus idea est, affirmationem aut negationem involvere. Deinde qui verba confundunt cum idea vel cum ipsa affirmatione quam idea involvit, putant se posse contra id quod sentiunt velle quando aliquid solis verbis contra id quod sentiunt affirmant aut negant. H\u00e6c autem pr\u00e6judicia exuere facile is poterit qui ad naturam cogitationis attendit, qu\u00e6 extensionis conceptum minime involvit atque adeo clare intelliget ideam (quandoquidem modus cogitandi est) neque in rei alicujus imagine neque in verbis consistere. Verborum namque et imaginum essentia a solis motibus corporeis constituitur, qui cogitationis conceptum minime involvunt. Atque h\u00e6c pauca de his monuisse sufficiat, quare ad pr\u00e6dictas objectiones transeo.\nHarum prima est quod constare putant voluntatem latius se extendere quam intellectum atque adeo ab eodem diversam esse. Ratio autem cur putant voluntatem latius se extendere quam intellectum est quia se experiri aiunt se non majore assentiendi sive affirmandi et negandi facultate indigere ad infinitis aliis rebus quas non percipimus, assentiendum quam jam habemus, at quidem majore facultate intelligendi. Distinguitur ergo voluntas ab intellectu quod finitus hic sit, illa autem infinita.\nSecundo nobis objici potest quod experientia nihil clarius videatur docere quam quod nostrum judicium possumus suspendere ne rebus quas percipimus, assentiamur; quod hinc etiam confirmatur quod nemo dicitur decipi quatenus aliquid percipit sed tantum quatenus assentitur aut dissentitur. Exempli gratia qui equum alatum fingit, non ideo concedit dari equum alatum hoc est non ideo decipitur nisi simul concedat dari equum alatum; nihil igitur clarius videtur docere experientia quam quod voluntas sive facultas assentiendi libera sit et a facultate intelligendi diversa.\nTertio objici potest quod una affirmatio non plus realitatis videtur continere quam alia hoc est non majore potentia indigere videmur ad affirmandum verum esse id quod verum est, quam ad aliquid quod falsum est, verum esse affirmandum; at unam ideam plus realitatis sive perfectionis quam aliam habere percipimus; quantum enim objecta alia aliis pr\u00e6stantiora tantum etiam eorum ide\u00e6 ali\u00e6 aliis perfectiores sunt; ex quibus etiam constare videtur differentia inter voluntatem et intellectum.\nQuarto objici potest si homo non operatur ex libertate voluntatis, quid ergo fiet si in \u00e6quilibrio sit ut Buridani asina? Famene et siti peribit? Quod si concedam, viderer asinam vel hominis statuam, non hominem concipere; si autem negem, ergo seipsum determinabit et consequenter eundi facultatem et faciendi quicquid velit, habet. Pr\u00e6ter h\u00e6c alia forsan possunt objici sed quia inculcare non teneor quid unusquisque somniare potest, ad has objectiones tantum respondere curabo idque quam potero breviter.\nEt quidem ad primam dico me concedere voluntatem latius se extendere quam intellectum si per intellectum claras tantummodo et distinctas ideas intelligant sed nego voluntatem latius se extendere quam perceptiones sive concipiendi facultatem nec sane video cur facultas volendi potius dicenda est infinita quam sentiendi facultas; sicut enim infinita (unum tamen post aliud nam infinita simul affirmare non possumus) eadem volendi facultate possumus affirmare, sic etiam infinita corpora (unum nempe post aliud) eadem sentiendi facultate possumus sentire sive percipere. Quod si dicant infinita dari qu\u00e6 percipere non possumus? regero nos ea ipsa nulla cogitatione et consequenter nulla volendi facultate posse assequi. At dicunt si Deus vellet efficere ut ea etiam perciperemus, majorem quidem facultatem percipiendi deberet nobis dare sed non majorem quam dedit volendi facultatem; quod idem est ac si dicerent quod si Deus velit efficere ut infinita alia entia intelligeremus, necesse quidem esset ut nobis daret majorem intellectum sed non universaliorem entis ideam quam dedit ad eadem infinita entia amplectendum. Ostendimus enim voluntatem ens esse universale sive ideam qua omnes singulares volitiones hoc est id quod iis omnibus commune est, explicamus. Cum itaque hanc omnium volitionum communem sive universalem ideam facultatem esse credant, minime mirum si hanc facultatem ultra limites intellectus in infinitum se extendere dicant. Universale enim \u00e6que de uno ac de pluribus ac de infinitis individuis dicitur.\nAd secundam objectionem respondeo negando nos liberam habere potestatem judicium suspendendi. Nam cum dicimus aliquem judicium suspendere, nihil aliud dicimus quam quod videt se rem non ad\u00e6quate percipere. Est igitur judicii suspensio revera perceptio et non libera voluntas. Quod ut clare intelligatur, concipiamus puerum equum alatum imaginantem nec aliud quicquam percipientem. Quandoquidem h\u00e6c imaginatio equi existentiam involvit (per corollarium propositionis 17 hujus) nec puer quicquam percipit quod equi existentiam tollat, ille necessario equum ut pr\u00e6sentem contemplabitur nec de ejus existentia poterit dubitare quamvis de eadem non sit certus. Atque hoc quotidie in somnis experimur nec credo aliquem esse qui putet se, dum somniat, liberam habere potestatem suspendendi de iis qu\u00e6 somniat, judicium efficiendique ut ea qu\u00e6 se videre somniat, non somniet et nihilominus contingit ut etiam in somnis judicium suspendamus nempe cum somniamus nos somniare. Porro concedo neminem decipi quatenus percipit hoc est mentis imaginationes in se consideratas nihil erroris involvere concedo (vide scholium propositionis 17 hujus) sed nego hominem nihil affirmare quatenus percipit. Nam quid aliud est equum alatum percipere quam alas de equo affirmare? Si enim mens pr\u00e6ter equum alatum nihil aliud perciperet, eundem sibi pr\u00e6sentem contemplaretur nec causam haberet ullam dubitandi de ejusdem existentia nec ullam dissentiendi facultatem nisi imaginatio equi alati juncta sit ide\u00e6 qu\u00e6 existentiam ejusdem equi tollit vel quod percipit ideam equi alati quam habet esse inad\u00e6quatam atque tum vel ejusdem equi existentiam necessario negabit vel de eadem necessario dubitabit.\nAtque his puto me ad tertiam etiam objectionem respondisse nempe quod voluntas universale quid sit quod de omnibus ideis pr\u00e6dicatur quodque id tantum significat quod omnibus ideis commune est nempe affirmationem. Cujus propterea ad\u00e6quata essentia quatenus sic abstracte concipitur, debet esse in unaquaque idea et hac ratione tantum in omnibus eadem sed non quatenus consideratur essentiam ide\u00e6 constituere nam eatenus singulares affirmationes \u00e6que inter se differunt ac ips\u00e6 ide\u00e6. Exempli gratia affirmatio quam idea circuli ab illa quam idea trianguli involvit \u00e6que differt ac idea circuli ab idea trianguli. Deinde absolute nego nos \u00e6quali cogitandi potentia indigere ad affirmandum verum esse id quod verum est quam ad affirmandum verum esse id quod falsum est. Nam h\u00e6 du\u00e6 affirmationes, si mentem spectes, se habent ad invicem ut ens ad non-ens; nihil enim in ideis positivum est quod falsitatis formam constituit (vide propositionem 35 hujus cum ejus scholio et scholium propositionis 47 hujus). Quare hic apprime venit notandum quam facile decipimur quando universalia cum singularibus, et entia rationis et abstracta cum realibus confundimus.\nQuod denique ad quartam objectionem attinet, dico me omnino concedere quod homo in tali \u00e6quilibrio positus (nempe qui nihil aliud percipit quam sitim et famem, talem cibum et talem potum qui \u00e6que ab eo distant) fame et siti peribit. Si me rogant an talis homo non potius asinus quam homo sit \u00e6stimandus? dico me nescire ut etiam nescio quanti \u00e6stimandus sit ille qui se pensilem facit et quanti \u00e6stimandi sint pueri, stulti, vesani, etc.\nSuperest tandem indicare quantum hujus doctrin\u00e6 cognitio ad usum vit\u00e6 conferat, quod facile ex his animadvertemus. Nempe\nI\u00b0 quatenus docet nos ex solo Dei nutu agere divin\u00e6que natur\u00e6 esse participes et eo magis quo perfectiores actiones agimus et quo magis magisque Deum intelligimus. H\u00e6c ergo doctrina pr\u00e6terquam quod animum omnimode quietum reddit, hoc etiam habet quod nos docet in quo nostra summa felicitas sive beatitudo consistit nempe in sola Dei cognitione ex qua ad ea tantum agenda inducimur qu\u00e6 amor et pietas suadent. Unde clare intelligimus quantum illi a vera virtutis \u00e6stimatione aberrant qui pro virtute et optimis actionibus tanquam pro summa servitute, summis pr\u00e6miis a Deo decorari exspectant quasi ipsa virtus Deique servitus non esset ipsa felicitas et summa libertas.\nII\u00b0 Quatenus docet quomodo circa res fortun\u00e6 sive qu\u00e6 in nostra potestate non sunt hoc est circa res qu\u00e6 ex nostra natura non sequuntur, nos gerere debeamus nempe utramque fortun\u00e6 faciem \u00e6quo animo exspectare et ferre : nimirum quia omnia ab \u00e6terno Dei decreto eadem necessitate sequuntur ac ex essentia trianguli sequitur quod tres ejus anguli sunt \u00e6quales duobus rectis.\nIII\u00b0 Confert h\u00e6c doctrina ad vitam socialem quatenus docet neminem odio habere, contemnere, irridere, nemini irasci, invidere. Pr\u00e6terea quatenus docet ut unusquisque suis sit contentus et proximo auxilio, non ex muliebri misericordia, partialitate neque superstitione sed ex solo rationis ductu prout scilicet tempus et res postulat ut in quarta parte ostendam.\nIV\u00b0 Denique confert etiam h\u00e6c doctrina non parum ad communem societatem quatenus docet qua ratione cives gubernandi sint et ducendi nempe non ut serviant sed ut libere ea qu\u00e6 optima sunt, agant. Atque his qu\u00e6 in hoc scholio agere constitueram, absolvi et eo finem huic nostr\u00e6 secund\u00e6 parti impono in qua puto me naturam mentis human\u00e6 ejusque proprietates satis prolixe et quantum rei difficultas fert, clare explicuisse atque talia tradidisse ex quibus multa pr\u00e6clara, maxime utilia et cognitu necessaria concludi possunt, ut partim ex sequentibus constabit.\nFinis secund\u00e6 partis","title":"The Ethics: Ethics, Part 2","type":"page"}
