{"collection":"phi","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/phi/spinoza/lateth/eth03.htm","path":"phi/spinoza/lateth/eth03.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/phi/spinoza/lateth/eth03.htm","text":"The Ethics, by Baruch Spinoza, [1677]\nSPINOZAE ETHICA\n ORDINE GEOMETRICO DEMONSTRATA\n ET IN QUINQUE PARTES DISTINCTA\nPARS TERTIA\nDE ORIGINE ET NATURA AFFECTUUM\nPR\u00c6FATIO\nPlerique qui de affectibus et hominum vivendi ratione scripserunt, videntur non de rebus naturalibus qu\u00e6 communes natur\u00e6 leges sequuntur sed de rebus qu\u00e6 extra naturam sunt, agere. Imo hominem in natura veluti imperium in imperio concipere videntur. Nam hominem natur\u00e6 ordinem magis perturbare quam sequi ipsumque in suas actiones absolutam habere potentiam nec aliunde quam a se ipso determinari credunt. Human\u00e6 deinde impotenti\u00e6 et inconstanti\u00e6 causam non communi natur\u00e6 potenti\u00e6 sed nescio cui natur\u00e6 human\u00e6 vitio tribuunt quam propterea flent, rident, contemnunt vel quod plerumque fit, detestantur et qui human\u00e6 mentis impotentiam eloquentius vel argutius carpere novit, veluti divinus habetur. Non defuerunt tamen viri pr\u00e6stantissimi (quorum labori et industri\u00e6 nos multum debere fatemur) qui de recta vivendi ratione pr\u00e6clara multa scripserint et plena prudenti\u00e6 consilia mortalibus dederint; verum affectuum naturam et vires et quid contra mens in iisdem moderandis possit, nemo quod sciam determinavit. Scio equidem celeberrimum Cartesium, licet etiam crediderit mentem in suas actiones absolutam habere potentiam, affectus tamen humanos per primas suas causas explicare simulque viam ostendere studuisse qua mens in affectus absolutum habere possit imperium sed mea quidem sententia nihil pr\u00e6ter magni sui ingenii acumen ostendit, ut suo loco demonstrabo. Nam ad illos revertere volo qui hominum affectus et actiones detestari vel ridere malunt quam intelligere. His sine dubio mirum videbitur quod hominum vitia et ineptias more geometrico tractare aggrediar et certa ratione demonstrare velim ea qu\u00e6 rationi repugnare qu\u00e6que vana, absurda et horrenda esse clamitant. Sed mea h\u00e6c est ratio. Nihil in natura fit quod ipsius vitio possit tribui; est namque natura semper eadem et ubique una eademque ejus virtus et agendi potentia hoc est natur\u00e6 leges et regul\u00e6 secundum quas omnia fiunt et ex unis formis in alias mutantur, sunt ubique et semper e\u00e6dem atque adeo una eademque etiam debet esse ratio rerum qualiumcunque naturam intelligendi nempe per leges et regulas natur\u00e6 universales. Affectus itaque odii, ir\u00e6, invidi\u00e6 etc. in se considerati ex eadem natur\u00e6 necessitate et virtute consequuntur ac reliqua singularia ac proinde certas causas agnoscunt per quas intelliguntur certasque proprietates habent cognitione nostra \u00e6que dignas ac proprietates cujuscunque alterius rei cujus sola contemplatione delectamur. De affectuum itaque natura et viribus ac mentis in eosdem potentia eadem methodo agam qua in pr\u00e6cedentibus de Deo et mente egi et humanas actiones atque appetitus considerabo perinde ac si qu\u00e6stio de lineis, planis aut de corporibus esset.\nDEFINITIONES I. Causam ad\u00e6quatam appello eam cujus effectus potest clare et distincte per eandem percipi. Inad\u00e6quatam autem seu partialem illam voco cujus effectus per ipsam solam intelligi nequit.\nII. Nos tum agere dico cum aliquid in nobis aut extra nos fit cujus ad\u00e6quata sumus causa hoc est (per definitionem pr\u00e6cedentem) cum ex nostra natura aliquid in nobis aut extra nos sequitur quod per eandem solam potest clare et distincte intelligi. At contra nos pati dico cum in nobis aliquid fit vel ex nostra natura aliquid sequitur cujus nos non nisi partialis sumus causa.\nIII. Per affectum intelligo corporis affectiones quibus ipsius corporis agendi potentia augetur vel minuitur, juvatur vel coercetur et simul harum affectionum ideas. Si itaque alicujus harum affectionum ad\u00e6quata possimus esse causa, tum per affectum actionem intelligo, alias passionem.\nPOSTULATA I. Corpus humanum potest multis affici modis quibus ipsius agendi potentia augetur vel minuitur et etiam aliis qui ejusdem agendi potentiam nec majorem nec minorem reddunt. Hoc postulatum seu axioma nititur postulato 1 et lemmatibus 5 et 7, qu\u00e6 vide post propositionem 13 partis II.\nII. Corpus humanum multas pati potest mutationes et nihilominus retinere objectorum impressiones seu vestigia (de quibus vide postulatum 5 partis II) et consequenter easdem rerum imagines; quarum definitionem vide in scholio propositionis 17 partis II.\nPROPOSITIO I: Mens nostra qu\u00e6dam agit, qu\u00e6dam vero patitur nempe quatenus ad\u00e6quatas habet ideas eatenus qu\u00e6dam necessario agit et quatenus ideas habet inad\u00e6quatas eatenus necessario qu\u00e6dam patitur.\nDEMONSTRATIO: Cujuscunque human\u00e6 mentis ide\u00e6 ali\u00e6 ad\u00e6quat\u00e6 sunt, ali\u00e6 autem mutilat\u00e6 et confus\u00e6 (per scholia propositionis 40 partis II). Ide\u00e6 autem qu\u00e6 in alicujus mente sunt ad\u00e6quat\u00e6, sunt in Deo ad\u00e6quat\u00e6 quatenus ejusdem mentis essentiam constituit (per corollarium propositionis 11 partis II) et qu\u00e6 deinde inad\u00e6quat\u00e6 sunt in mente, sunt etiam in Deo (per idem corollarium) ad\u00e6quat\u00e6 non quatenus ejusdem solummodo mentis essentiam sed etiam quatenus aliarum rerum mentes in se simul continet. Deinde ex data quacunque idea aliquis effectus sequi necessario debet (per propositionem 36 partis I) cujus effectus Deus causa est ad\u00e6quata (vide definitionem 1 hujus) non quatenus infinitus est sed quatenus data illa idea affectus consideratur (vide propositionem 9 partis II). At ejus effectus cujus Deus est causa quatenus affectus est idea qu\u00e6 in alicujus mente est ad\u00e6quata, illa eadem mens est causa ad\u00e6quata (per corollarium propositionis 11 partis II). Ergo mens nostra (per definitionem 2 hujus) quatenus ideas habet ad\u00e6quatas, qu\u00e6dam necessario agit, quod erat primum. Deinde quicquid necessario sequitur ex idea qu\u00e6 in Deo est ad\u00e6quata, non quatenus mentem unius hominis tantum sed quatenus aliarum rerum mentes simul cum ejusdem hominis mente in se habet, ejus (per idem corollarium propositionis 11 partis II) illius hominis mens non est causa ad\u00e6quata sed partialis ac proinde (per definitionem 2 hujus) mens quatenus ideas inad\u00e6quatas habet, qu\u00e6dam necessario patitur. Quod erat secundum. Ergo mens nostra etc. Q.E.D.\nCOROLLARIUM: Hinc sequitur mentem eo pluribus passionibus esse obnoxiam quo plures ideas inad\u00e6quatas habet et contra eo plura agere quo plures habet ad\u00e6quatas.\nPROPOSITIO II: Nec corpus mentem ad cogitandum nec mens corpus ad motum neque ad quietem nec ad aliquid (si quid est) aliud determinare potest.\nDEMONSTRATIO: Omnes cogitandi modi Deum quatenus res est cogitans et non quatenus alio attributo explicatur, pro causa habent (per propositionem 6 partis II); id ergo quod mentem ad cogitandum determinat, modus cogitandi est et non extensionis hoc est (per definitionem 1 partis II) non est corpus : quod erat primum. Corporis deinde motus et quies ab alio oriri debet corpore quod etiam ad motum vel quietem determinatum fuit ab alio et absolute quicquid in corpore oritur, id a Deo oriri debuit quatenus aliquo extensionis modo et non quatenus aliquo cogitandi modo affectus consideratur (per eandem propositionem 6 partis II) hoc est a mente qu\u00e6 (per propositionem 11 partis II) modus cogitandi est, oriri non potest : quod erat secundum. Ergo nec corpus mentem etc. Q.E.D.\nSCHOLIUM: H\u00e6c clarius intelliguntur ex iis qu\u00e6 in scholio propositionis 7 partis II dicta sunt quod scilicet mens et corpus una eademque res sit qu\u00e6 jam sub cogitationis jam sub extensionis attributo concipitur. Unde fit ut ordo sive rerum concatenatio una sit sive natura sub hoc sive sub illo attributo concipiatur, consequenter ut ordo actionum et passionum corporis nostri simul sit natura cum ordine actionum et passionum mentis : quod etiam patet ex modo quo propositionem 12 partis II demonstravimus. At quamvis h\u00e6c ita se habeant ut nulla dubitandi ratio supersit, vix tamen credo nisi rem experientia comprobavero, homines induci posse ad h\u00e6c \u00e6quo animo perpendendum adeo firmiter persuasi sunt corpus ex solo mentis nutu jam moveri jam quiescere plurimaque agere qu\u00e6 a sola mentis voluntate et excogitandi arte pendent. Etenim quid corpus possit, nemo hucusque determinavit hoc est neminem hucusque experientia docuit quid corpus ex solis legibus natur\u00e6 quatenus corporea tantum consideratur, possit agere et quid non possit nisi a mente determinetur. Nam nemo hucusque corporis fabricam tam accurate novit ut omnes ejus functiones potuerit explicare ut jam taceam quod in brutis plura observentur qu\u00e6 humanam sagacitatem longe superant et quod somnambuli in somnis plurima agant qu\u00e6 vigilando non auderent; quod satis ostendit ipsum corpus ex solis su\u00e6 natur\u00e6 legibus multa posse qu\u00e6 ipsius mens admiratur. Deinde nemo scit qua ratione quibusve mediis mens moveat corpus neque quot motus gradus possit corpori tribuere quantaque cum celeritate idem movere queat. Unde sequitur cum homines dicunt hanc vel illam actionem corporis oriri a mente qu\u00e6 imperium in corpus habet, eos nescire quid dicant nec aliud agere quam speciosis verbis fateri se veram illius actionis causam absque admiratione ignorare. At dicent sive sciant sive nesciant quibus mediis mens moveat corpus, se tamen experiri quod nisi mens humana apta esset ad excogitandum, corpus iners esset. Deinde se experiri in sola mentis potestate esse tam loqui quam tacere et alia multa qu\u00e6 proinde a mentis decreto pendere credunt. Sed quod ad primum attinet, ipsos rogo num experientia non etiam doceat quod si contra corpus iners sit, mens simul ad cogitandum sit inepta? Nam cum corpus somno quiescit, mens simul cum ipso sopita manet nec potestatem habet veluti cum vigilat, excogitandi. Deinde omnes expertos esse credo mentem non semper \u00e6que aptam esse ad cogitandum de eodem objecto sed prout corpus aptius est ut in eo hujus vel illius objecti imago excitetur, ita mentem aptiorem esse ad hoc vel illud objectum contemplandum. At dicent ex solis legibus natur\u00e6 quatenus corporea tantum consideratur, fieri non posse ut caus\u00e6 \u00e6dificiorum, picturarum rerumque hujusmodi qu\u00e6 sola humana arte fiunt, possint deduci nec corpus humanum nisi a mente determinaretur ducereturque, pote esset ad templum aliquod \u00e6dificandum. Verum ego jam ostendi ipsos nescire quid corpus possit quidve ex sola ipsius natur\u00e6 contemplatione possit deduci ipsosque plurima experiri ex solis natur\u00e6 legibus fieri qu\u00e6 nunquam credidissent posse fieri nisi ex mentis directione ut sunt ea qu\u00e6 somnambuli in somnis agunt qu\u00e6que ipsi, dum vigilant, admirantur. Addo hic ipsam corporis humani fabricam qu\u00e6 artificio longissime superat omnes qu\u00e6 humana arte fabricat\u00e6 sunt, ut jam taceam, quod supra ostenderim, ex natura sub quovis attributo considerata, infinita sequi. Quod porro ad secundum attinet, sane longe felicius sese res human\u00e6 haberent si \u00e6que in hominis potestate esset tam tacere quam loqui. At experientia satis superque docet homines nihil minus in potestate habere quam linguam nec minus posse quam appetitus moderari suos; unde factum ut plerique credant nos ea tantum libere agere qu\u00e6 leviter petimus quia earum rerum appetitus facile contrahi potest memoria alterius rei cujus frequenter recordamur sed illa minime qu\u00e6 magno cum affectu petimus et qui alterius rei memoria sedari nequit. Verumenimvero nisi experti essent nos plura agere quorum postea p\u00e6nitet nosque s\u00e6pe, quando scilicet contrariis affectibus conflictamur, meliora videre et deteriora sequi, nihil impediret quominus crederent nos omnia libere agere. Sic infans se lac libere appetere credit, puer autem iratus vindictam velle et timidus fugam. Ebrius deinde credit se ex libero mentis decreto ea loqui qu\u00e6 postea sobrius vellet tacuisse : sic delirans, garrula, puer et hujus farin\u00e6 plurimi ex libero mentis decreto credunt loqui cum tamen loquendi impetum quem habent, continere nequeant, ita ut ipsa experientia non minus clare quam ratio doceat quod homines ea sola de causa liberos se esse credant quia suarum actionum sunt conscii et causarum a quibus determinantur, ignari et pr\u00e6terea quod mentis decreta nihil sint pr\u00e6ter ipsos appetitus, qu\u00e6 propterea varia sunt pro varia corporis dispositione. Nam unusquisque ex suo affectu omnia moderatur et qui pr\u00e6terea contrariis affectibus conflictantur, quid velint nesciunt; qui autem nullo, facili momento huc atque illuc pelluntur. Qu\u00e6 omnia profecto clare ostendunt mentis tam decretum quam appetitum et corporis determinationem simul esse natura vel potius unam eandemque rem quam quando sub cogitationis attributo consideratur et per ipsum explicatur, decretum appellamus et quando sub extensionis attributo consideratur et ex legibus motus et quietis deducitur, determinationem vocamus; quod adhuc clarius ex jam dicendis patebit. Nam aliud est quod hic apprime notari vellem nempe quod nos nihil ex mentis decreto agere possumus nisi ejus recordemur. Exempli gratia non possumus verbum loqui nisi ejusdem recordemur. Deinde in libera mentis potestate non est rei alicujus recordari vel ejusdem oblivisci. Quare hoc tantum in mentis potestate esse creditur quod rem cujus recordamur vel tacere vel loqui ex solo mentis decreto possumus. Verum cum nos loqui somniamus, credimus nos ex libero mentis decreto loqui nec tamen loquimur vel si loquimur, id ex corporis spontaneo motu fit. Somniamus deinde nos qu\u00e6dam homines celare idque eodem mentis decreto quo dum vigilamus ea qu\u00e6 scimus, tacemus. Somniamus denique nos ex mentis decreto qu\u00e6dam agere qu\u00e6 dum vigilamus non audemus atque adeo pervelim scire an in mente duo decretorum genera dentur, phantasticorum unum et liberorum alterum? Quod si eo usque insanire non libet, necessario concedendum est hoc mentis decretum quod liberum esse creditur, ab ipsa imaginatione sive memoria non distingui nec aliud esse pr\u00e6ter illam affirmationem quam idea quatenus idea est, necessario involvit (vide propositionem 49 partis II). Atque adeo h\u00e6c mentis decreta eadem necessitate in mente oriuntur ac ide\u00e6 rerum actu existentium. Qui igitur credunt se ex libero mentis decreto loqui vel tacere vel quicquam agere, oculis apertis somniant.\nPROPOSITIO III: Mentis actiones ex solis ideis ad\u00e6quatis oriuntur, passiones autem a solis inad\u00e6quatis pendent.\nDEMONSTRATIO: Primum quod mentis essentiam constituit, nihil aliud est quam idea corporis actu existentis (per propositiones 11 et 13 partis II) qu\u00e6 (per propositionem 15 partis II) ex multis aliis componitur quarum qu\u00e6dam (per corollarium propositionis 38 partis II) sunt ad\u00e6quat\u00e6, qu\u00e6dam autem inad\u00e6quat\u00e6 (per corollarium propositionis 29 partis II). Quicquid ergo ex mentis natura sequitur et cujus mens causa est proxima per quam id debet intelligi, necessario ex idea ad\u00e6quata vel inad\u00e6quata sequi debet. At quatenus mens (per propositionem 1 hujus) ideas habet inad\u00e6quatas eatenus necessario patitur; ergo mentis actiones ex solis ideis ad\u00e6quatis sequuntur et mens propterea tantum patitur quia ideas habet inad\u00e6quatas. Q.E.D.\nSCHOLIUM: Videmus itaque passiones ad mentem non referri nisi quatenus aliquid habet quod negationem involvit sive quatenus consideratur ut natur\u00e6 pars qu\u00e6 per se absque aliis non potest clare et distincte percipi et hac ratione ostendere possem passiones eodem modo ad res singulares ac ad mentem referri nec alia ratione posse percipi sed meum institutum est de sola mente humana agere.\nPROPOSITIO IV: Nulla res nisi a causa externa potest destrui.\nDEMONSTRATIO: H\u00e6c propositio per se patet; definitio enim cujuscunque rei ipsius rei essentiam affirmat sed non negat sive rei essentiam ponit sed non tollit. Dum itaque ad rem ipsam tantum, non autem ad causas externas attendimus, nihil in eadem poterimus invenire quod ipsam possit destruere. Q.E.D.\nPROPOSITIO V: Res eatenus contrari\u00e6 sunt natur\u00e6 hoc est eatenus in eodem subjecto esse nequeunt quatenus una alteram potest destruere.\nDEMONSTRATIO: Si enim inter se convenire vel in eodem subjecto simul esse possent, posset ergo in eodem subjecto aliquid dari quod ipsum posset destruere, quod (per propositionem pr\u00e6cedentem) est absurdum. Ergo res etc. Q.E.D.\nPROPOSITIO VI: Unaqu\u00e6que res quantum in se est, in suo esse perseverare conatur.\nDEMONSTRATIO: Res enim singulares modi sunt quibus Dei attributa certo et determinato modo exprimuntur (per corollarium propositionis 25 partis I) hoc est (per propositionem 34 partis I) res qu\u00e6 Dei potentiam qua Deus est et agit, certo et determinato modo exprimunt neque ulla res aliquid in se habet a quo possit destrui sive quod ejus existentiam tollat (per propositionem 4 hujus) sed contra ei omni quod ejusdem existentiam potest tollere, opponitur (per propositionem pr\u00e6cedentem) adeoque quantum potest et in se est, in suo esse perseverare conatur. Q.E.D.\nPROPOSITIO VII: Conatus quo unaqu\u00e6que res in suo esse perseverare conatur, nihil est pr\u00e6ter ipsius rei actualem essentiam.\nDEMONSTRATIO: Ex data cujuscunque rei essentia qu\u00e6dam necessario sequuntur (per propositionem 36 partis I) nec res aliud possunt quam id quod ex determinata earum natura necessario sequitur (per propositionem 29 partis I); quare cujuscunque rei potentia sive conatus quo ipsa vel sola vel cum aliis quidquam agit vel agere conatur hoc est (per propositionem 6 hujus) potentia sive conatus quo in suo esse perseverare conatur, nihil est pr\u00e6ter ipsius rei datam sive actualem essentiam. Q.E.D.\nPROPOSITIO VIII: Conatus quo unaqu\u00e6que res in suo esse perseverare conatur, nullum tempus finitum sed indefinitum involvit.\nDEMONSTRATIO: Si enim tempus limitatum involveret quod rei durationem determinaret, tum ex sola ipsa potentia qua res existit, sequeretur quod res post limitatum illud tempus non posset existere sed quod deberet destrui; atqui hoc (per propositionem 4 hujus) est absurdum : ergo conatus quo res existit, nullum tempus definitum involvit sed contra quoniam (per eandem propositionem 4 hujus) si a nulla externa causa destruatur, eadem potentia qua jam existit, existere perget semper, ergo hic conatus tempus indefinitum involvit. Q.E.D.\nPROPOSITIO IX: Mens tam quatenus claras et distinctas quam quatenus confusas habet ideas, conatur in suo esse perseverare indefinita quadam duratione et hujus sui conatus est conscia.\nDEMONSTRATIO: Mentis essentia ex ideis ad\u00e6quatis et inad\u00e6quatis constituitur (ut in propositione 3 hujus ostendimus) adeoque (per propositionem 7 hujus) tam quatenus has quam quatenus illas habet, in suo esse perseverare conatur idque (per propositionem 8 hujus) indefinita quadam duratione. Cum autem mens (per propositionem 23 partis II) per ideas affectionum corporis necessario sui sit conscia, est ergo (per propositionem 7 hujus) mens sui conatus conscia. Q.E.D.\nSCHOLIUM: Hic conatus cum ad mentem solam refertur, voluntas appellatur sed cum ad mentem et corpus simul refertur, vocatur appetitus, qui proinde nihil aliud est quam ipsa hominis essentia ex cujus natura ea qu\u00e6 ipsius conservationi inserviunt, necessario sequuntur atque adeo homo ad eadem agendum determinatus est. Deinde inter appetitum et cupiditatem nulla est differentia nisi quod cupiditas ad homines plerumque referatur quatenus sui appetitus sunt conscii et propterea sic definiri potest nempe cupiditas est appetitus cum ejusdem conscientia. Constat itaque ex his omnibus nihil nos conari, velle, appetere neque cupere quia id bonum esse judicamus sed contra nos propterea aliquid bonum esse judicare quia id conamur, volumus, appetimus atque cupimus.\nPROPOSITIO X: Idea qu\u00e6 corporis nostri existentiam secludit in nostra mente dari nequit sed eidem est contraria.\nDEMONSTRATIO: Quicquid corpus nostrum potest destruere, in eodem dari nequit (per propositionem 5 hujus) adeoque neque ejus rei idea potest in Deo dari quatenus nostri corporis ideam habet (per corollarium propositionis 9 partis II) hoc est (per propositiones 11 et 13 partis II) ejus rei idea in nostra mente dari nequit sed contra quoniam (per propositiones 11 et 13 partis II) primum quod mentis essentiam constituit, est idea corporis actu existentis, primum et pr\u00e6cipuum nostr\u00e6 mentis conatus est (per propositionem 7 hujus) corporis nostri existentiam affirmare atque adeo idea qu\u00e6 corporis nostri existentiam negat, nostr\u00e6 menti est contraria etc. Q.E.D.\nPROPOSITIO XI: Quicquid corporis nostri agendi potentiam auget vel minuit, juvat vel coercet, ejusdem rei idea mentis nostr\u00e6 cogitandi potentiam auget vel minuit, juvat vel coercet.\nDEMONSTRATIO: H\u00e6c propositio patet ex propositione 7 partis II vel etiam ex propositione 14 partis II.\nSCHOLIUM: Videmus itaque mentem magnas posse pati mutationes et jam ad majorem jam autem ad minorem perfectionem transire, qu\u00e6 quidem passiones nobis explicant affectus l\u00e6titi\u00e6 et tristiti\u00e6. Per l\u00e6titiam itaque in sequentibus intelligam passionem qua mens ad majorem perfectionem transit. Per tristitiam autem passionem qua ipsa ad minorem transit perfectionem. Porro affectum l\u00e6titi\u00e6 ad mentem et corpus simul relatum titillationem vel hilaritatem voco, tristiti\u00e6 autem dolorem vel melancholiam. Sed notandum titillationem et dolorem ad hominem referri quando una ejus pars pr\u00e6 reliquis est affecta; hilaritatem autem et melancholiam quando omnes pariter sunt affect\u00e6. Quid deinde cupiditas sit in scholio propositionis 9 hujus partis explicui et pr\u00e6ter hos tres nullum alium agnosco affectum primarium nam reliquos ex his tribus oriri in sequentibus ostendam. Sed antequam ulterius pergam, lubet hic fusius propositionem 10 hujus partis explicare ut clarius intelligatur qua ratione idea ide\u00e6 sit contraria. In scholio propositionis 17 partis II ostendimus ideam qu\u00e6 mentis essentiam constituit, corporis existentiam tamdiu involvere quamdiu ipsum corpus existit. Deinde ex iis qu\u00e6 in corollario propositionis 8 partis II et in ejusdem scholio ostendimus, sequitur pr\u00e6sentem nostr\u00e6 mentis existentiam ab hoc solo pendere quod scilicet mens actualem corporis existentiam involvit. Denique mentis potentiam qua ipsa res imaginatur earumque recordatur, ab hoc etiam pendere ostendimus (vide propositiones 17 et 18 partis II cum ejus scholio) quod ipsa actualem corporis existentiam involvit. Ex quibus sequitur mentis pr\u00e6sentem existentiam ejusque imaginandi potentiam tolli simulatque mens pr\u00e6sentem corporis existentiam affirmare desinit. At causa cur mens hanc corporis existentiam affirmare desinit, non potest esse ipsa mens (per propositionem 4 hujus) nec etiam quod corpus esse desinit. Nam (per propositionem 6 partis II) causa cur mens corporis existentiam affirmat, non est quia corpus existere incepit : quare per eandem rationem nec ipsius corporis existentiam affirmare desinit quia corpus esse desinit sed (per propositionem 8 partis II) hoc ab alia idea oritur qu\u00e6 nostri corporis et consequenter nostr\u00e6 mentis pr\u00e6sentem existentiam secludit qu\u00e6que adeo ide\u00e6 qu\u00e6 nostr\u00e6 mentis essentiam constituit, est contraria.\nPROPOSITIO XII: Mens quantum potest ea imaginari conatur qu\u00e6 corporis agendi potentiam augent vel juvant.\nDEMONSTRATIO: Quamdiu humanum corpus affectum est modo qui naturam corporis alicujus externi involvit tamdiu mens humana idem corpus ut pr\u00e6sens contemplabitur (per propositionem 17 partis II) et consequenter (per propositionem 7 partis II) quamdiu mens aliquod externum corpus ut pr\u00e6sens contemplatur hoc est (per ejusdem propositionis 17 scholium) imaginatur tamdiu humanum corpus affectum est modo qui naturam ejusdem corporis externi involvit atque adeo quamdiu mens ea imaginatur qu\u00e6 corporis nostri agendi potentiam augent vel juvant tamdiu corpus affectum est modis qui ejusdem agendi potentiam augent vel juvant (vide postulatum 1 hujus) et consequenter (per propositionem 11 hujus) tamdiu mentis cogitandi potentia augetur vel juvatur ac proinde (per propositionem 6 vel 9 hujus) mens quantum potest eadem imaginari conatur. Q.E.D.\nPROPOSITIO XIII: Cum mens ea imaginatur qu\u00e6 corporis agendi potentiam minuunt vel coercent, conatur quantum potest rerum recordari qu\u00e6 horum existentiam secludunt.\nDEMONSTRATIO: Quamdiu mens quicquam tale imaginatur tamdiu mentis et corporis potentia minuitur vel coercetur (ut in pr\u00e6cedenti propositione demonstravimus) et nihilominus id tamdiu imaginabitur donec mens aliud imaginetur quod hujus pr\u00e6sentem existentiam secludat (per propositionem 17 partis II) hoc est (ut modo ostendimus) mentis et corporis potentia tamdiu minuitur vel coercetur donec mens aliud imaginetur quod hujus existentiam secludit quodque adeo mens (per propositionem 9 hujus) quantum potest imaginari vel recordari conabitur. Q.E.D.\nCOROLLARIUM: Hinc sequitur quod mens ea imaginari aversatur qu\u00e6 ipsius et corporis potentiam minuunt vel coercent.\nSCHOLIUM: Ex his clare intelligimus quid amor quidque odium sit. Nempe amor nihil aliud est quam l\u00e6titia concomitante idea caus\u00e6 extern\u00e6 et odium nihil aliud quam tristitia concomitante idea caus\u00e6 extern\u00e6. Videmus deinde quod ille qui amat necessario conatur rem quam amat pr\u00e6sentem habere et conservare et contra qui odit, rem quam odio habet, amovere et destruere conatur. Sed de his omnibus in sequentibus prolixius.\nPROPOSITIO XIV: Si mens duobus affectibus simul affecta semel fuit, ubi postea eorum alterutro afficietur, afficietur etiam altero.\nDEMONSTRATIO: Si corpus humanum a duobus corporibus simul affectum semel fuit, ubi mens postea eorum alterutrum imaginatur, statim et alterius recordabitur (per propositionem 18 partis II). At mentis imaginationes magis nostri corporis affectus quam corporum externorum naturam indicant (per corollarium II propositionis 16 partis II) : ergo si corpus et consequenter mens (vide definitionem 3 hujus) duobus affectibus semel affecta fuit, ubi postea eorum alterutro afficietur, afficietur etiam altero. Q.E.D.\nPROPOSITIO XV: Res qu\u00e6cunque potest esse per accidens causa l\u00e6titi\u00e6, tristiti\u00e6 vel cupiditatis.\nDEMONSTRATIO: Ponatur mens duobus affectibus simul affici, uno scilicet qui ejus agendi potentiam neque auget neque minuit et altero qui eandem vel auget vel minuit (vide postulatum 1 hujus). Ex pr\u00e6cedenti propositione patet quod ubi mens postea illo a sua vera causa qu\u00e6 (per hypothesin) per se ejus cogitandi potentiam nec auget nec minuit, afficietur, statim et hoc altero qui ipsius cogitandi potentiam auget vel minuit hoc est (per scholium propositionis 11 hujus) l\u00e6titia vel tristitia afficietur atque adeo illa res non per se sed per accidens causa erit l\u00e6titi\u00e6 vel tristiti\u00e6. Atque hac eadem via facile ostendi potest rem illam posse per accidens causam esse cupiditatis. Q.E.D.\nCOROLLARIUM: Ex eo solo quod rem aliquam affectu l\u00e6titi\u00e6 vel tristiti\u00e6 cujus ipsa non est causa efficiens, contemplati sumus, eandem amare vel odio habere possumus.\nDEMONSTRATIO: Nam ex hoc solo fit (per propositionem 14 hujus) ut mens hanc rem postea imaginando affectu l\u00e6titi\u00e6 vel tristiti\u00e6 afficiatur hoc est (per scholium propositionis 11 hujus) ut mentis et corporis potentia augeatur vel minuatur etc. Et consequenter (per propositionem 12 hujus) ut mens eandem imaginari cupiat vel (per corollarium propositionis 13 hujus) aversetur hoc est (per scholium propositionis 13 hujus) ut eandem amet vel odio habeat. Q.E.D.\nSCHOLIUM: Hinc intelligimus qui fieri potest ut qu\u00e6dam amemus vel odio habeamus absque ulla causa nobis cognita sed tantum ex sympathia (ut aiunt) et antipathia. Atque huc referenda etiam ea objecta qu\u00e6 nos l\u00e6titia vel tristitia afficiunt ex eo solo quod aliquid simile habent objectis qu\u00e6 nos iisdem affectibus afficere solent ut in sequentibus propositionibus ostendam. Scio equidem auctores qui primi h\u00e6c nomina sympathi\u00e6 et antipathi\u00e6 introduxerunt, significare iisdem voluisse rerum occultas quasdam qualitates sed nihilominus credo nobis licere per eadem notas vel manifestas etiam qualitates intelligere.\nPROPOSITIO XVI: Ex eo solo quod rem aliquam aliquid habere imaginamur simile objecto quod mentem l\u00e6titia vel tristitia afficere solet, quamvis id in quo res objecto est similis, non sit horum affectuum efficiens causa, eam tamen amabimus vel odio habebimus.\nDEMONSTRATIO: Id quod simile est objecto, in ipso objecto (per hypothesin) cum affectu l\u00e6titi\u00e6 vel tristiti\u00e6 contemplati sumus atque adeo (per propositionem 14 hujus) cum mens ejus imagine afficietur, statim etiam hoc vel illo afficietur affectu et consequenter res quam hoc idem habere percipimus, erit (per propositionem 15 hujus) per accidens l\u00e6titi\u00e6 vel tristiti\u00e6 causa adeoque (per pr\u00e6cedens corollarium) quamvis id in quo objecto est similis, non sit horum affectuum causa efficiens, eam tamen amabimus vel odio habebimus. Q.E.D.\nPROPOSITIO XVII: Si rem qu\u00e6 nos tristiti\u00e6 affectu afficere solet, aliquid habere imaginamur simile alteri qu\u00e6 nos \u00e6que magno l\u00e6titi\u00e6 affectu solet afficere, eandem odio habebimus et simul amabimus.\nDEMONSTRATIO: Est enim (per hypothesin) h\u00e6c res per se tristiti\u00e6 causa et (per scholium propositionis 13 hujus) quatenus eandem hoc affectu imaginamur, eandem odio habemus et quatenus pr\u00e6terea aliquid habere imaginamur simile alteri qu\u00e6 nos \u00e6que magno l\u00e6titi\u00e6 affectu afficere solet, \u00e6que magno l\u00e6titi\u00e6 conamine amabimus (per propositionem pr\u00e6cedentem) atque adeo eandem odio habebimus et simul amabimus. Q.E.D.\nSCHOLIUM: H\u00e6c mentis constitutio qu\u00e6 scilicet ex duobus contrariis affectibus oritur, animi vocatur fluctuatio, qu\u00e6 proinde affectum respicit ut dubitatio imaginationem (vide scholium propositionis 44 partis II) nec animi fluctuatio et dubitatio inter se differunt nisi secundum majus et minus. Sed notandum me in propositione pr\u00e6cedenti has animi fluctuationes ex causis deduxisse qu\u00e6 per se unius et per accidens alterius affectus sunt causa; quod ideo feci quia sic facilius ex pr\u00e6cedentibus deduci poterant; at non quod negem animi fluctuationes plerumque oriri ab objecto quod utriusque affectus sit efficiens causa. Nam corpus humanum (per postulatum 1 partis II) ex plurimis divers\u00e6 natur\u00e6 individuis componitur atque adeo (per axioma 1 post lemma 3, quod vide post propositionem 13 partis II) ab uno eodemque corpore plurimis diversisque modis potest affici et contra quia una eademque res multis modis potest affici, multis ergo etiam diversisque modis unam eandemque corporis partem afficere poterit. Ex quibus facile concipere possumus unum idemque objectum posse esse causam multorum contrariorumque affectuum.\nPROPOSITIO XVIII: Homo ex imagine rei pr\u00e6terit\u00e6 aut futur\u00e6 eodem l\u00e6titi\u00e6 et tristiti\u00e6 affectu afficitur ac ex imagine rei pr\u00e6sentis.\nDEMONSTRATIO: Quamdiu homo rei alicujus imagine affectus est, rem ut pr\u00e6sentem tametsi non existat, contemplabitur (per propositionem 17 partis II cum ejusdem corollario) nec ipsam ut pr\u00e6teritam aut futuram imaginatur nisi quatenus ejus imago juncta est imagini temporis pr\u00e6teriti aut futuri (vide scholium propositionis 44 partis II). Quare rei imago in se sola considerata eadem est sive ad tempus futurum vel pr\u00e6teritum sive ad pr\u00e6sens referatur hoc est (per corollarium II propositionis 16 partis II) corporis constitutio seu affectus idem est sive imago sit rei pr\u00e6terit\u00e6 vel futur\u00e6 sive pr\u00e6sentis atque adeo affectus l\u00e6titi\u00e6 et tristiti\u00e6 idem est sive imago sit rei pr\u00e6terit\u00e6 aut futur\u00e6 sive pr\u00e6sentis. Q.E.D.\nSCHOLIUM I: Rem eatenus pr\u00e6teritam aut futuram hic voco quatenus ab eadem affecti fuimus aut afficiemur exempli gratia quatenus ipsam vidimus aut videbimus, nos refecit aut reficiet, nos l\u00e6sit aut l\u00e6det etc. Quatenus enim eandem sic imaginamur eatenus ejus existentiam affirmamus hoc est corpus nullo affectu afficitur qui rei existentiam secludat atque adeo (per propositionem 17 partis II) corpus ejusdem rei imagine eodem modo afficitur ac si res ipsa pr\u00e6sens adesset. Verumenimvero quia plerumque fit ut ii qui plura sunt experti, fluctuent quamdiu rem ut futuram vel pr\u00e6teritam contemplantur deque rei eventu ut plurimum dubitent (vide scholium propositionis 44 partis II) hinc fit ut affectus qui ex similibus rerum imaginibus oriuntur, non sint adeo constantes sed ut plerumque aliarum rerum imaginibus perturbentur donec homines de rei eventu certiores fiant.\nSCHOLIUM II: Ex modo dictis intelligimus quid sit spes, metus, securitas, desperatio, gaudium et conscienti\u00e6 morsus. Spes namque nihil aliud est quam inconstans l\u00e6titia orta ex imagine rei futur\u00e6 vel pr\u00e6terit\u00e6 de cujus eventu dubitamus, metus contra inconstans tristitia ex rei dubi\u00e6 imagine etiam orta. Porro si horum affectuum dubitatio tollatur, ex spe sit securitas et ex metu desperatio nempe l\u00e6titia vel tristitia orta ex imagine rei quam metuimus vel speravimus. Gaudium deinde est l\u00e6titia orta ex imagine rei pr\u00e6terit\u00e6 de cujus eventu dubitavimus. Conscienti\u00e6 denique morsus est tristitia opposita gaudio.\nPROPOSITIO XIX: Qui id quod amat destrui imaginatur, contristabitur; si contra autem conservari, l\u00e6tabitur.\nDEMONSTRATIO: Mens quantum potest ea imaginari conatur qu\u00e6 corporis agendi potentiam augent vel juvant (per propositionem 12 hujus) hoc est (per scholium propositionis 13 hujus) ea qu\u00e6 amat. At imaginatio ab iis juvatur qu\u00e6 rei existentiam ponunt et contra coercetur iis qu\u00e6 rei existentiam secludunt (per propositionem 17 partis II); ergo rerum imagines qu\u00e6 rei existentiam ponunt, mentis conatum quo rem amatam imaginari conatur, juvant hoc est (per scholium propositionis 11 hujus) l\u00e6titia mentem afficiunt et qu\u00e6 contra rei amat\u00e6 existentiam secludunt, eundem mentis conatum coercent hoc est (per idem scholium) tristitia mentem afficiunt. Qui itaque id quod amat destrui imaginatur, contristabitur, etc. Q.E.D.\nPROPOSITIO XX: Qui id quod odio habet, destrui imaginatur, l\u00e6tabitur.\nDEMONSTRATIO: Mens (per 13 propositionem hujus) ea imaginari conatur qu\u00e6 rerum existentiam quibus corporis agendi potentia minuitur vel coercetur, secludunt hoc est (per scholium ejusdem propositionis) ea imaginari conatur qu\u00e6 rerum quas odio habet, existentiam secludunt atque adeo rei imago qu\u00e6 existentiam ejus quod mens odio habet, secludit, hunc mentis conatum juvat hoc est (per scholium propositionis 11 hujus) mentem l\u00e6titia afficit. Qui itaque id quod odio habet, destrui imaginatur, l\u00e6tabitur. Q.E.D.\nPROPOSITIO XXI: Qui id quod amat l\u00e6titia vel tristitia affectum imaginatur, l\u00e6titia etiam vel tristitia afficietur et uterque hic affectus major aut minor erit in amante prout uterque major aut minor est in re amata.\nDEMONSTRATIO: Rerum imagines (ut in propositione 19 hujus demonstravimus) qu\u00e6 rei amat\u00e6 existentiam ponunt, mentis conatum quo ipsam rem amatam imaginari conatur, juvant. Sed l\u00e6titia existentiam rei l\u00e6t\u00e6 ponit et eo magis quo l\u00e6titi\u00e6 affectus major est : est enim (per scholium propositionis 11 hujus) transitio ad majorem perfectionem : ergo imago l\u00e6titi\u00e6 rei amat\u00e6 in amante ipsius mentis conatum juvat hoc est (per scholium propositionis 11 hujus) amantem l\u00e6titia afficit et eo majore quo major hic affectus in re amata fuerit. Quod erat primum. Deinde quatenus res aliqua tristitia afficitur eatenus destruitur et eo magis quo majore afficitur tristitia (per idem scholium propositionis 11 hujus) adeoque (per propositionem 19 hujus) qui id quod amat tristitia affici imaginatur, tristitia etiam afficietur et eo majore quo major hic affectus in re amata fuerit. Q.E.D.\nPROPOSITIO XXII: Si aliquem imaginamur l\u00e6titia afficere rem quam amamus, amore erga eum afficiemur. Si contra eundem imaginamur tristitia eandem afficere, contra odio etiam contra ipsum afficiemur.\nDEMONSTRATIO: Qui rem quam amamus l\u00e6titia vel tristitia afficit, ille nos l\u00e6titia vel tristitia etiam afficit si nimirum rem amatam l\u00e6titia illa vel tristitia affectam imaginamur (per pr\u00e6cedentem propositionem). At h\u00e6c l\u00e6titia vel tristitia in nobis supponitur dari concomitante idea caus\u00e6 extern\u00e6; ergo (per scholium propositionis 13 hujus) si aliquem imaginamur l\u00e6titia vel tristitia afficere rem quam amamus, erga eundem amore vel odio afficiemur. Q.E.D.\nSCHOLIUM: Propositio 21 nobis explicat quid sit commiseratio quam definire possumus quod sit tristitia orta ex alterius damno. Quo autem nomine appellanda sit l\u00e6titia qu\u00e6 ex alterius bono oritur, nescio. Porro amorem erga illum qui alteri bene fecit, favorem et contra odium erga illum qui alteri male fecit, indignationem appellabimus. Denique notandum nos non tantum misereri rei quam amavimus (ut in propositione 21 ostendimus) sed etiam ejus quam antea nullo affectu prosecuti sumus modo eam nobis similem judicemus (ut infra ostendam) atque adeo ei etiam favere qui simili bene fecit et contra in eum indignari qui simili damnum intulit.\nPROPOSITIO XXIII: Qui id quod odio habet, tristitia affectum imaginatur, l\u00e6tabitur; si contra idem l\u00e6titia affectum esse imaginetur, contristabitur et uterque hic affectus major aut minor erit prout ejus contrarius major aut minor est in eo quod odio habet.\nDEMONSTRATIO: Quatenus res odiosa tristitia afficitur eatenus destruitur et eo magis quo majore tristitia afficitur (per scholium propositionis 11 hujus). Qui igitur (per propositionem 20 hujus) rem quam odio habet, tristitia affici imaginatur, l\u00e6titia contra afficietur et eo majore quo majore tristitia rem odiosam affectam esse imaginatur; quod erat primum. Deinde l\u00e6titia existentiam rei l\u00e6t\u00e6 ponit (per idem scholium propositionis 11 hujus) et eo magis quo major l\u00e6titia concipitur. Si quis eum quem odio habet, l\u00e6titia affectum imaginatur, h\u00e6c imaginatio (per propositionem 13 hujus) ejusdem conatum coercebit hoc est (per scholium propositionis 11 hujus) is qui odio habet, tristitia afficietur etc. Q.E.D.\nSCHOLIUM: H\u00e6c l\u00e6titia vix solida et absque ullo animi conflictu esse potest. Nam (ut statim in propositione 27 hujus ostendam) quatenus rem sibi similem tristiti\u00e6 affectu affici imaginatur eatenus contristari debet et contra si eandem l\u00e6titia affici imaginetur. Sed hic ad solum odium attendimus.\nPROPOSITIO XXIV: Si aliquem imaginamur l\u00e6titia afficere rem quam odio habemus, odio etiam erga eum afficiemur. Si contra eundem imaginamur tristitia eandem rem afficere, amore erga ipsum afficiemur.\nDEMONSTRATIO: Demonstratur eodem modo h\u00e6c propositio ac propositio 22 hujus, quam vide.\nSCHOLIUM: Hi et similes odii affectus ad invidiam referuntur, qu\u00e6 propterea nihil aliud est quam ipsum odium quatenus id consideratur hominem ita disponere ut malo alterius gaudeat et contra ut ejusdem bono contristetur.\nPROPOSITIO XXV: Id omne de nobis deque re amata affirmare conamur quod nos vel rem amatam l\u00e6titia afficere imaginamur et contra id omne negare quod nos vel rem amatam tristitia afficere imaginamur.\nDEMONSTRATIO: Quod rem amatam l\u00e6titia vel tristitia afficere imaginamur, id nos l\u00e6titia vel tristitia afficit (per propositionem 21 hujus). At mens (per propositionem 12 hujus) ea qu\u00e6 nos l\u00e6titia afficiunt, quantum potest conatur imaginari hoc est (per propositionem 17 partis II et ejus corollarium) ut pr\u00e6sentia contemplari et contra (per propositionem 13 hujus) qu\u00e6 nos tristitia afficiunt, eorum existentiam secludere; ergo id omne de nobis deque re amata affirmare conamur quod nos vel rem amatam l\u00e6titia afficere imaginamur et contra. Q.E.D.\nPROPOSITIO XXVI: Id omne de re quam odio habemus, affirmare conamur quod ipsam tristitia afficere imaginamur et id contra negare quod ipsam l\u00e6titia afficere imaginamur.\nDEMONSTRATIO: Sequitur h\u00e6c propositio ex propositione 23 ut pr\u00e6cedens ex propositione 21 hujus.\nSCHOLIUM: His videmus facile contingere ut homo de se deque re amata plus justo et contra de re quam odit, minus justo sentiat, qu\u00e6 quidem imaginatio quando ipsum hominem respicit qui de se plus justo sentit, superbia vocatur et species delirii est quia homo oculis apertis somniat se omnia illa posse qu\u00e6 sola imaginatione assequitur qu\u00e6que propterea veluti realia contemplatur iisque exultat quamdiu ea imaginari non potest qu\u00e6 horum existentiam secludunt et ipsius agendi potentiam determinant. Est igitur superbia l\u00e6titia ex eo orta quod homo de se plus justo sentit. Deinde l\u00e6titia qu\u00e6 ex eo oritur quod homo de alio plus justo sentit, existimatio vocatur et illa denique despectus qu\u00e6 ex eo oritur quod de alio minus justo sentit.\nPROPOSITIO XXVII: Ex eo quod rem nobis similem et quam nullo affectu prosecuti sumus, aliquo affectu affici imaginamur, eo ipso simili affectu afficimur.\nDEMONSTRATIO: Rerum imagines sunt corporis humani affectiones quarum ide\u00e6 corpora externa veluti nobis pr\u00e6sentia repr\u00e6sentant (per scholium propositionis 17 partis II) hoc est (per propositionem 16 partis II) quarum ide\u00e6 naturam nostri corporis et simul pr\u00e6sentem externi corporis naturam involvunt. Si igitur corporis externi natura similis sit natur\u00e6 nostri corporis, tum idea corporis externi quod imaginamur affectionem nostri corporis involvet similem affectioni corporis externi et consequenter si aliquem nobis similem aliquo affectu affectum imaginamur, h\u00e6c imaginatio affectionem nostri corporis huic affectui similem exprimet adeoque ex hoc quod rem aliquam nobis similem aliquo affectu affici imaginamur, simili cum ipsa affectu afficimur. Quod si rem nobis similem odio habeamus, eatenus (per propositionem 23 hujus) contrario affectu cum ipsa afficiemur, non autem simili. Q.E.D.\nSCHOLIUM: H\u00e6c affectuum imitatio quando ad tristitiam refertur, vocatur commiseratio (de qua vide scholium propositionis 22 hujus) sed ad cupiditatem relata \u00e6mulatio, qu\u00e6 proinde nihil aliud est quam alicujus rei cupiditas qu\u00e6 in nobis ingeneratur ex eo quod alios nobis similes eandem cupiditatem habere imaginamur.\nCOROLLARIUM I: Si aliquem quem nullo affectu prosecuti sumus, imaginamur l\u00e6titia afficere rem nobis similem, amore erga eundem afficiemur. Si contra eundem imaginamur eandem tristitia afficere, odio erga ipsum afficiemur.\nDEMONSTRATIO: Hoc eodem modo ex propositione pr\u00e6cedenti demonstratur ac propositio 22 hujus ex propositione 21.\nCOROLLARIUM II: Rem cujus nos miseret, odio habere non possumus ex eo quod ipsius miseria nos tristitia afficit.\nDEMONSTRATIO: Si enim ex eo nos eandem odio habere possemus, tum (per propositionem 23 hujus) ex ipsius tristitia l\u00e6taremur, quod est contra hypothesin.\nCOROLLARIUM III: Rem cujus nos miseret, a miseria quantum possumus liberare conabimur.\nDEMONSTRATIO: Id quod rem cujus nos miseret, tristitia afficit, nos simili etiam tristitia afficit (per propositionem pr\u00e6cedentem) adeoque omne id quod ejus rei existentiam tollit sive quod rem destruit, comminisci conabimur (per propositionem 13 hujus) hoc est (per scholium propositionis 9 hujus) id destruere appetemus sive ad id destruendum determinabimur atque adeo rem cujus miseremur, a sua miseria liberare conabimur. Q.E.D.\nSCHOLIUM: H\u00e6c voluntas sive appetitus benefaciendi qui ex eo oritur quod rei in quam beneficium conferre volumus, nos miseret, benevolentia vocatur, qu\u00e6 proinde nihil aliud est quam cupiditas ex commiseratione orta. C\u00e6terum de amore et odio erga illum qui rei quam nobis similem esse imaginamur, bene aut male fecit, vide scholium propositionis 22 hujus.\nPROPOSITIO XXVIII: Id omne quod ad l\u00e6titiam conducere imaginamur, conamur promovere ut fiat; quod vero eidem repugnare sive ad tristitiam conducere imaginamur, amovere vel destruere conamur.\nDEMONSTRATIO: Quod ad l\u00e6titiam conducere imaginamur, quantum possumus imaginari conamur (per propositionem 12 hujus) hoc est (per propositionem 17 partis II) id quantum possumus conabimur ut pr\u00e6sens sive ut actu existens contemplari. Sed mentis conatus seu potentia in cogitando \u00e6qualis et simul natura est cum corporis conatu seu potentia in agendo (ut clare sequitur ex corollario propositionis 7 et corollario propositionis 11 partis II) : ergo ut id existat absolute conamur sive (quod per scholium propositionis 9 hujus idem est) appetimus et intendimus; quod erat primum. Deinde si id quod tristiti\u00e6 causam esse credimus hoc est (per scholium propositionis 13 hujus) si id quod odio habemus, destrui imaginamur, l\u00e6tabimur (per propositionem 20 hujus) adeoque idem (per primam hujus partem) conabimur destruere sive (per propositionem 13 hujus) a nobis amovere ne ipsum ut pr\u00e6sens contemplemur, quod erat secundum. Ergo id omne quod ad l\u00e6titiam etc. Q.E.D.\nPROPOSITIO XXIX: Nos id omne etiam agere conabimur quod homines cum l\u00e6titia aspicere imaginamur et contra id agere aversabimur quod homines aversari imaginamur.\nDEMONSTRATIO: Ex eo quod imaginamur homines aliquid amare vel odio habere, nos idem amabimus vel odio habebimus (per propositionem 27 hujus) hoc est (per scholium propositionis 13 hujus) eo ipso ejus rei pr\u00e6sentia l\u00e6tabimur vel contristabimur adeoque (per pr\u00e6cedentem propositionem) id omne quod homines amare sive cum l\u00e6titia aspicere imaginamur, conabimur agere etc. Q.E.D.\nSCHOLIUM: Hic conatus aliquid agendi et etiam omittendi ea sola de causa ut hominibus placeamus, vocatur ambitio pr\u00e6sertim quando adeo impense vulgo placere conamur ut cum nostro aut alterius damno qu\u00e6dam agamus vel omittamus; alias humanitas appellari solet. Deinde l\u00e6titiam qua alterius actionem qua nos conatus est delectari, imaginamur, laudem voco; tristitiam vero qua contra ejusdem actionem aversamur, vituperium voco.\nPROPOSITIO XXX: Si quis aliquid egit quod reliquos l\u00e6titia afficere imaginatur, is l\u00e6titia concomitante idea sui tanquam causa afficietur sive se ipsum cum l\u00e6titia contemplabitur. Si contra aliquid egit quod reliquos tristitia afficere imaginatur, se ipsum cum tristitia contra contemplabitur.\nDEMONSTRATIO: Qui se reliquos l\u00e6titia vel tristitia afficere imaginatur, eo ipso (per propositionem 27 hujus) l\u00e6titia vel tristitia afficietur. Cum autem homo (per propositiones 19 et 23 partis II) sui sit conscius per affectiones quibus ad agendum determinatur, ergo qui aliquid egit quod ipse imaginatur reliquos l\u00e6titia afficere, l\u00e6titia cum conscientia sui tanquam causa afficietur sive seipsum cum l\u00e6titia contemplabitur et contra. Q.E.D.\nSCHOLIUM: Cum amor (per scholium propositionis 13 hujus) sit l\u00e6titia concomitante idea caus\u00e6 extern\u00e6 et odium tristitia concomitante etiam idea caus\u00e6 extern\u00e6, erit ergo h\u00e6c l\u00e6titia et tristitia amoris et odii species. Sed quia amor et odium ad objecta externa referuntur, ideo hos affectus aliis nominibus significabimus nempe l\u00e6titiam concomitante idea caus\u00e6 intern\u00e6 gloriam et tristitiam huic contrariam pudorem appellabimus : intellige quando l\u00e6titia vel tristitia ex eo oritur quod homo se laudari vel vituperari credit, alias l\u00e6titiam concomitante idea caus\u00e6 intern\u00e6 acquiescentiam in se ipso, tristitiam vero eidem contrariam p\u2122nitentiam vocabo. Deinde quia (per corollarium propositionis 17 partis II) fieri potest ut l\u00e6titia qua aliquis se reliquos afficere imaginatur, imaginaria tantum sit et (per propositionem 25 hujus) unusquisque de se id omne conatur imaginari quod se l\u00e6titia afficere imaginatur, facile ergo fieri potest ut gloriosus superbus sit et se omnibus gratum esse imaginetur quando omnibus molestus est.\nPROPOSITIO XXXI: Si aliquem imaginamur amare vel cupere vel odio habere aliquid quod ipsi amamus, cupimus vel odio habemus, eo ipso rem constantius amabimus, etc. Si autem id quod amamus, eum aversari imaginamur vel contra, tum animi fluctuationem patiemur.\nDEMONSTRATIO: Ex eo solo quod aliquem aliquid amare imaginamur, eo ipso idem amabimus (per propositionem 27 hujus). At sine hoc nos idem amare supponimus; accedit ergo amori nova causa a qua fovetur atque adeo id quod amamus hoc ipso constantius amabimus. Deinde ex eo quod aliquem aliquid aversari imaginamur, idem aversabimur (per eandem propositionem). At si supponamus nos eodem tempore id ipsum amare, eodem ergo tempore hoc idem amabimus et aversabimur sive (vide scholium propositionis 17 hujus) animi fluctuationem patiemur. Q.E.D.\nCOROLLARIUM: Hinc et ex propositione 28 hujus sequitur unumquemque quantum potest conari ut unusquisque id quod ipse amat, amet et quod ipse odit, odio etiam habeat; unde illud poet\u00e6: Speremus pariter, pariter metuamus amantes; Ferreus est si quis quod sinit alter, amat.\nSCHOLIUM: Hic conatus efficiendi ut unusquisque probet id quod ipse amat vel odio habet, revera est ambitio (vide scholium propositionis 29 hujus) atque adeo videmus unumquemque ex natura appetere ut reliqui ex ipsius ingenio vivant, quod dum omnes pariter appetunt, pariter sibi impedimento et dum omnes ab omnibus laudari seu amari volunt, odio invicem sunt.\nPROPOSITIO XXXII: Si aliquem re aliqua qua unus solus potiri potest, gaudere imaginamur, conabimur efficere ne ille illa re potiatur.\nDEMONSTRATIO: Ex eo solo quod aliquem re aliqua gaudere imaginamur (per propositionem 27 hujus cum ejusdem I corollario) rem illam amabimus eaque gaudere cupiemus. At (per hypothesin) huic l\u00e6titi\u00e6 obstare imaginamur quod ille eadem hac re gaudeat; ergo (per propositionem 28 hujus) ne ille eadem potiatur, conabimur. Q.E.D.\nSCHOLIUM: Videmus itaque cum hominum natura plerumque ita comparatum esse ut eorum quibus male est, misereantur et quibus bene est, invideant et (per propositionem pr\u00e6cedentem) eo majore odio quo rem qua alium potiri imaginantur, magis amant. Videmus deinde ex eadem natur\u00e6 human\u00e6 proprietate ex qua sequitur homines esse misericordes, sequi etiam eosdem esse invidos et ambitiosos. Denique si ipsam experientiam consulere velimus, ipsam h\u00e6c omnia docere experiemur pr\u00e6sertim si ad priores nostr\u00e6 \u00e6tatis annos attenderimus. Nam pueros quia eorum corpus continuo veluti in \u00e6quilibrio est, ex hoc solo ridere vel flere experimur quod alios ridere vel flere vident et quicquid pr\u00e6terea vident alios facere, id imitari statim cupiunt et omnia denique sibi cupiunt quibus alios delectari imaginantur; nimirum quia rerum imagines uti diximus sunt ips\u00e6 humani corporis affectiones sive modi quibus corpus humanum a causis externis afficitur disponiturque ad hoc vel illud agendum.\nPROPOSITIO XXXIII: Cum rem nobis similem amamus, conamur quantum possumus efficere ut nos contra amet.\nDEMONSTRATIO: Rem quam amamus pr\u00e6 reliquis quantum possumus imaginari conamur (per propositionem 12 hujus). Si igitur res nobis sit similis, ipsam pr\u00e6 reliquis l\u00e6titia afficere conabimur (per propositionem 29 hujus) sive conabimur quantum possumus efficere ut res amata l\u00e6titia afficiatur concomitante idea nostri hoc est (per scholium propositionis 13 hujus) ut nos contra amet. Q.E.D.\nPROPOSITIO XXXIV: Quo majore affectu rem amatam erga nos affectam esse imaginamur, eo magis gloriabimur.\nDEMONSTRATIO: Nos (per propositionem pr\u00e6cedentem) conamur quantum possumus ut res amata nos contra amet hoc est (per scholium propositionis 13 hujus) ut res amata l\u00e6titia afficiatur concomitante idea nostri. Quo itaque rem amatam majore l\u00e6titia nostra de causa affectam esse imaginamur, eo magis hic conatus juvatur hoc est (per propositionem 11 hujus cum ejus scholio) eo majore l\u00e6titia afficimur. At cum ex eo l\u00e6temur quod alium nobis similem l\u00e6titia affecimus, tum nosmet cum l\u00e6titia contemplamur (per propositionem 30 hujus) : ergo quo majore affectu rem amatam erga nos affectam esse imaginamur, eo majore l\u00e6titia nosmet contemplabimur sive (per scholium propositionis 30 hujus) eo magis gloriabimur. Q.E.D.\nPROPOSITIO XXXV: Si quis imaginatur rem amatam eodem vel arctiore vinculo amiciti\u00e6 quo ipse eadem solus potiebatur, alium sibi jungere, odio erga ipsam rem amatam afficietur et illi alteri invidebit.\nDEMONSTRATIO: Quo quis majore amore rem amatam erga se affectam esse imaginatur, eo magis gloriabitur (per pr\u00e6cedentem propositionem) hoc est (per scholium propositionis 30 hujus) l\u00e6tabitur adeoque (per propositionem 28 hujus) conabitur quantum potest imaginari rem amatam ipsi quam arctissime devinctam, qui quidem conatus sive appetitus fomentatur si alium idem sibi cupere imaginatur (per propositionem 31 hujus). At hic conatus sive appetitus ab ipsius rei amat\u00e6 imagine, concomitante imagine illius quem res amata sibi jungit, coerceri supponitur; ergo (per scholium propositionis 11 hujus) eo ipso tristitia afficietur concomitante idea rei amat\u00e6 tanquam causa et simul imagine alterius hoc est (per scholium propositionis 13 hujus) odio erga rem amatam afficietur et simul erga illum alterum (per corollarium propositionis 15 hujus) cui propterea (per propositionem 23 hujus) quod re amata delectatur, invidebit. Q.E.D.\nSCHOLIUM: Hoc odium erga rem amatam invidi\u00e6 junctum zelotypia vocatur, qu\u00e6 proinde nihil aliud est quam animi fluctuatio orta ex amore et odio simul concomitante idea alterius cui invidetur. Pr\u00e6terea hoc odium erga rem amatam majus erit pro ratione l\u00e6titi\u00e6 qua zelotypus ex reciproco rei amat\u00e6 amore solebat affici et etiam pro ratione affectus quo erga illum quem sibi rem amatam jungere imaginatur, affectus erat. Nam si eum oderat, eo ipso rem amatam (per propositionem 24 hujus) odio habebit quia ipsam id quod ipse odio habet, l\u00e6titia afficere imaginatur et etiam (per corollarium propositionis 15 hujus) ex eo quod rei amat\u00e6 imaginem imagini ejus quem odit, jungere cogitur, qu\u00e6 ratio plerumque locum habet in amore erga f\u00e6minam; qui enim imaginatur mulierem quam amat alteri sese prostituere, non solum ex eo quod ipsius appetitus coercetur, contristabitur sed etiam quia rei amat\u00e6 imaginem pudendis et excrementis alterius jungere cogitur, eandem aversatur; ad quod denique accedit quod zelotypus non eodem vultu quem res amata ei pr\u00e6bere solebat, ab eadem excipiatur, qua etiam de causa amans contristatur, ut jam ostendam.\nPROPOSITIO XXXVI: Qui rei qua semel delectatus est, recordatur, cupit eadem cum iisdem potiri circumstantiis ac cum primo ipsa delectatus est.\nDEMONSTRATIO: Quicquid homo simul cum re qu\u00e6 ipsum delectavit, vidit, id omne (per propositionem 15 hujus) erit per accidens l\u00e6titi\u00e6 causa adeoque (per propositionem 28 hujus) omni eo simul cum re qu\u00e6 ipsum delectavit, potiri cupiet sive re cum omnibus iisdem circumstantiis potiri cupiet ac cum primo eadem delectatus est. Q.E.D.\nCOROLLARIUM: Si itaque unam ex iis circumstantiis deficere compererit, amans contristabitur.\nDEMONSTRATIO: Nam quatenus aliquam circumstantiam deficere comperit eatenus aliquid imaginatur quod ejus rei existentiam secludit. Cum autem ejus rei sive circumstanti\u00e6 (per propositionem pr\u00e6cedentem) sit pr\u00e6 amore cupidus, ergo (per propositionem 19 hujus) quatenus eandem deficere imaginatur, contristabitur. Q.E.D.\nSCHOLIUM: H\u00e6c tristitia quatenus absentiam ejus quod amamus, respicit, desiderium vocatur.\nPROPOSITIO XXXVII: Cupiditas qu\u00e6 pr\u00e6 tristitia vel l\u00e6titia pr\u00e6que odio vel amore oritur, eo est major quo affectus major est.\nDEMONSTRATIO: Tristitia hominis agendi potentiam (per scholium propositionis 11 hujus) minuit vel coercet hoc est (per propositionem 7 hujus) conatum quo homo in suo esse perseverare conatur, minuit vel coercet adeoque (per propositionem 5 hujus) huic conatui est contraria et quicquid homo tristitia affectus conatur, est tristitiam amovere. At (per tristiti\u00e6 definitionem) quo tristitia major est, eo majori parti hominis agendi potenti\u00e6 necesse est opponi; ergo quo major tristitia est, eo majore agendi potentia conabitur homo contra tristitiam amovere hoc est (per scholium propositionis 9 hujus) eo majore cupiditate sive appetitu conabitur tristitiam amovere. Deinde quoniam l\u00e6titia (per idem scholium propositionis 11 hujus) hominis agendi potentiam auget vel juvat, facile eadem via demonstratur quod homo l\u00e6titia affectus nihil aliud cupit quam eandem conservare idque eo majore cupiditate quo l\u00e6titia major erit. Denique quoniam odium et amor sunt ipsi tristiti\u00e6 vel l\u00e6titi\u00e6 affectus, sequitur eodem modo quod conatus, appetitus sive cupiditas qu\u00e6 pr\u00e6 odio vel amore oritur, major erit pro ratione odii et amoris. Q.E.D.\nPROPOSITIO XXXVIII: Si quis rem amatam odio habere inceperit ita ut amor plane aboleatur, eandem majore odio ex pari causa prosequetur quam si ipsam nunquam amavisset et eo majore quo amor antea major fuerat.\nDEMONSTRATIO: Nam si quis rem quam amat, odio habere incipit, plures ejus appetitus coercentur quam si eandem non amavisset. Amor namque l\u00e6titia est (per scholium propositionis 13 hujus) quam homo quantum potest (per propositionem 28 hujus) conservare conatur idque (per idem scholium) rem amatam ut pr\u00e6sentem contemplando eandemque (per propositionem 21 hujus) l\u00e6titia quantum potest afficiendo, qui quidem conatus (per propositionem pr\u00e6cedentem) eo est major quo amor major est ut et conatus efficiendi ut res amata ipsum contra amet (vide propositionem 33 hujus). At hi conatus odio erga rem amatam coercentur (per corollarium propositionis 13 et per propositionem 23 hujus); ergo amans (per scholium propositionis 11 hujus) hac etiam de causa tristitia afficietur et eo majore quo amor major fuerat hoc est pr\u00e6ter tristitiam qu\u00e6 odii fuit causa, alia ex eo oritur quod rem amavit et consequenter majore tristiti\u00e6 affectu rem amatam contemplabitur hoc est (per scholium propositionis 13 hujus) majore odio prosequetur quam si eandem non amavisset et eo majore quo amor major fuerat. Q.E.D.\nPROPOSITIO XXXIX: Qui aliquem odio habet, ei malum inferre conabitur nisi ex eo majus sibi malum oriri timeat et contra qui aliquem amat, ei eadem lege benefacere conabitur.\nDEMONSTRATIO: Aliquem odio habere est (per scholium propositionis 13 hujus) aliquem ut tristiti\u00e6 causam imaginari adeoque (per propositionem 28 hujus) is qui aliquem odio habet, eundem amovere vel destruere conabitur. Sed si inde aliquid tristius sive (quod idem est) majus malum sibi timeat idque se vitare posse credit non inferendo ei quem odit malum quod meditabatur, a malo inferendo (per eandem propositionem 28 hujus) abstinere cupiet idque (per propositionem 37 hujus) majore conatu quam quo tenebatur inferendi malum, qui propterea pr\u00e6valebit, ut volebamus. Secund\u00e6 partis demonstratio eodem modo procedit. Ergo qui aliquem odio habet etc. Q.E.D.\nSCHOLIUM: Per bonum hic intelligo omne genus l\u00e6titi\u00e6 et quicquid porro ad eandem conducit et pr\u00e6cipue id quod desiderio qualecunque illud sit, satisfacit. Per malum autem omne tristiti\u00e6 genus et pr\u00e6cipue id quod desiderium frustratur. Supra enim (in scholio propositionis 9 hujus) ostendimus nos nihil cupere quia id bonum esse judicamus sed contra id bonum vocamus quod cupimus et consequenter id quod aversamur malum appellamus; quare unusquisque ex suo affectu judicat seu \u00e6stimat quid bonum, quid malum, quid melius, quid pejus et quid denique optimum quidve pessimum sit. Sic avarus argenti copiam optimum, ejus autem inopiam pessimum judicat. Ambitiosus autem nihil \u00e6que ac gloriam cupit et contra nihil \u00e6que ac pudorem reformidat. Invido deinde nihil jucundius quam alterius infelicitas et nihil molestius quam aliena felicitas ac sic unusquisque ex suo affectu rem aliquam bonam aut malam, utilem aut inutilem esse judicat. C\u00e6terum hic affectus quo homo ita disponitur ut id quod vult nolit vel ut id quod non vult velit, timor vocatur, qui proinde nihil aliud est quam metus quatenus homo ab eodem disponitur ad malum quod futurum judicat, minore vitandum (vide propositionem 28 hujus). Sed si malum quod timet pudor sit, tum timor appellatur verecundia. Denique si cupiditas malum futurum vitandi coercetur timore alterius mali ita ut quid potius velit, nesciat, tum metus vocatur consternatio pr\u00e6cipue si utrumque malum quod timetur ex maximis sit.\nPROPOSITIO XL: Qui se odio haberi ab aliquo imaginatur nec se ullam odii causam illi dedisse credit, eundem odio contra habebit.\nDEMONSTRATIO: Qui aliquem odio affectum imaginatur, eo ipso etiam odio afficietur (per propositionem 27 hujus) hoc est (per scholium propositionis 13 hujus) tristitia concomitante idea caus\u00e6 extern\u00e6. At ipse (per hypothesin) nullam hujus tristiti\u00e6 causam imaginatur pr\u00e6ter illum qui ipsum odio habet; ergo ex hoc quod se odio haberi ab aliquo imaginatur, tristitia afficietur concomitante idea ejus qui ipsum odio habet sive (per idem scholium) eundem odio habebit. Q.E.D.\nSCHOLIUM: Quod si se justam odii causam pr\u00e6buisse imaginatur, tum (per propositionem 30 hujus et ejusdem scholium) pudore afficietur. Sed hoc (per propositionem 25 hujus) raro contingit. Pr\u00e6terea h\u00e6c odii reciprocatio oriri etiam potest ex eo quod odium sequatur conatus malum inferendi ei qui odio habetur (per propositionem 39 hujus). Qui igitur se odio haberi ab aliquo imaginatur, eundem alicujus mali sive tristiti\u00e6 causam imaginabitur atque adeo tristitia afficietur seu metu concomitante idea ejus qui ipsum odio habet tanquam causa hoc est odio contra afficietur ut supra.\nCOROLLARIUM I: Qui quem amat odio erga se affectum imaginatur, odio et amore simul conflictabitur. Nam quatenus imaginatur ab eodem se odio haberi, determinatur (per propositionem pr\u00e6cedentem) ad eundem contra odio habendum. At (per hypothesin) ipsum nihilominus amat : ergo odio et amore simul conflictabitur.\nCOROLLARIUM II: Si aliquis imaginatur ab aliquo quem antea nullo affectu prosecutus est, malum aliquod pr\u00e6 odio sibi illatum esse, statim idem malum eidem referre conabitur.\nDEMONSTRATIO: Qui aliquem odio erga se affectum esse imaginatur, eum contra (per pr\u00e6cedentem propositionem) odio habebit et (per propositionem 26 hujus) id omne comminisci conabitur quod eundem possit tristitia afficere atque id eidem (per propositionem 39 hujus) inferre studebit. At (per hypothesin) primum quod hujusmodi imaginatur, est malum sibi illatum; ergo idem statim eidem inferre conabitur. Q.E.D.\nSCHOLIUM: Conatus malum inferendi ei quem odimus ira vocatur; conatus autem malum nobis illatum referendi vindicta appellatur.\nPROPOSITIO XLI: Si quis ab aliquo se amari imaginatur nec se ullam ad id causam dedisse credit (quod per corollarium propositionis 15 et per propositionem 16 hujus fieri potest) eundem contra amabit.\nDEMONSTRATIO: H\u00e6c propositio eadem via demonstratur ac pr\u00e6cedens. Cujus etiam scholium vide.\nSCHOLIUM: Quod si se justam amoris causam pr\u00e6buisse crediderit, gloriabitur (per propositionem 30 hujus cum ejusdem scholio) quod quidem (per propositionem 25 hujus) frequentius contingit et cujus contrarium evenire diximus quando aliquis ab aliquo se odio haberi imaginatur (vide scholium propositionis pr\u00e6cedentis). Porro hic reciprocus amor et consequenter (per propositionem 39 hujus) conatus benefaciendi ei qui nos amat quique (per eandem propositionem 39 hujus) nobis benefacere conatur, gratia seu gratitudo vocatur atque adeo apparet homines longe paratiores esse ad vindictam quam ad referendum beneficium.\nCOROLLARIUM: Qui ab eo quem odio habet, se amari imaginatur, odio et amore simul conflictabitur. Quod eadem via qua primum propositionis pr\u00e6cedentis corollarium demonstratur.\nSCHOLIUM: Quod si odium pr\u00e6valuerit, ei a quo amatur malum inferre conabitur, qui quidem affectus crudelitas appellatur pr\u00e6cipue si illum qui amat nullam odii communem causam pr\u00e6buisse creditur.\nPROPOSITIO XLII: Qui in aliquem amore aut spe glori\u00e6 motus beneficium contulit, contristabitur si viderit beneficium ingrato animo accipi.\nDEMONSTRATIO: Qui rem aliquam sibi similem amat, conatur quantum potest efficere ut ab ipsa contra ametur (per propositionem 33 hujus). Qui igitur pr\u00e6 amore in aliquem beneficium contulit, id facit desiderio quo tenetur ut contra ametur hoc est (per propositionem 34 hujus) spe glori\u00e6 sive (per scholium propositionis 30 hujus) l\u00e6titi\u00e6 adeoque (per propositionem 12 hujus) hanc glori\u00e6 causam quantum potest imaginari sive ut actu existentem contemplari conabitur. At (per hypothesin) aliud imaginatur quod ejusdem caus\u00e6 existentiam secludit : ergo (per propositionem 19 hujus) eo ipso contristabitur. Q.E.D.\nPROPOSITIO XLIII: Odium reciproco odio augetur et amore contra deleri potest.\nDEMONSTRATIO: Qui eum quem odit, odio contra erga se affectum esse imaginatur, eo ipso (per propositionem 40 hujus) novum odium oritur durante (per hypothesin) adhuc primo. Sed si contra eundem amore erga se affectum esse imaginetur, quatenus hoc imaginatur eatenus (per propositionem 30 hujus) se ipsum cum l\u00e6titia contemplatur et eatenus (per propositionem 29 hujus) eidem placere conabitur hoc est (per propositionem 41 hujus) eatenus conatur ipsum odio non habere nullaque tristitia afficere; qui quidem conatus (per propositionem 37 hujus) major vel minor erit pro ratione affectus ex quo oritur atque adeo si major fuerit illo qui ex odio oritur et quo rem quam odit (per propositionem 26 hujus) tristitia afficere conatur, ei pr\u00e6valebit et odium ex animo delebit. Q.E.D.\nPROPOSITIO XLIV: Odium quod amore plane vincitur in amorem transit et amor propterea major est quam si odium non pr\u00e6cessisset.\nDEMONSTRATIO: Eodem modo procedit ac propositionis 38 hujus. Nam qui rem quam odit sive quam cum tristitia contemplari solebat, amare incipit, eo ipso quod amat, l\u00e6tatur et huic l\u00e6titi\u00e6 quam amor involvit (vide ejus definitionem in scholio propositionis 13 hujus) illa etiam accedit qu\u00e6 ex eo oritur quod conatus amovendi tristitiam quam odium involvit (ut in propositione 37 hujus ostendimus) prorsus juvatur concomitante idea ejus quem odio habuit tanquam causa.\nSCHOLIUM: Quamvis res ita se habeat, nemo tamen conabitur rem aliquam odio habere vel tristitia affici ut majore hac l\u00e6titia fruatur hoc est nemo spe damnum recuperandi damnum sibi inferri cupiet nec \u00e6grotare desiderabit spe convalescendi. Nam unusquisque suum esse conservare et tristitiam quantum potest amovere semper conabitur. Quod si contra concipi posset hominem posse cupere aliquem odio habere ut eum postea majore amore prosequatur, tum eundem odio habere semper desiderabit. Nam quo odium majus fuerit, eo amor erit major atque adeo desiderabit semper ut odium magis magisque augeatur et eadem de causa homo magis ac magis \u00e6grotare conabitur ut majore l\u00e6titia ex restauranda valetudine postea fruatur atque adeo semper \u00e6grotare conabitur, quod (per propositionem 6 hujus) est absurdum.\nPROPOSITIO XLV: Si quis aliquem sibi similem odio in rem sibi similem quam amat, affectum esse imaginatur, eum odio habebit.\nDEMONSTRATIO: Nam res amata eum qui ipsam odit, odio contra habet (per propositionem 40 hujus) adeoque amans qui aliquem imaginatur rem amatam odio habere, eo ipso rem amatam odio hoc est (per scholium propositionis 13 hujus) tristitia affectam esse imaginatur et consequenter (per propositionem 21 hujus) contristatur idque concomitante idea ejus qui rem amatam odit tanquam causa hoc est (per scholium propositionis 13 hujus) ipsum odio habebit. Q.E.D.\nPROPOSITIO XLVI: Si quis ab aliquo cujusdam classis sive nationis a sua divers\u00e6 l\u00e6titia vel tristitia affectus fuerit concomitante ejus idea sub nomine universali classis vel nationis tanquam causa, is non tantum illum sed omnes ejusdem classis vel nationis amabit vel odio habebit.\nDEMONSTRATIO: Hujus rei demonstratio patet ex propositione 16 hujus partis.\nPROPOSITIO XLVII: L\u00e6titia qu\u00e6 ex eo oritur quod scilicet rem quam odimus destrui aut alio malo affici imaginamur, non oritur absque ulla animi tristitia.\nDEMONSTRATIO: Patet ex propositione 27 hujus. Nam quatenus rem nobis similem tristitia affici imaginamur eatenus contristamur.\nSCHOLIUM: Potest h\u00e6c propositio etiam demonstrari ex corollario propositionis 17 partis II. Quoties enim rei recordamur, quamvis ipsa actu non existat, eandem tamen ut pr\u00e6sentem contemplamur corpusque eodem modo afficitur; quare quatenus rei memoria viget eatenus homo determinatur ad eandem cum tristitia contemplandum; qu\u00e6 determinatio manente adhuc rei imagine coercetur quidem memoria illarum rerum qu\u00e6 hujus existentiam secludunt sed non tollitur atque adeo homo eatenus tantum l\u00e6tatur quatenus h\u00e6c determinatio coercetur et hinc fit ut h\u00e6c l\u00e6titia qu\u00e6 ex rei quam odimus malo oritur, toties repetatur quoties ejusdem rei recordamur. Nam uti diximus quando ejusdem rei imago excitatur, quia h\u00e6c ipsius rei existentiam involvit, hominem determinat ad rem cum eadem tristitia contemplandum qua eandem contemplari solebat cum ipsa existeret. Sed quia ejusdem rei imagini alias junxit qu\u00e6 ejusdem existentiam secludunt, ideo h\u00e6c ad tristitiam determinatio statim coercetur et homo de novo l\u00e6tatur et hoc toties quoties h\u00e6c repetitio fit. Atque h\u00e6c eadem est causa cur homines l\u00e6tantur quoties alicujus jam pr\u00e6teriti mali recordantur et cur pericula a quibus liberati sunt, narrare gaudeant. Nam ubi aliquod periculum imaginantur, idem veluti adhuc futurum contemplantur et ad id metuendum determinantur, qu\u00e6 determinatio de novo coercetur idea libertatis quam hujus periculi ide\u00e6 junxerunt cum ab eodem liberati sunt qu\u00e6que eos de novo securos reddit atque adeo de novo l\u00e6tantur.\nPROPOSITIO XLVIII: Amor et odium exempli gratia erga Petrum destruitur si tristitia quam hoc et l\u00e6titia quam ille involvit, ide\u00e6 alterius caus\u00e6 jungatur et eatenus uterque diminuitur quatenus imaginamur Petrum non solum fuisse alterutrius causam.\nDEMONSTRATIO: Patet ex sola amoris et odii definitione, quam vide in scholio propositionis 13 hujus. Nam propter hoc solum l\u00e6titia vocatur amor et tristitia odium erga Petrum quia scilicet Petrus hujus vel illius affectus causa esse consideratur. Hoc itaque prorsus vel ex parte sublato affectus quoque erga Petrum prorsus vel ex parte diminuitur. Q.E.D.\nPROPOSITIO XLIX: Amor et odium erga rem quam liberam esse imaginamur, major ex pari causa uterque debet esse quam erga necessariam.\nDEMONSTRATIO: Res quam liberam esse imaginamur, debet (per definitionem 7 partis I) per se absque aliis percipi. Si igitur eandem l\u00e6titi\u00e6 vel tristiti\u00e6 causam esse imaginemur, eo ipso (per scholium propositionis 13 hujus) eandem amabimus vel odio habebimus idque (per propositionem pr\u00e6cedentem) summo amore vel odio qui ex dato affectu oriri potest. Sed si rem qu\u00e6 ejusdem affectus est causa ut necessariam imaginemur, tum (per eandem definitionem 7 partis I) ipsam non solam sed cum aliis ejusdem affectus causam esse imaginabimur atque adeo (per propositionem pr\u00e6cedentem) amor et odium erga ipsam minor erit. Q.E.D.\nSCHOLIUM: Hinc sequitur homines, quia se liberos esse existimant, majore amore vel odio se invicem prosequi quam alia; ad quod accedit affectuum imitatio, de qua vide propositiones 27, 34, 40 et 43 hujus.\nPROPOSITIO L: Res qu\u00e6cunque potest esse per accidens spei aut metus causa.\nDEMONSTRATIO: H\u00e6c propositio eadem via demonstratur qua propositio 15 hujus, quam vide una cum scholio II propositionis 18 hujus.\nSCHOLIUM: Res qu\u00e6 per accidens spei aut metus sunt caus\u00e6, bona aut mala omina vocantur. Deinde quatenus h\u00e6c eadem omina sunt spei aut metus causa eatenus (per definitionem spei et metus, quam vide in scholio II propositionis 18 hujus) l\u00e6titi\u00e6 aut tristiti\u00e6 sunt causa et consequenter (per corollarium propositionis 15 hujus) eatenus eadem amamus vel odio habemus et (per propositionem 28 hujus) tanquam media ad ea qu\u00e6 speramus, adhibere vel tanquam obstacula aut metus causas amovere conamur. Pr\u00e6terea ex propositione 25 hujus sequitur nos natura ita esse constitutos ut ea qu\u00e6 speramus, facile, qu\u00e6 autem timemus, difficile credamus et ut de iis plus minusve justo sentiamus. Atque ex his ort\u00e6 sunt superstitiones quibus homines ubique conflictantur. C\u00e6terum non puto oper\u00e6 esse pretium animi hic ostendere fluctuationes qu\u00e6 ex spe et metu oriuntur quandoquidem ex sola horum affectuum definitione sequitur non dari spem sine metu neque metum sine spe (ut fusius suo loco explicabimus) et pr\u00e6terea quandoquidem quatenus aliquid speramus aut metuimus eatenus idem amamus vel odio habemus atque adeo quicquid de amore et odio diximus, facile unusquisque spei et metui applicare poterit.\nPROPOSITIO LI: Diversi homines ab uno eodemque objecto diversimode affici possunt et unus idemque homo ab uno eodemque objecto potest diversis temporibus diversimode affici.\nDEMONSTRATIO: Corpus humanum (per postulatum 3 partis II) a corporibus externis plurimis modis afficitur. Possunt igitur eodem tempore duo homines diversimode esse affecti atque adeo (per axioma 1 quod est post lemma 3, quod vide post propositionem 13 partis II) ab uno eodemque objecto possunt diversimode affici. Deinde (per idem postulatum) corpus humanum potest jam hoc jam alio modo esse affectum et consequenter (per idem axioma) ab uno eodemque objecto diversis temporibus diversimode affici. Q.E.D.\nSCHOLIUM: Videmus itaque fieri posse ut quod hic amat, alter odio habeat et quod hic metuit, alter non metuat et ut unus idemque homo jam amet quod antea oderit et ut jam audeat quod antea timuit etc. Deinde quia unusquisque ex suo affectu judicat quid bonum, quid malum, quid melius et quid pejus sit (vide scholium propositionis 39 hujus) sequitur homines tam judicio quam affectu variare posse et hinc fit ut cum alios aliis comparamus, ex sola affectuum differentia a nobis distinguantur et ut alios intrepidos, alios timidos, alios denique alio nomine appellemus. Exempli gratia illum ego intrepidum vocabo qui malum contemnit quod ego timere soleo et si pr\u00e6terea ad hoc attendam quod ejus cupiditas malum inferendi ei quem odit et benefaciendi ei quem amat, non coercetur timore mali a quo ego contineri soleo, ipsum audacem appellabo. Deinde ille mihi timidus videbitur qui malum timet quod ego contemnere soleo et si insuper ad hoc attendam quod ejus cupiditas coercetur timore mali quod me continere nequit, ipsum pusillanimem esse dicam et sic unusquisque judicabit. Denique ex hac hominis natura et judicii inconstantia ut et quod homo s\u00e6pe ex solo affectu de rebus judicat et quod res quas ad l\u00e6titiam vel tristitiam facere credit quasque propterea (per propositionem 28 hujus) ut fiant promovere vel amovere conatur, s\u00e6pe non nisi imaginari\u00e6 sint ut jam taceam alia qu\u00e6 in II parte ostendimus de rerum incertitudine, facile concipimus hominem posse s\u00e6pe in causa esse tam ut contristetur quam ut l\u00e6tetur sive ut tam tristitia quam l\u00e6titia afficiatur concomitante idea sui tanquam causa atque adeo facile intelligimus quid p\u2122nitentia et quid acquiescentia in se ipso sit. Nempe p\u2122nitentia est tristitia concomitante idea sui et acquiescentia in se ipso est l\u00e6titia concomitante idea sui tanquam causa et hi affectus vehementissimi sunt quia homines se liberos esse credunt (vide propositionem 49 hujus).\nPROPOSITIO LII: Objectum quod simul cum aliis antea vidimus vel quod nihil habere imaginamur nisi quod commune est pluribus, non tamdiu contemplabimur ac illud quod aliquid singulare habere imaginamur.\nDEMONSTRATIO: Simulatque objectum quod cum aliis vidimus, imaginamur, statim et aliorum recordamur (per propositionem 18 partis II, cujus etiam scholium vide) et sic ex unius contemplatione statim in contemplationem alterius incidimus. Atque eadem est ratio objecti quod nihil habere imaginamur nisi quod commune est pluribus. Nam eo ipso supponimus nos nihil in eo contemplari quod antea cum aliis non viderimus. Verum cum supponimus nos in objecto aliquo aliquid singulare quod antea nunquam vidimus, imaginari, nihil aliud dicimus quam quod mens dum illud objectum contemplatur, nullum aliud in se habeat in cujus contemplationem ex contemplatione illius incidere potest atque adeo ad illud solum contemplandum determinata est. Ergo objectum etc. Q.E.D.\nSCHOLIUM: H\u00e6c mentis affectio sive rei singularis imaginatio quatenus sola in mente versatur, vocatur admiratio, qu\u00e6 si ab objecto quod timemus moveatur, consternatio dicitur quia mali admiratio hominem suspensum in sola sui contemplatione ita tenet ut de aliis cogitare non valeat quibus illud malum vitare posset. Sed si id quod admiramur sit hominis alicujus prudentia, industria vel aliquid hujusmodi, quia eo ipso hominem nobis longe antecellere contemplamur, tum admiratio vocatur veneratio; alias horror si hominis iram, invidiam etc. admiramur. Deinde si hominis quem amamus prudentiam, industriam etc. admiramur, amor eo ipso (per propositionem 12 hujus) major erit et hunc amorem admirationi sive venerationi junctum devotionem vocamus. Et ad hunc modum concipere etiam possumus odium, spem, securitatem et alios affectus admirationi junctos atque adeo plures affectus deducere poterimus quam qui receptis vocabulis indicari solent. Unde apparet affectuum nomina inventa esse magis ex eorum vulgari usu quam ex eorundem accurata cognitione. Admirationi opponitur contemptus cujus tamen causa h\u00e6c plerumque est quod scilicet ex eo quod aliquem rem aliquam admirari, amare, metuere etc. videmus vel ex eo quod res aliqua primo aspectu apparet similis rebus quas admiramur, amamus, metuimus etc. (per propositionem 15 cum ejus corollario et propositionem 27 hujus) determinamur ad eandem rem admirandum, amandum, metuendum etc. Sed si ex ipsius rei pr\u00e6sentia vel accuratiore contemplatione, id omne de eadem negare cogamur quod causa admirationis, amoris, metus etc. esse potest, tum mens ex ipsa rei pr\u00e6sentia magis ad ea cogitandum qu\u00e6 in objecto non sunt quam qu\u00e6 in ipso sunt, determinata manet cum tamen contra ex objecti pr\u00e6sentia id pr\u00e6cipue cogitare soleat quod in objecto est. Porro sicut devotio ex rei quam amamus admiratione sic irrisio ex rei quam odimus vel metuimus contemptu oritur et dedignatio ex stultiti\u00e6 contemptu sicuti veneratio ex admiratione prudenti\u00e6. Possumus denique amorem, spem, gloriam et alios affectus junctos contemptui concipere atque inde alios pr\u00e6terea affectus deducere quos etiam nullo singulari vocabulo ab aliis distinguere solemus.\nPROPOSITIO LIII: Cum mens se ipsam suamque agendi potentiam contemplatur, l\u00e6tatur et eo magis quo se suamque agendi potentiam distinctius imaginatur.\nDEMONSTRATIO: Homo se ipsum non cognoscit nisi per affectiones sui corporis earumque ideas (per propositiones 19 et 23 partis II). Cum ergo fit ut mens se ipsam possit contemplari, eo ipso ad majorem perfectionem transire hoc est (per scholium propositionis 11 hujus) l\u00e6titia affici supponitur et eo majore quo se suamque agendi potentiam distinctius imaginari potest. Q.E.D.\nCOROLLARIUM: H\u00e6c l\u00e6titia magis magisque fovetur quo magis homo se ab aliis laudari imaginatur. Nam quo magis se ab aliis laudari imaginatur eo majore l\u00e6titia alios ab ipso affici imaginatur idque concomitante idea sui (per scholium propositionis 29 hujus) atque adeo (per propositionem 27 hujus) ipse majore l\u00e6titia concomitante idea sui afficitur. Q.E.D.\nPROPOSITIO LIV: Mens ea tantum imaginari conatur qu\u00e6 ipsius agendi potentiam ponunt.\nDEMONSTRATIO: Mentis conatus sive potentia est ipsa ipsius mentis essentia (per propositionem 7 hujus); mentis autem essentia (ut per se notum) id tantum quod mens est et potest, affirmat; at non id quod non est neque potest adeoque id tantum imaginari conatur quod ipsius agendi potentiam affirmat sive ponit. Q.E.D.\nPROPOSITIO LV: Cum mens suam impotentiam imaginatur, eo ipso contristatur.\nDEMONSTRATIO: Mentis essentia id tantum quod mens est et potest, affirmat sive de natura mentis est ea tantummodo imaginari qu\u00e6 ipsius agendi potentiam ponunt (per propositionem pr\u00e6cedentem). Cum itaque dicimus quod mens dum se ipsam contemplatur, suam imaginatur impotentiam, nihil aliud dicimus quam quod dum mens aliquid imaginari conatur quod ipsius agendi potentiam ponit, hic ejus conatus coercetur sive (per scholium propositionis 11 hujus) quod ipsa contristatur. Q.E.D.\nCOROLLARIUM: H\u00e6c tristitia magis ac magis fovetur si se ab aliis vituperari imaginatur; quod eodem modo demonstratur ac corollarium propositionis 53 hujus.\nSCHOLIUM: H\u00e6c tristitia concomitante idea nostr\u00e6 imbecillitatis humilitas appellatur; l\u00e6titia autem qu\u00e6 ex contemplatione nostri oritur, philautia vel acquiescentia in se ipso vocatur. Et quoniam h\u00e6c toties repetitur quoties homo suas virtutes sive suam agendi potentiam contemplatur, hinc ergo etiam fit ut unusquisque facta sua narrare suique tam corporis quam animi vires ostentare gestiat et ut homines hac de causa sibi invicem molesti sint. Ex quibus iterum sequitur homines natura esse invidos (vide scholium propositionis 24 et scholium propositionis 32 hujus) sive ob suorum \u00e6qualium imbecillitatem gaudere et contra propter eorundem virtutem contristari. Nam quoties unusquisque suas actiones imaginatur toties l\u00e6titia (per propositionem 53 hujus) afficitur et eo majore quo actiones plus perfectionis exprimere et easdem distinctius imaginatur hoc est (per illa qu\u00e6 in scholio I propositionis 40 partis II dicta sunt) quo magis easdem ab aliis distinguere et ut res singulares contemplari potest. Quare unusquisque ex contemplatione sui tunc maxime gaudebit quando aliquid in se contemplatur quod de reliquis negat. Sed si id quod de se affirmat, ad universalem hominis vel animalis ideam refert, non tantopere gaudebit et contra contristabitur si suas ad aliorum actiones comparatas imbecilliores esse imaginetur, quam quidem tristitiam (per propositionem 28 hujus) amovere conabitur idque suorum \u00e6qualium actiones perperam interpretando vel suas quantum potest adornando. Apparet igitur homines natura proclives esse ad odium et invidiam ad quam accedit ipsa educatio. Nam parentes solo honoris et invidi\u00e6 stimulo liberos ad virtutem concitare solent. Sed scrupulus forsan remanet quod non raro hominum virtutes admiremur eosque veneremur. Hunc ergo ut amoveam sequens addam corollarium.\nCOROLLARIUM: Nemo virtutem alicui nisi \u00e6quali invidet.\nDEMONSTRATIO: Invidia est ipsum odium (vide scholium propositionis 24 hujus) sive (per scholium propositionis 13 hujus) tristitia hoc est (per scholium propositionis 11 hujus) affectio qua hominis agendi potentia seu conatus coercetur. At homo (per scholium propositionis 9 hujus) nihil agere conatur neque cupit nisi quod ex data sua natura sequi potest; ergo homo nullam de se agendi potentiam seu (quod idem est) virtutem pr\u00e6dicari cupiet qu\u00e6 natur\u00e6 alterius est propria et su\u00e6 aliena adeoque ejus cupiditas coerceri hoc est (per scholium propositionis 11 hujus) ipse contristari nequit ex eo quod aliquam virtutem in aliquo ipsi dissimili contemplatur et consequenter neque ei invidere poterit. At quidem suo \u00e6quali qui cum ipso ejusdem natur\u00e6 supponitur. Q.E.D.\nSCHOLIUM: Cum igitur supra in scholio propositionis 52 hujus partis dixerimus nos hominem venerari ex eo quod ipsius prudentiam, fortitudinem etc. admiramur, id fit (ut ex ipsa propositione patet) quia has virtutes ei singulariter inesse et non ut nostr\u00e6 natur\u00e6 communes imaginamur adeoque easdem ipsi non magis invidebimus quam arboribus altitudinem et leonibus fortitudinem etc.\nPROPOSITIO LVI: L\u00e6titi\u00e6, tristiti\u00e6 et cupiditatis et consequenter uniuscujusque affectus qui ex his componitur ut animi fluctuationis vel qui ab his derivatur nempe amoris, odii, spei, metus etc. tot species dantur quot sunt species objectorum a quibus afficimur.\nDEMONSTRATIO: L\u00e6titia et tristitia et consequenter affectus qui ex his componuntur vel ex his derivantur, passiones sunt (per scholium propositionis 11 hujus); nos autem (per propositionem 1 hujus) necessario patimur quatenus ideas habemus inad\u00e6quatas et quatenus easdem habemus (per propositionem 3 hujus) eatenus tantum patimur hoc est (vide scholium I propositionis 40 partis II) eatenus tantum necessario patimur quatenus imaginamur sive (vide propositionem 17 partis II cum ejus scholio) quatenus afficimur affectu qui naturam nostri corporis et naturam corporis externi involvit. Natura igitur uniuscujusque passionis ita necessario debet explicari ut objecti a quo afficimur, natura exprimatur. Nempe l\u00e6titia qu\u00e6 ex objecto exempli gratia A oritur, naturam ipsius objecti A et l\u00e6titia qu\u00e6 ex objecto B oritur, ipsius objecti B naturam involvit atque adeo hi duo l\u00e6titi\u00e6 affectus natura sunt diversi quia ex causis divers\u00e6 natur\u00e6 oriuntur. Sic etiam tristiti\u00e6 affectus qui ex uno objecto oritur, diversus natura est a tristitia qu\u00e6 ab alia causa oritur, quod etiam de amore, odio, spe, metu, animi fluctuatione etc. intelligendum est ac proinde l\u00e6titi\u00e6, tristiti\u00e6, amoris, odii etc. tot species necessario dantur quot sunt species objectorum a quibus afficimur. At cupiditas est ipsa uniuscujusque essentia seu natura quatenus ex data quacunque ejus constitutione determinata concipitur ad aliquid agendum (vide scholium propositionis 9 hujus); ergo prout unusquisque a causis externis hac aut illa l\u00e6titi\u00e6, tristiti\u00e6, amoris, odii etc. specie afficitur hoc est prout ejus natura hoc aut alio modo constituitur, ita ejus cupiditas alia atque alia esse et natura unius a natura alterius cupiditatis tantum differre necesse est quantum affectus a quibus unaqu\u00e6que oritur, inter se differunt. Dantur itaque tot species cupiditatis quot sunt species l\u00e6titi\u00e6, tristiti\u00e6, amoris etc. et consequenter (per jam ostensa) quot sunt objectorum species a quibus afficimur. Q.E.D.\nSCHOLIUM: Inter affectuum species qu\u00e6 (per propositionem pr\u00e6cedentem) perplurim\u00e6 esse debent, insignes sunt luxuria, ebrietas, libido, avaritia et ambitio, qu\u00e6 non nisi amoris vel cupiditatis sunt notiones qu\u00e6 hujus utriusque affectus naturam explicant per objecta ad qu\u00e6 referuntur. Nam per luxuriam, ebrietatem, libidinem, avaritiam et ambitionem nihil aliud intelligimus quam convivandi, potandi, coeundi, divitiarum et glori\u00e6 immoderatum amorem vel cupiditatem. Pr\u00e6terea hi affectus quatenus eos per solum objectum ad quod referuntur ab aliis distinguimus, contrarios non habent. Nam temperantia quam luxuri\u00e6 et sobrietas quam ebrietati et denique castitas quam libidini opponere solemus, affectus seu passiones non sunt sed animi indicant potentiam qu\u00e6 hos affectus moderatur. C\u00e6terum reliquas affectuum species hic explicare nec possum (quia tot sunt quot objectorum species) nec si possem, necesse est. Nam ad id quod intendimus nempe ad affectuum vires et mentis in eosdem potentiam determinandum, nobis sufficit uniuscujusque affectus generalem habere definitionem. Sufficit inquam nobis affectuum et mentis communes proprietates intelligere ut determinare possimus qualis et quanta sit mentis potentia in moderandis et coercendis affectibus. Quamvis itaque magna sit differentia inter hunc et illum amoris, odii vel cupiditatis affectum exempli gratia inter amorem erga liberos et inter amorem erga uxorem, nobis tamen has differentias cognoscere et affectuum naturam et originem ulterius indagare, non est opus.\nPROPOSITIO LVII: Quilibet uniuscujusque individui affectus ab affectu alterius tantum discrepat quantum essentia unius ab essentia alterius differt.\nDEMONSTRATIO: H\u00e6c propositio patet ex axiomate 1, quod vide post lemma 3 scholiumque propositionis 13 partis II. At nihilominus eandem ex trium primitivorum affectuum definitionibus demonstrabimus. Omnes affectus ad cupiditatem, l\u00e6titiam vel tristitiam referuntur ut eorum quas dedimus definitiones, ostendunt. At cupiditas est ipsa uniuscujusque natura seu essentia (vide ejus definitionem in scholio propositionis 9 hujus); ergo uniuscujusque individui cupiditas a cupiditate alterius tantum discrepat quantum natura seu essentia unius ab essentia alterius differt. L\u00e6titia deinde et tristitia passiones sunt quibus uniuscujusque potentia seu conatus in suo esse perseverandi augetur vel minuitur, juvatur vel coercetur (per propositionem 11 hujus et ejus scholium). At per conatum in suo esse perseverandi quatenus ad mentem et corpus simul refertur, appetitum et cupiditatem intelligimus (vide scholium propositionis 9 hujus); ergo l\u00e6titia et tristitia est ipsa cupiditas sive appetitus quatenus a causis externis augetur vel minuitur, juvatur vel coercetur hoc est (per idem scholium) est ipsa cujusque natura atque adeo uniuscujusque l\u00e6titia vel tristitia a l\u00e6titia vel tristitia alterius tantum etiam discrepat quantum natura seu essentia unius ab essentia alterius differt et consequenter quilibet uniuscujusque individui affectus ab affectu alterius tantum discrepat etc. Q.E.D.\nSCHOLIUM: Hinc sequitur affectus animalium qu\u00e6 irrationalia dicuntur (bruta enim sentire nequaquam dubitare possumus postquam mentis novimus originem) ab affectibus hominum tantum differre quantum eorum natura a natura humana differt. Fertur quidem equus et homo libidine procreandi; at ille libidine equina hic autem humana. Sic etiam libidines et appetitus insectorum, piscium et avium alii atque alii esse debent. Quamvis itaque unumquodque individuum sua qua constat natura, contentum vivat eaque gaudeat, vita tamen illa qua unumquodque est contentum et gaudium nihil aliud est quam idea seu anima ejusdem individui atque adeo gaudium unius a gaudio alterius tantum natura discrepat quantum essentia unius ab essentia alterius differt. Denique ex pr\u00e6cedenti propositione sequitur non parum etiam interesse inter gaudium quo ebrius exempli gratia ducitur et inter gaudium quo potitur philosophus, quod hic in transitu monere volui. Atque h\u00e6c de affectibus qui ad hominem referuntur quatenus patitur. Superest ut pauca addam de iis qui ad eundem referuntur quatenus agit.\nPROPOSITIO LVIII: Pr\u00e6ter l\u00e6titiam et cupiditatem qu\u00e6 passiones sunt, alii l\u00e6titi\u00e6 et cupiditatis affectus dantur qui ad nos quatenus agimus, referuntur.\nDEMONSTRATIO: Cum mens se ipsam suamque agendi potentiam concipit, l\u00e6tatur (per propositionem 53 hujus) : mens autem se ipsam necessario contemplatur quando veram sive ad\u00e6quatam ideam concipit (per propositionem 43 partis II). At mens quasdam ideas ad\u00e6quatas concipit (per scholium II propositionis 40 partis II) : ergo eatenus etiam l\u00e6tatur quatenus ideas ad\u00e6quatas concipit hoc est (per propositionem 1 hujus) quatenus agit. Deinde mens tam quatenus claras et distinctas quam quatenus confusas habet ideas, in suo esse perseverare conatur (per propositionem 9 hujus) : at per conatum cupiditatem intelligimus (per ejusdem scholium); ergo cupiditas ad nos refertur etiam quatenus intelligimus sive (per propositionem 1 hujus) quatenus agimus. Q.E.D.\nPROPOSITIO LIX: Inter omnes affectus qui ad mentem quatenus agit referuntur, nulli alii sunt quam qui ad l\u00e6titiam vel cupiditatem referuntur.\nDEMONSTRATIO: Omnes affectus ad cupiditatem, l\u00e6titiam vel tristitiam referuntur ut eorum quas dedimus definitiones ostendunt. Per tristitiam autem intelligimus quod mentis cogitandi potentia minuitur vel coercetur (per propositionem 11 hujus et ejus scholium) adeoque mens quatenus contristatur eatenus ejus intelligendi hoc est ejus agendi potentia (per propositionem 1 hujus) minuitur vel coercetur adeoque nulli tristiti\u00e6 affectus ad mentem referri possunt quatenus agit sed tantum affectus l\u00e6titi\u00e6 et cupiditatis qui (per propositionem pr\u00e6cedentem) eatenus etiam ad mentem referuntur. Q.E.D.\nSCHOLIUM: Omnes actiones qu\u00e6 sequuntur ex affectibus qui ad mentem referuntur quatenus intelligit, ad fortitudinem refero quam in animositatem et generositatem distinguo. Nam per animositatem intelligo cupiditatem qua unusquisque conatur suum esse ex solo rationis dictamine conservare. Per generositatem autem cupiditatem intelligo qua unusquisque ex solo rationis dictamine conatur reliquos homines juvare et sibi amicitia jungere. Eas itaque actiones qu\u00e6 solum agentis utile intendunt, ad animositatem et qu\u00e6 alterius etiam utile intendunt ad generositatem refero. Temperantia igitur, sobrietas et animi in periculis pr\u00e6sentia etc. animositatis sunt species; modestia autem, clementia etc. species generositatis sunt. Atque his puto me pr\u00e6cipuos affectus animique fluctuationes qu\u00e6 ex compositione trium primitivorum affectuum nempe cupiditatis, l\u00e6titi\u00e6 et tristiti\u00e6 oriuntur, explicuisse perque primas suas causas ostendisse. Ex quibus apparet nos a causis externis multis modis agitari nosque perinde ut maris und\u00e6 a contrariis ventis agitat\u00e6 fluctuari nostri eventus atque fati inscios. At dixi me pr\u00e6cipuos tantum, non omnes qui dari possunt animi conflictus ostendisse. Nam eadem via qua supra procedendo facile possumus ostendere amorem esse junctum p\u2122nitenti\u00e6, dedignationi, pudori etc. Imo unicuique ex jam dictis clare constare credo affectus tot modis alios cum aliis posse componi indeque tot variationes oriri ut nullo numero definiri queant. Sed ad meum institutum pr\u00e6cipuos tantum enumeravisse sufficit nam reliqui quos omisi plus curiositatis quam utilitatis haberent. Attamen de amore hoc notandum restat quod scilicet s\u00e6pissime contingit dum re quam appetebamus fruimur, ut corpus ex ea fruitione novam acquirat constitutionem a qua aliter determinatur et ali\u00e6 rerum imagines in eo excitantur et simul mens alia imaginari aliaque cupere incipit. Exempli gratia cum aliquid quod nos sapore delectare solet, imaginamur, eodem frui nempe comedere cupimus. At quamdiu eodem sic fruimur, stomachus adimpletur corpusque aliter constituitur. Si igitur corpore jam aliter disposito ejusdem cibi imago quia ipse pr\u00e6sens adest, fomentetur et consequenter conatus etiam sive cupiditas eundem comedendi, huic cupiditati seu conatui nova illa constitutio repugnabit et consequenter cibi quem appetebamus, pr\u00e6sentia odiosa erit et hoc est quod fastidium et t\u00e6dium vocamus. C\u00e6terum corporis affectiones externas qu\u00e6 in affectibus observantur, ut sunt tremor, livor, singultus, risus etc. neglexi quia ad solum corpus absque ulla ad mentem relatione referuntur. Denique de affectuum definitionibus qu\u00e6dam notanda sunt, quas propterea hic ordine repetam et quid in unaquaque observandum est, iisdem interponam.\nAFFECTUUM DEFINITIONES I. Cupiditas est ipsa hominis essentia quatenus ex data quacunque ejus affectione determinata concipitur ad aliquid agendum.\nEXPLICATIO: Diximus supra in scholio propositionis 9 hujus partis cupiditatem esse appetitum cum ejusdem conscientia; appetitum autem esse ipsam hominis essentiam quatenus determinata est ad ea agendum qu\u00e6 ipsius conservationi inserviunt. Sed in eodem scholio etiam monui me revera inter humanum appetitum et cupiditatem nullam agnoscere differentiam. Nam sive homo sui appetitus sit conscius sive non sit, manet tamen appetitus unus idemque atque adeo ne tautologiam committere viderer, cupiditatem per appetitum explicare nolui sed eandem ita definire studui ut omnes human\u00e6 natur\u00e6 conatus quos nomine appetitus, voluntatis, cupiditatis vel impetus significamus, una comprehenderem. Potueram enim dicere cupiditatem esse ipsam hominis essentiam quatenus determinata concipitur ad aliquid agendum sed ex hac definitione (per propositionem 23 partis II) non sequeretur quod mens possit su\u00e6 cupiditatis sive appetitus esse conscia. Igitur ut hujus conscienti\u00e6 causam involverem, necesse fuit (per eandem propositionem) addere \"quatenus ex data quacunque ejus affectione determinata etc.\". Nam per affectionem human\u00e6 essenti\u00e6 quamcunque ejusdem essenti\u00e6 constitutionem intelligimus, sive ea sit innata sive quod ipsa per solum cogitationis sive per solum extensionis attributum concipiatur sive denique quod ad utrumque simul referatur. Hic igitur cupiditatis nomine intelligo hominis quoscunque conatus, impetus, appetitus et volitiones, qui pro varia ejusdem hominis constitutione varii et non raro adeo sibi invicem oppositi sunt ut homo diversimode trahatur et quo se vertat, nesciat.\nII. L\u00e6titia est hominis transitio a minore ad majorem perfectionem.\nIII. Tristitia est hominis transitio a majore ad minorem perfectionem.\nEXPLICATIO: Dico transitionem. Nam l\u00e6titia non est ipsa perfectio. Si enim homo cum perfectione ad quam transit nasceretur, ejusdem absque l\u00e6titi\u00e6 affectu compos esset; quod clarius apparet ex tristiti\u00e6 affectu qui huic est contrarius. Nam quod tristitia in transitione ad minorem perfectionem consistit, non autem in ipsa minore perfectione, nemo negare potest quandoquidem homo eatenus contristari nequit quatenus alicujus perfectionis est particeps. Nec dicere possumus quod tristitia in privatione majoris perfectionis consistat nam privatio nihil est; tristiti\u00e6 autem affectus actus est qui propterea nullus alius esse potest quam actus transeundi ad minorem perfectionem hoc est actus quo hominis agendi potentia minuitur vel coercetur (vide scholium propositionis 11 hujus). C\u00e6terum definitiones hilaritatis, titillationis, melancholi\u00e6 et doloris omitto quia ad corpus potissimum referuntur et non nisi l\u00e6titi\u00e6 aut tristiti\u00e6 sunt species.\nIV. Admiratio est rei alicujus imaginatio in qua mens defixa propterea manet quia h\u00e6c singularis imaginatio nullam cum reliquis habet connexionem. Vide propositionem 52 cum ejusdem scholio.\nEXPLICATIO: In scholio propositionis 18 partis II ostendimus qu\u00e6nam sit causa cur mens ex contemplatione unius rei statim in alterius rei cogitationem incidat videlicet quia earum rerum imagines invicem concatenat\u00e6 et ita ordinat\u00e6 sunt ut alia aliam sequatur, quod quidem concipi nequit quando rei imago nova est sed mens in ejusdem rei contemplatione detinebitur donec ab aliis causis ad alia cogitandum determinetur. Rei itaque nov\u00e6 imaginatio in se considerata ejusdem natur\u00e6 est ac reliqu\u00e6 et hac de causa ego admirationem inter affectus non numero nec causam video cur id facerem quandoquidem h\u00e6c mentis distractio ex nulla causa positiva qu\u00e6 mentem ab aliis distrahat, oritur sed tantum ex eo quod causa cur mens ex unius rei contemplatione ad alia cogitandum determinatur, deficit. Tres igitur (ut in scholio propositionis 11 hujus monui) tantum affectus primitivos seu primarios agnosco nempe l\u00e6titi\u00e6, tristiti\u00e6 et cupiditatis nec alia de causa verba de admiratione feci quam quia usu factum est ut quidam affectus qui ex tribus primitivis derivantur, aliis nominibus indicari soleant quando ad objecta qu\u00e6 admiramur, referuntur; qu\u00e6 quidem ratio me ex \u00e6quo movet ut etiam contemptus definitionem his adjungam.\nV. Contemptus est rei alicujus imaginatio qu\u00e6 mentem adeo parum tangit ut ipsa mens ex rei pr\u00e6sentia magis moveatur ad ea imaginandum qu\u00e6 in ipsa re non sunt quam qu\u00e6 in ipsa sunt. Vide scholium propositionis 52 hujus. Definitiones venerationis et dedignationis missas hic facio quia nulli quod sciam affectus ex his nomen trahunt.\nVI. Amor est l\u00e6titia concomitante idea caus\u00e6 extern\u00e6.\nEXPLICATIO: H\u00e6c definitio satis clare amoris essentiam explicat; illa vero auctorum qui definiunt amorem esse voluntatem amantis se jungendi rei amat\u00e6, non amoris essentiam sed ejus proprietatem exprimit et quia amoris essentia non satis ab auctoribus perspecta fuit, ideo neque ejus proprietatis ullum clarum conceptum habere potuerunt et hinc factum ut eorum definitionem admodum obscuram esse omnes judicaverint. Verum notandum cum dico proprietatem esse in amante se voluntate jungere rei amat\u00e6, me per voluntatem non intelligere consensum vel animi deliberationem seu liberum decretum (nam hoc fictitium esse demonstravimus propositione 48 partis II) nec etiam cupiditatem sese jungendi rei amat\u00e6 quando abest vel perseverandi in ipsius pr\u00e6sentia quando adest; potest namque amor absque hac aut illa cupiditate concipi sed per voluntatem me acquiescentiam intelligere qu\u00e6 est in amante ob rei amat\u00e6 pr\u00e6sentiam a qua l\u00e6titia amantis corroboratur aut saltem fovetur.\nVII. Odium est tristitia concomitante idea caus\u00e6 extern\u00e6.\nEXPLICATIO: Qu\u00e6 hic notanda sunt, ex dictis in pr\u00e6cedentis definitionis explicatione facile percipiuntur. Vide pr\u00e6terea scholium propositionis 13 hujus.\nVIII. Propensio est l\u00e6titia concomitante idea alicujus rei qu\u00e6 per accidens causa est l\u00e6titi\u00e6.\nIX. Aversio est tristitia concomitante idea alicujus rei qu\u00e6 per accidens causa est tristiti\u00e6. De his vide scholium propositionis 15 hujus.\nX. Devotio est amor erga eum quem admiramur.\nEXPLICATIO: Admirationem oriri ex rei novitate ostendimus propositione 52 hujus. Si igitur contingat ut id quod admiramur s\u00e6pe imaginemur, idem admirari desinemus atque adeo videmus devotionis affectum facile in simplicem amorem degenerare.\nXI. Irrisio est l\u00e6titia orta ex eo quod aliquid quod contemnimus in re quam odimus inesse imaginamur.\nEXPLICATIO: Quatenus rem quam odimus contemnimus eatenus de eadem existentiam negamus (vide scholium propositionis 52 hujus) et eatenus (per propositionem 20 hujus) l\u00e6tamur. Sed quoniam supponimus hominem id quod irridet odio tamen habere, sequitur hanc l\u00e6titiam solidam non esse. Vide scholium propositionis 47 hujus.\nXII. Spes est inconstans l\u00e6titia orta ex idea rei futur\u00e6 vel pr\u00e6terit\u00e6 de cujus eventu aliquatenus dubitamus.\nXIII. Metus est inconstans tristitia orta ex idea rei futur\u00e6 vel pr\u00e6terit\u00e6 de cujus eventu aliquatenus dubitamus. Vide de his scholium II propositionis 18 hujus.\nEXPLICATIO: Ex his definitionibus sequitur non dari spem sine metu neque metum sine spe. Qui enim spe pendet et de rei eventu dubitat, is aliquid imaginari supponitur quod rei futur\u00e6 existentiam secludit atque adeo eatenus contristari (per propositionem 19 hujus) et consequenter dum spe pendet, metuere ut res eveniat. Qui autem contra in metu est hoc est de rei quam odit eventu dubitat, aliquid etiam imaginatur quod ejusdem rei existentiam secludit atque adeo (per propositionem 20 hujus) l\u00e6tatur et consequenter eatenus spem habet ne eveniat.\nXIV. Securitas est l\u00e6titia orta ex idea rei futur\u00e6 vel pr\u00e6terit\u00e6 de qua dubitandi causa sublata est.\nXV. Desperatio est tristitia orta ex idea rei futur\u00e6 vel pr\u00e6terit\u00e6 de qua dubitandi causa sublata est.\nEXPLICATIO: Oritur itaque ex spe securitas et ex metu desperatio quando de rei eventu dubitandi causa tollitur, quod fit quia homo rem pr\u00e6teritam vel futuram adesse imaginatur et ut pr\u00e6sentem contemplatur vel quia alia imaginatur qu\u00e6 existentiam earum rerum secludunt qu\u00e6 ipsi dubium injiciebant. Nam tametsi de rerum singularium eventu (per corollarium propositionis 31 partis II) nunquam possumus esse certi, fieri tamen potest ut de earum eventu non dubitemus. Aliud enim esse ostendimus (vide scholium propositionis 49 partis II) de re non dubitare, aliud rei certitudinem habere atque adeo fieri potest ut ex imagine rei pr\u00e6terit\u00e6 aut futur\u00e6 eodem l\u00e6titi\u00e6 vel tristiti\u00e6 affectu afficiamur ac ex rei pr\u00e6sentis imagine, ut in propositione 18 hujus demonstravimus, quam cum ejusdem scholiis vide.\nXVI. Gaudium est l\u00e6titia concomitante idea rei pr\u00e6terit\u00e6 qu\u00e6 pr\u00e6ter spem evenit.\nXVII. Conscienti\u00e6 morsus est tristitia concomitante idea rei pr\u00e6terit\u00e6 qu\u00e6 pr\u00e6ter spem evenit.\nXVIII. Commiseratio est tristitia concomitante idea mali quod alteri quem nobis similem esse imaginamur, evenit. Vide scholium propositionis 22 et scholium propositionis 27 hujus.\nEXPLICATIO: Inter commiserationem et misericordiam nulla videtur esse differentia nisi forte quod commiseratio singularem affectum respiciat, misericordia autem ejus habitum.\nXIX. Favor est amor erga aliquem qui alteri benefecit.\nXX. Indignatio est odium erga aliquem qui alteri malefecit.\nEXPLICATIO: H\u00e6c nomina ex communi usu aliud significare scio. Sed meum institutum non est verborum significationem sed rerum naturam explicare easque iis vocabulis indicare quorum significatio quam ex usu habent, a significatione qua eadem usurpare volo, non omnino abhorret, quod semel monuisse sufficiat. C\u00e6terum horum affectuum causam vide in corollario I propositionis 27 et scholio propositionis 22 hujus partis.\nXXI. Existimatio est de aliquo pr\u00e6 amore plus justo sentire.\nXXII. Despectus est de aliquo pr\u00e6 odio minus justo sentire.\nEXPLICATIO: Est itaque existimatio amoris et despectus odii effectus sive proprietas atque adeo potest existimatio etiam definiri quod sit amor quatenus hominem ita afficit ut de re amata plus justo sentiat et contra despectus quod sit odium quatenus hominem ita afficit ut de eo quem odio habet, minus justo sentiat. Vide de his scholium propositionis 26 hujus.\nXXIII. Invidia est odium quatenus hominem ita afficit ut ex alterius felicitate contristetur et contra ut ex alterius malo gaudeat.\nEXPLICATIO: Invidi\u00e6 opponitur communiter misericordia qu\u00e6 proinde invita vocabuli significatione sic definiri potest.\nXXIV. Misericordia est amor quatenus hominem ita afficit ut ex bono alterius gaudeat et contra ut ex alterius malo contristetur.\nEXPLICATIO: C\u00e6terum de invidia vide scholium propositionis 24 et scholium propositionis 32 hujus. Atque hi affectus l\u00e6titi\u00e6 et tristiti\u00e6 sunt quos idea rei extern\u00e6 comitatur tanquam causa per se vel per accidens. Hinc ad alios transeo quos idea rei intern\u00e6 comitatur tanquam causa.\nXXV. Acquiescentia in se ipso est l\u00e6titia orta ex eo quod homo se ipsum suamque agendi potentiam contemplatur.\nXXVI. Humilitas est tristitia orta ex eo quod homo suam impotentiam sive imbecillitatem contemplatur.\nEXPLICATIO: Acquiescentia in se ipso humilitati opponitur quatenus per eandem intelligimus l\u00e6titiam qu\u00e6 ex eo oritur quod nostram agendi potentiam contemplamur sed quatenus per ipsam etiam intelligimus l\u00e6titiam concomitante idea alicujus facti quod nos ex mentis libero decreto fecisse credimus, tum p\u2122nitenti\u00e6 opponitur qu\u00e6 a nobis sic definitur.\nXXVII. P\u2122nitentia est tristitia concomitante idea alicujus facti quod nos ex libero mentis decreto fecisse credimus.\nEXPLICATIO: Horum affectuum causas ostendimus in scholio propositionis 51 hujus et propositionibus 53, 54 et 55 hujus ejusque scholio. De libero autem mentis decreto vide scholium propositionis 35 partis II. Sed hic pr\u00e6terea notandum venit mirum non esse quod omnes omnino actus qui ex consuetudine pravi vocantur, sequatur tristitia et illos qui recti dicuntur, l\u00e6titia. Nam hoc ab educatione potissimum pendere facile ex supra dictis intelligimus. Parentes nimirum illos exprobrando liberosque propter eosdem s\u00e6pe objurgando, hos contra suadendo et laudando effecerunt ut tristiti\u00e6 commotiones illis, l\u00e6titi\u00e6 vero his jungerentur. Quod ipsa etiam experientia comprobatur. Nam consuetudo et religio non est omnibus eadem sed contra qu\u00e6 apud alios sacra, apud alios profana et qu\u00e6 apud alios honesta, apud alios turpia sunt. Prout igitur unusquisque educatus est, ita facti alicujus p\u2122nitet vel eodem gloriatur.\nXXVIII. Superbia est de se pr\u00e6 amore sui plus justo sentire.\nEXPLICATIO: Differt igitur superbia ab existimatione quod h\u00e6c ad objectum externum, superbia autem ad ipsum hominem de se plus justo sentientem referatur. C\u00e6terum ut existimatio amoris sic superbia philauti\u00e6 effectus vel proprietas est, qu\u00e6 propterea etiam definiri potest quod sit amor sui sive acquiescentia in se ipso quatenus hominem ita afficit ut de se plus justo sentiat (vide scholium propositionis 26 hujus). Huic affectui non datur contrarius. Nam nemo de se pr\u00e6 odio sui minus justo sentit; imo nemo de se minus justo sentit quatenus imaginatur se hoc vel illud non posse. Nam quicquid homo imaginatur se non posse, id necessario imaginatur et hac imaginatione ita disponitur ut id agere revera non possit quod se non posse imaginatur. Quamdiu enim imaginatur se hoc vel illud non posse tamdiu ad agendum non est determinatus et consequenter tamdiu impossibile ei est ut id agat. Verumenimvero si ad illa attendamus qu\u00e6 a sola opinione pendent, concipere poterimus fieri posse ut homo de se minus justo sentiat; fieri enim potest ut aliquis dum tristis imbecillitatem contemplatur suam, imaginetur se ab omnibus contemni idque dum reliqui nihil minus cogitant quam ipsum contemnere. Potest pr\u00e6terea homo de se minus justo sentire si aliquid de se in pr\u00e6senti neget cum relatione ad futurum tempus cujus est incertus; ut quod neget se nihil certi posse concipere nihilque nisi prava vel turpia posse cupere vel agere etc. Possumus deinde dicere aliquem de se minus justo sentire cum videmus ipsum ex nimio pudoris metu ea non audere qu\u00e6 alii ipsi \u00e6quales audent. Hunc igitur affectum possumus superbi\u00e6 opponere quem abjectionem vocabo nam ut ex acquiescentia in se ipso superbia, sic ex humilitate abjectio oritur qu\u00e6 proinde a nobis sic definitur.\nXXIX. Abjectio est de se pr\u00e6 tristitia minus justo sentire.\nEXPLICATIO: Solemus tamen s\u00e6pe superbi\u00e6 humilitatem opponere sed tum magis ad utriusque effectus quam naturam attendimus. Solemus namque illum superbum vocare qui nimis gloriatur (vide scholium propositionis 30 hujus) qui non nisi virtutes suas et aliorum non nisi vitia narrat, qui omnibus pr\u00e6ferri vult et qui denique ea gravitate et ornatu incedit quo solent alii qui longe supra ipsum sunt positi. Contra illum humilem vocamus qui s\u00e6pius erubescit, qui sua vitia fatetur et aliorum virtutes narrat, qui omnibus cedit et qui denique submisso capite ambulat et se ornare negligit. C\u00e6terum hi affectus nempe humilitas et abjectio rarissimi sunt. Nam natura humana in se considerata contra eosdem quantum potest nititur (vide propositiones 13 et 54 hujus) et ideo qui maxime creduntur abjecti et humiles esse, maxime plerumque ambitiosi et invidi sunt.\nXXX. Gloria est l\u00e6titia concomitante idea alicujus nostr\u00e6 actionis quam alios laudare imaginamur.\nXXXI. Pudor est tristitia concomitante idea alicujus actionis quam alios vituperare imaginamur.\nEXPLICATIO: De his vide scholium propositionis 30 hujus partis. Sed hic notanda est differentia qu\u00e6 est inter pudorem et verecundiam. Est enim pudor tristitia qu\u00e6 sequitur factum cujus pudet. Verecundia autem metus seu timor pudoris quo homo continetur ne aliquid turpe committat. Verecundi\u00e6 opponi solet impudentia, qu\u00e6 revera affectus non est ut suo loco ostendam sed affectuum nomina (ut jam monui) magis eorum usum quam naturam respiciunt. Atque his l\u00e6titi\u00e6 et tristiti\u00e6 affectus quos explicare proposueram, absolvi. Pergo itaque ad illos quos ad cupiditatem refero.\nXXXII. Desiderium est cupiditas sive appetitus re aliqua potiundi qu\u00e6 ejusdem rei memoria fovetur et simul aliarum rerum memoria qu\u00e6 ejusdem rei appetend\u00e6 existentiam secludunt, coercetur.\nEXPLICATIO: Cum alicujus rei recordamur, ut jam s\u00e6pe diximus, eo ipso disponimur ad eandem eodem affectu contemplandum ac si res pr\u00e6sens adesset sed h\u00e6c dispositio seu conatus dum vigilamus plerumque cohibetur ab imaginibus rerum qu\u00e6 existentiam ejus cujus recordamur, secludunt. Quando itaque rei meminimus qu\u00e6 nos aliquo l\u00e6titi\u00e6 genere afficit, eo ipso conamur eandem cum eodem l\u00e6titi\u00e6 affectu ut pr\u00e6sentem contemplari, qui quidem conatus statim cohibetur memoria rerum qu\u00e6 illius existentiam secludunt. Quare desiderium revera tristitia est qu\u00e6 l\u00e6titi\u00e6 opponitur illi qu\u00e6 ex absentia rei quam odimus oritur, de qua vide scholium propositionis 47 hujus partis. Sed quia nomen \"desiderium\" cupiditatem respicere videtur, ideo hunc affectum ad cupiditatis affectus refero.\nXXXIII. \u00c6mulatio est alicujus rei cupiditas qu\u00e6 nobis ingeneratur ex eo quod alios eandem cupiditatem habere imaginamur.\nEXPLICATIO: Qui fugit quia alios fugere vel qui timet quia alios timere videt vel etiam ille qui ex eo quod aliquem manum suam combussisse videt, manum ad se contrahit corpusque movet quasi ipsius manus combureretur, eum imitari quidem alterius affectum sed non eundem \u00e6mulari dicemus, non quia aliam \u00e6mulationis aliam imitationis novimus causam sed quia usu factum est ut illum tantum vocemus \u00e6mulum qui id quod honestum, utile vel jucundum esse judicamus, imitatur. C\u00e6terum de \u00e6mulationis causa vide propositionem 27 hujus partis cum ejus scholio. Cur autem huic affectui plerumque juncta sit invidia, de eo vide propositionem 32 hujus cum ejusdem scholio.\nXXXIV. Gratia seu gratitudo est cupiditas seu amoris studium quo ei benefacere conamur qui in nos pari amoris affectu beneficium contulit. Vide propositionem 39 cum scholio propositionis 41 hujus.\nXXXV. Benevolentia est cupiditas benefaciendi ei cujus nos miseret. Vide scholium propositionis 27 hujus.\nXXXVI. Ira est cupiditas qua ex odio incitamur ad illi quem odimus malum inferendum. Vide propositionem 39 hujus.\nXXXVII. Vindicta est cupiditas qua ex reciproco odio concitamur ad malum inferendum ei qui nobis pari affectu damnum intulit. Vide II corollarium propositionis 40 hujus cum ejusdem scholio.\nXXXVIII. Crudelitas seu s\u00e6vitia est cupiditas qua aliquis concitatur ad malum inferendum ei quem amamus vel cujus nos miseret.\nEXPLICATIO: Crudelitati opponitur clementia, qu\u00e6 passio non est sed animi potentia qua homo iram et vindictam moderatur.\nXXXIX. Timor est cupiditas majus quod metuimus malum minore vitandi. Vide scholium propositionis 39 hujus.\nXL. Audacia est cupiditas qua aliquis incitatur ad aliquid agendum cum periculo quod ejus \u00e6quales subire metuunt.\nXLI. Pusillanimitas dicitur de eo cujus cupiditas coercetur timore periculi quod ejus \u00e6quales subire audent.\nEXPLICATIO: Est igitur pusillanimitas nihil aliud quam metus alicujus mali quod plerique non solent metuere; quare ipsam ad cupiditatis affectus non refero. Eandem tamen hic explicare volui quia quatenus ad cupiditatem attendimus, affectui audaci\u00e6 revera opponitur.\nXLII. Consternatio dicitur de eo cujus cupiditas malum vitandi coercetur admiratione mali quod timet.\nEXPLICATIO: Est itaque consternatio pusillanimitatis species. Sed quia consternatio ex duplici timore oritur, ideo commodius definiri potest quod sit metus qui hominem stupefactum aut fluctuantem ita continet ut is malum amovere non possit. Dico stupefactum quatenus ejus cupiditatem malum amovendi admiratione coerceri intelligimus. Fluctuantem autem dico quatenus concipimus eandem cupiditatem coerceri timore alterius mali quod ipsum \u00e6que cruciat : unde fit ut quodnam ex duobus avertat, nesciat. De his vide scholium propositionis 39 et scholium propositionis 52 hujus. C\u00e6terum de pusillanimitate et audacia vide scholium propositionis 51 hujus.\nXLIII. Humanitas seu modestia est cupiditas ea faciendi qu\u00e6 hominibus placent et omittendi qu\u00e6 displicent.\nXLIV. Ambitio est immodica glori\u00e6 cupiditas.\nEXPLICATIO: Ambitio est cupiditas qua omnes affectus (per propositiones 27 et 31 hujus) foventur et corroborantur et ideo hic affectus vix superari potest. Nam quamdiu homo aliqua cupiditate tenetur, hac simul necessario tenetur. Optimus quisque inquit Cicero maxime gloria ducitur. Philosophi etiam libris quos de contemnenda gloria scribunt, nomen suum inscribunt etc.\nXLV. Luxuria est immoderata convivandi cupiditas vel etiam amor.\nXLVI. Ebrietas est immoderata potandi cupiditas et amor.\nXLVII. Avaritia est immoderata divitiarum cupiditas et amor.\nXLVIII. Libido est etiam cupiditas et amor in commiscendis corporibus.\nEXPLICATIO: Sive h\u00e6c coeundi cupiditas moderata sit sive non sit, libido appellari solet. Porro hi quinque affectus (ut in scholio propositionis 56 hujus monui) contrarios non habent. Nam modestia species est ambitionis, de qua vide scholium propositionis 29 hujus. Temperantiam deinde, sobrietatem et castitatem mentis potentiam, non autem passionem indicare jam etiam monui. Et tametsi fieri potest ut homo avarus, ambitiosus vel timidus a nimio cibo, potu et coitu abstineat, avaritia tamen, ambitio et timor luxuri\u00e6, ebrietati vel libidini non sunt contrarii. Nam avarus in cibum et potum alienum se ingurgitare plerumque desiderat. Ambitiosus autem, modo speret fore clam, in nulla re sibi temperabit et si inter ebrios vivat et libidinosos, ideo quia ambitiosus est, proclivior erit ad eadem vitia. Timidus denique id quod non vult, facit. Nam quamvis mortis vitand\u00e6 causa divitias in mare projiciat, manet tamen avarus et si libidinosus tristis est quod sibi morem gerere nequeat, non desinit propterea libidinosus esse. Et absolute hi affectus non tam ipsos actus convivandi, potandi etc. respiciunt quam ipsum appetitum et amorem. Nihil igitur his affectibus opponi potest pr\u00e6ter generositatem et animositatem, de quibus in sequentibus. Definitiones zelotypi\u00e6 et reliquarum animi fluctuationum silentio pr\u00e6termitto tam quia ex compositione affectuum quos jam definivimus, oriuntur quam quia pler\u00e6que nomina non habent, quod ostendit ad usum vit\u00e6 sufficere easdem in genere tantummodo noscere. C\u00e6terum ex definitionibus affectuum quos explicuimus, liquet eos omnes a cupiditate, l\u00e6titia vel tristitia oriri seu potius nihil pr\u00e6ter hos tres esse quorum unusquisque variis nominibus appellari solet propter varias eorum relationes et denominationes extrinsecas. Si jam ad hos primitivos et ad ea qu\u00e6 de natura mentis supra diximus, attendere velimus, affectus quatenus ad solam mentem referuntur sic definire poterimus.\nAFFECTUUM GENERALIS DEFINITIO\nAffectus qui animi pathema dicitur, est confusa idea qua mens majorem vel minorem sui corporis vel alicujus ejus partis existendi vim quam antea affirmat et qua data ipsa mens ad hoc potius quam ad illud cogitandum determinatur.\nEXPLICATIO: Dico primo affectum seu passionem animi esse confusam ideam. Nam mentem eatenus tantum pati ostendimus (vide propositionem 3 hujus) quatenus ideas inad\u00e6quatas sive confusas habet. Dico deinde \"qua mens majorem vel minorem sui corporis vel alicujus ejus partis existendi vim quam antea affirmat\". Omnes enim corporum ide\u00e6 quas habemus magis nostri corporis actualem constitutionem (per corollarium II propositionis 16 partis II) quam corporis externi naturam indicant; at h\u00e6c qu\u00e6 affectus formam constituit, corporis vel alicujus ejus partis constitutionem indicare vel exprimere debet quam ipsum corpus vel aliqua ejus pars habet ex eo quod ipsius agendi potentia sive existendi vis augetur vel minuitur, juvatur vel coercetur. Sed notandum cum dico \"majorem vel minorem existendi vim quam antea\", me non intelligere quod mens pr\u00e6sentem corporis constitutionem cum pr\u00e6terita comparat sed quod idea qu\u00e6 affectus formam constituit, aliquid de corpore affirmat quod plus minusve realitatis revera involvit quam antea. Et quia essentia mentis in hoc consistit (per propositiones 11 et 13 partis II) quod sui corporis actualem existentiam affirmat et nos per perfectionem ipsam rei essentiam intelligimus, sequitur ergo quod mens ad majorem minoremve perfectionem transit quando ei aliquid de suo corpore vel aliqua ejus parte affirmare contingit quod plus minusve realitatis involvit quam antea. Cum igitur supra dixerim mentis cogitandi potentiam augeri vel minui, nihil aliud intelligere volui quam quod mens ideam sui corporis vel alicujus ejus partis formaverit qu\u00e6 plus minusve realitatis exprimit quam de suo corpore affirmaverat. Nam idearum pr\u00e6stantia et actualis cogitandi potentia ex objecti pr\u00e6stantia \u00e6stimatur. Addidi denique \"et qua data ipsa mens ad hoc potius quam ad illud cogitandum determinatur\" ut pr\u00e6ter l\u00e6titi\u00e6 et tristiti\u00e6 naturam quam prima definitionis pars explicat, cupiditatis etiam naturam exprimerem.\nFinis terti\u00e6 partis","title":"The Ethics: Ethics, Part 3","type":"page"}
