{"collection":"phi","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/phi/spinoza/lateth/eth04.htm","path":"phi/spinoza/lateth/eth04.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/phi/spinoza/lateth/eth04.htm","text":"The Ethics, by Baruch Spinoza, [1677]\nSPINOZAE ETHICA\n ORDINE GEOMETRICO DEMONSTRATA\n ET IN QUINQUE PARTES DISTINCTA\nPARS QUARTA\nDE SERVITUTE HUMANA\nSEU DE AFFECTUUM VIRIBUS\nPR\u00c6FATIO\nHumanam impotentiam in moderandis et coercendis affectibus servitutem voco; homo enim affectibus obnoxius sui juris non est sed fortun\u00e6 in cujus potestate ita est ut s\u00e6pe coactus sit quanquam meliora sibi videat, deteriora tamen sequi. Hujus rei causam et quid pr\u00e6terea affectus boni vel mali habent, in hac parte demonstrare proposui. Sed antequam incipiam, pauca de perfectione et imperfectione deque bono et malo pr\u00e6fari lubet.\nQui rem aliquam facere constituit eamque perfecit, rem suam perfectam esse non tantum ipse sed etiam unusquisque qui mentem auctoris illius operis et scopum recte noverit aut se novisse crediderit, dicet. Exempli gratia si quis aliquod opus (quod suppono nondum esse peractum) viderit noveritque scopum auctoris illius operis esse domum \u00e6dificare, is domum imperfectam esse dicet et contra perfectam simulatque opus ad finem quem ejus auctor eidem dare constituerat, perductum viderit. Verum si quis opus aliquod videt cujus simile nunquam viderat nec mentem opificis novit, is sane scire non poterit opusne illud perfectum an imperfectum sit. Atque h\u00e6c videtur prima fuisse horum vocabulorum significatio. Sed postquam homines ideas universales formare et domuum, \u00e6dificiorum, turrium etc. exemplaria excogitare et alia rerum exemplaria aliis pr\u00e6ferre inceperunt, factum est ut unusquisque id perfectum vocaret quod cum universali idea quam ejusmodi rei formaverat, videret convenire et id contra imperfectum quod cum concepto suo exemplari minus convenire videret quanquam ex opificis sententia consummatum plane esset. Nec alia videtur esse ratio cur res naturales etiam qu\u00e6 scilicet humana manu non sunt fact\u00e6, perfectas aut imperfectas vulgo appellent; solent namque homines tam rerum naturalium quam artificialium ideas formare universales quas rerum veluti exemplaria habent et quas naturam (quam nihil nisi alicujus finis causa agere existimant) intueri credunt sibique exemplaria proponere. Cum itaque aliquid in natura fieri vident quod cum concepto exemplari quod rei ejusmodi habent, minus convenit, ipsam naturam tum defecisse vel peccavisse remque illam imperfectam reliquisse credunt. Videmus itaque homines consuevisse res naturales perfectas aut imperfectas vocare magis ex pr\u00e6judicio quam ex earum vera cognitione. Ostendimus enim in prim\u00e6 partis appendice Naturam propter finem non agere; \u00e6ternum namque illud et infinitum Ens quod Deum seu Naturam appellamus, eadem qua existit necessitate agit. Ex qua enim natur\u00e6 necessitate existit, ex eadem ipsum agere ostendimus (propositione 16 partis I). Ratio igitur seu causa cur Deus seu Natura agit et cur existit una eademque est. Ut ergo nullius finis causa existit, nullius etiam finis causa agit sed ut existendi, sic et agendi principium vel finem habet nullum. Causa autem qu\u00e6 finalis dicitur, nihil est pr\u00e6ter ipsum humanum appetitum quatenus is alicujus rei veluti principium seu causa primaria consideratur. Exempli gratia cum dicimus habitationem causam fuisse finalem hujus aut illius domus, nihil tum sane intelligimus aliud quam quod homo ex eo quod vit\u00e6 domestic\u00e6 commoda imaginatus est, appetitum habuit \u00e6dificandi domum. Quare habitatio quatenus ut finalis causa consideratur, nihil est pr\u00e6ter hunc singularem appetitum qui revera causa est efficiens qu\u00e6 ut prima consideratur quia homines suorum appetituum causas communiter ignorant. Sunt namque ut jam s\u00e6pe dixi suarum quidem actionum et appetituum conscii sed ignari causarum a quibus ad aliquid appetendum determinantur. Quod pr\u00e6terea vulgo aiunt Naturam aliquando deficere vel peccare resque imperfectas producere, inter commenta numero de quibus in appendice partis prim\u00e6 egi. Perfectio igitur et imperfectio revera modi solummodo cogitandi sunt nempe notiones quas fingere solemus ex eo quod ejusdem speciei aut generis individua ad invicem comparamus et hac de causa supra (definitione 6 partis II) dixi me per realitatem et perfectionem idem intelligere; solemus enim omnia Natur\u00e6 individua ad unum genus quod generalissimum appellatur, revocare nempe ad notionem entis qu\u00e6 ad omnia absolute Natur\u00e6 individua pertinet. Quatenus itaque Natur\u00e6 individua ad hoc genus revocamus et ad invicem comparamus et alia plus entitatis seu realitatis quam alia habere comperimus eatenus alia aliis perfectiora esse dicimus et quatenus iisdem aliquid tribuimus quod negationem involvit ut terminus, finis, impotentia etc. eatenus ipsa imperfecta appellamus quia nostram mentem non \u00e6que afficiunt ac illa qu\u00e6 perfecta vocamus et non quod ipsis aliquid quod suum sit, deficiat vel quod Natura peccaverit. Nihil enim natur\u00e6 alicujus rei competit nisi id quod ex necessitate natur\u00e6 caus\u00e6 efficientis sequitur et quicquid ex necessitate natur\u00e6 caus\u00e6 efficientis sequitur, id necessario fit.\nBonum et malum quod attinet, nihil etiam positivum in rebus in se scilicet consideratis indicant nec aliud sunt pr\u00e6ter cogitandi modos seu notiones quas formamus ex eo quod res ad invicem comparamus. Nam una eademque res potest eodem tempore bona et mala et etiam indifferens esse. Exempli gratia musica bona est melancholico, mala lugenti, surdo autem neque bona neque mala. Verum quamvis se res ita habeat, nobis tamen h\u00e6c vocabula retinenda sunt. Nam quia ideam hominis tanquam natur\u00e6 human\u00e6 exemplar quod intueamur formare cupimus, nobis ex usu erit h\u00e6c eadem vocabula eo quo dixi sensu retinere. Per bonum itaque in sequentibus intelligam id quod certo scimus medium esse ut ad exemplar human\u00e6 natur\u00e6 quod nobis proponimus, magis magisque accedamus. Per malum autem id quod certo scimus impedire quominus idem exemplar referamus. Deinde homines perfectiores aut imperfectiores dicemus quatenus ad hoc idem exemplar magis aut minus accedunt. Nam apprime notandum est cum dico aliquem a minore ad majorem perfectionem transire et contra, me non intelligere quod ex una essentia seu forma in aliam mutatur. Equus namque exempli gratia tam destruitur si in hominem quam si in insectum mutetur sed quod ejus agendi potentiam quatenus h\u00e6c per ipsius naturam intelligitur, augeri vel minui concipimus. Deinde per perfectionem in genere realitatem uti dixi intelligam hoc est rei cujuscunque essentiam quatenus certo modo existit et operatur nulla ipsius durationis habita ratione. Nam nulla res singularis potest ideo dici perfectior quia plus temporis in existendo perseveravit; quippe rerum duratio ex earum essentia determinari nequit quandoquidem rerum essentia nullum certum et determinatum existendi tempus involvit sed res qu\u00e6cunque, sive ea perfectior sit sive minus, eadem vi qua existere incipit, semper in existendo perseverare poterit ita ut omnes hac in re \u00e6quales sint.\nDEFINITIONES\nI. Per bonum id intelligam quod certo scimus nobis esse utile.\nII. Per malum autem id quod certo scimus impedire quominus boni alicujus simus compotes. De his pr\u00e6cedentem vide pr\u00e6fationem sub finem.\nIII. Res singulares voco contingentes quatenus dum ad earum solam essentiam attendimus, nihil invenimus quod earum existentiam necessario ponat vel quod ipsam necessario secludat.\nIV. Easdem res singulares voco possibiles quatenus dum ad causas ex quibus produci debent, attendimus, nescimus an ips\u00e6 determinat\u00e6 sint ad easdem producendum. In scholio I propositionis 33 partis I inter possibile et contingens nullam feci differentiam quia ibi non opus erat h\u00e6c accurate distinguere.\nV. Per contrarios affectus in sequentibus intelligam eos qui hominem diversum trahunt quamvis ejusdem sint generis ut luxuries et avaritia qu\u00e6 amoris sunt species nec natura sed per accidens sunt contrarii.\nVI. Quid per affectum erga rem futuram, pr\u00e6sentem et pr\u00e6teritam intelligam, explicui in scholiis I et II propositionis 18 partis III, quod vide. Sed venit hic pr\u00e6terea notandum quod ut loci sic etiam temporis distantiam non nisi usque ad certum quendam limitem possumus distincte imaginari hoc est sicut omnia illa objecta qu\u00e6 ultra ducentos pedes a nobis distant seu quorum distantia a loco in quo sumus, illam superat quam distincte imaginamur, \u00e6que longe a nobis distare et perinde ac si in eodem plano essent, imaginari solemus, sic etiam objecta quorum existendi tempus longiore a pr\u00e6senti intervallo abesse imaginamur quam quod distincte imaginari solemus, omnia \u00e6que longe a pr\u00e6senti distare imaginamur et ad unum quasi temporis momentum referimus.\nVII. Per finem cujus causa aliquid facimus, appetitum intelligo.\nVIII. Per virtutem et potentiam idem intelligo hoc est (per propositionem 7 partis III) virtus quatenus ad hominem refertur, est ipsa hominis essentia seu natura quatenus potestatem habet qu\u00e6dam efficiendi qu\u00e6 per solas ipsius natur\u00e6 leges possunt intelligi.\nAXIOMA: Nulla res singularis in rerum natura datur qua potentior et fortior non detur alia. Sed quacunque data datur alia potentior a qua illa data potest destrui.\nPROPOSITIO I: Nihil quod idea falsa positivum habet, tollitur pr\u00e6sentia veri quatenus verum.\nDEMONSTRATIO: Falsitas in sola privatione cognitionis quam ide\u00e6 inad\u00e6quat\u00e6 involvunt, consistit (per propositionem 35 partis II) nec ips\u00e6 aliquid habent positivum propter quod fals\u00e6 dicuntur (per propositionem 33 partis II) sed contra quatenus ad Deum referuntur, ver\u00e6 sunt (per propositionem 32 partis II). Si igitur id quod idea falsa positivum habet pr\u00e6sentia veri quatenus verum est, tolleretur, tolleretur ergo idea vera a se ipsa, quod (per propositionem 4 partis III) est absurdum. Ergo nihil quod idea etc. Q.E.D.\nSCHOLIUM: Intelligitur h\u00e6c propositio clarius ex II corollario propositionis 16 partis II. Nam imaginatio idea est qu\u00e6 magis corporis humani pr\u00e6sentem constitutionem quam corporis externi naturam indicat, non quidem distincte sed confuse; unde fit ut mens errare dicatur. Exempli gratia cum solem intuemur, eundem ducentos circiter pedes a nobis distare imaginamur, in quo tamdiu fallimur quamdiu veram ejus distantiam ignoramus sed cognita ejusdem distantia tollitur quidem error sed non imaginatio hoc est idea solis qu\u00e6 ejusdem naturam eatenus tantum explicat quatenus corpus ab eodem afficitur adeoque quamvis veram ejusdem distantiam noscamus, ipsum nihilominus prope nobis adesse imaginabimur. Nam ut in scholio propositionis 35 partis II diximus, non ea de causa solem adeo propinquum imaginamur quia ejus veram distantiam ignoramus sed quia mens eatenus magnitudinem solis concipit quatenus corpus ab eodem afficitur. Sic cum solis radii aqu\u00e6 superficiei incidentes ad nostros oculos reflectuntur, eundem perinde ac si in aqua esset, imaginamur tametsi verum ejus locum noverimus et sic reliqu\u00e6 imaginationes quibus mens fallitur, sive e\u00e6 naturalem corporis constitutionem sive quod ejusdem agendi potentiam augeri vel minui indicant, vero non sunt contrari\u00e6 nec ejusdem pr\u00e6sentia evanescunt. Fit quidem cum falso aliquod malum timemus, ut timor evanescat audito vero nuntio sed contra etiam fit cum malum quod certe venturum est, timemus ut timor etiam evanescat audito falso nuntio atque adeo imaginationes non pr\u00e6sentia veri quatenus verum evanescunt sed quia ali\u00e6 occurrunt iis fortiores qu\u00e6 rerum quas imaginamur, pr\u00e6sentem existentiam secludunt, ut propositione 17 partis II ostendimus.\nPROPOSITIO II: Nos eatenus patimur quatenus Natur\u00e6 sumus pars qu\u00e6 per se absque aliis non potest concipi.\nDEMONSTRATIO: Nos tum pati dicimur cum aliquid in nobis oritur cujus non nisi partialis sumus causa (per definitionem 2 partis III) hoc est (per definitionem 1 partis III) aliquid quod ex solis legibus nostr\u00e6 natur\u00e6 deduci nequit. Patimur igitur quatenus Natur\u00e6 sumus pars qu\u00e6 per se absque aliis nequit concipi. Q.E.D.\nPROPOSITIO III: Vis qua homo in existendo perseverat, limitata est et a potentia causarum externarum infinite superatur.\nDEMONSTRATIO: Patet ex axiomate hujus. Nam dato homine datur aliquid aliud, puta A potentius et dato A datur deinde aliud, puta B ipso A potentius et hoc in infinitum ac proinde potentia hominis potentia alterius rei definitur et a potentia causarum externarum infinite superatur. Q.E.D.\nPROPOSITIO IV: Fieri non potest ut homo non sit Natur\u00e6 pars et ut nullas possit pati mutationes nisi qu\u00e6 per solam suam naturam possint intelligi quarumque ad\u00e6quata sit causa.\nDEMONSTRATIO: Potentia qua res singulares et consequenter homo suum esse conservat, est ipsa Dei sive Natur\u00e6 potentia (per corollarium propositionis 24 partis I) non quatenus infinita est sed quatenus per humanam actualem essentiam explicari potest (per propositionem 7 partis III). Potentia itaque hominis quatenus per ipsius actualem essentiam explicatur, pars est infinit\u00e6 Dei seu Natur\u00e6 potenti\u00e6 hoc est (per propositionem 34 partis I) essenti\u00e6, quod erat primum. Deinde si fieri posset ut homo nullas posset pati mutationes nisi qu\u00e6 per solam ipsius hominis naturam possint intelligi, sequeretur (per propositiones 4 et 6 partis III) ut non posset perire sed ut semper necessario existeret atque hoc sequi deberet ex causa cujus potentia finita aut infinita sit nempe vel ex sola hominis potentia, qui scilicet potis esset ut a se removeret reliquas mutationes qu\u00e6 a causis externis oriri possent vel infinita Natur\u00e6 potentia a qua omnia singularia ita dirigerentur ut homo nullas alias posset pati mutationes nisi qu\u00e6 ipsius conservationi inserviunt. At primum (per propositionem pr\u00e6cedentem cujus demonstratio universalis est et ad omnes res singulares applicari potest) est absurdum; ergo si fieri posset ut homo nullas pateretur mutationes nisi qu\u00e6 per solam ipsius hominis naturam possent intelligi et consequenter (sicut jam ostendimus) ut semper necessario existeret, id sequi deberet ex Dei infinita potentia et consequenter (per propositionem 16 partis I) ex necessitate divin\u00e6 natur\u00e6 quatenus alicujus hominis idea affectus consideratur, totius Natur\u00e6 ordo quatenus ipsa sub extensionis et cogitationis attributis concipitur, deduci deberet atque adeo (per propositionem 21 partis I) sequeretur ut homo esset infinitus, quod (per I partem hujus demonstrationis) est absurdum. Fieri itaque nequit ut homo nullas alias patiatur mutationes nisi quarum ipse ad\u00e6quata sit causa. Q.E.D.\nCOROLLARIUM: Hinc sequitur hominem necessario passionibus esse semper obnoxium communemque Natur\u00e6 ordinem sequi et eidem parere seseque eidem quantum rerum natura exigit, accommodare.\nPROPOSITIO V: Vis et incrementum cujuscunque passionis ejusque in existendo perseverantia non definitur potentia qua nos in existendo perseverare conamur sed caus\u00e6 extern\u00e6 potentia cum nostra comparata.\nDEMONSTRATIO: Passionis essentia non potest per solam nostram essentiam explicari (per definitiones 1 et 2 partis III) hoc est (per propositionem 7 partis III) passionis potentia definiri nequit potentia qua in nostro esse perseverare conamur sed (ut propositione 16 partis II ostensum est) definiri necessario debet potentia caus\u00e6 extern\u00e6 cum nostra comparata. Q.E.D.\nPROPOSITIO VI: Vis alicujus passionis seu affectus reliquas hominis actiones seu potentiam superare potest ita ut affectus pertinaciter homini adh\u00e6reat.\nDEMONSTRATIO: Vis et incrementum cujuscunque passionis ejusque in existendo perseverantia definitur potentia caus\u00e6 extern\u00e6 cum nostra comparata (per propositionem pr\u00e6cedentem) adeoque (per propositionem 3 hujus) hominis potentiam superare potest etc. Q.E.D.\nPROPOSITIO VII: Affectus nec coerceri nec tolli potest nisi per affectum contrarium et fortiorem affectu coercendo.\nDEMONSTRATIO: Affectus quatenus ad mentem refertur est idea qua mens majorem vel minorem sui corporis existendi vim quam antea affirmat (per generalem affectuum definitionem qu\u00e6 reperitur sub finem terti\u00e6 partis). Cum igitur mens aliquo affectu conflictatur, corpus afficitur simul affectione qua ejus agendi potentia augetur vel minuitur. Porro h\u00e6c corporis affectio (per propositionem 5 hujus) vim a sua causa accipit perseverandi in suo esse; qu\u00e6 proinde nec coerceri nec tolli potest nisi a causa corporea (per propositionem 6 partis II) qu\u00e6 corpus afficiat affectione illi contraria (per propositionem 5 partis III) et fortiore (per axioma hujus) atque adeo (per propositionem 12 partis II) mens afficietur idea affectionis fortioris et contrari\u00e6 priori hoc est (per generalem affectuum definitionem) mens afficietur affectu fortiori et contrario priori qui scilicet prioris existentiam secludet vel tollet ac proinde affectus nec tolli nec coerceri potest nisi per affectum contrarium et fortiorem. Q.E.D.\nCOROLLARIUM: Affectus quatenus ad mentem refertur nec coerceri nec tolli potest nisi per ideam corporis affectionis contrari\u00e6 et fortioris affectione qua patimur. Nam affectus quo patimur nec coerceri nec tolli potest nisi per affectum eodem fortiorem eique contrarium (per propositionem pr\u00e6cedentem) hoc est (per generalem affectuum definitionem) nisi per ideam corporis affectionis fortioris et contrari\u00e6 affectioni qua patimur.\nPROPOSITIO VIII: Cognitio boni et mali nihil aliud est quam l\u00e6titi\u00e6 vel tristiti\u00e6 affectus quatenus ejus sumus conscii.\nDEMONSTRATIO: Id bonum aut malum vocamus quod nostro esse conservando prodest vel obest (per definitiones 1 et 2 hujus) hoc est (per propositionem 7 partis III) quod nostram agendi potentiam auget vel minuit, juvat vel coercet. Quatenus itaque (per definitiones l\u00e6titi\u00e6 et tristiti\u00e6, quas vide in scholio propositionis 11 partis III) rem aliquam nos l\u00e6titia vel tristitia afficere percipimus, eandem bonam aut malam vocamus atque adeo boni et mali cognitio nihil aliud est quam l\u00e6titi\u00e6 vel tristiti\u00e6 idea qu\u00e6 ex ipso l\u00e6titi\u00e6 vel tristiti\u00e6 affectu necessario sequitur (per propositionem 22 partis II). At h\u00e6c idea eodem modo unita est affectui ac mens unita est corpori (per propositionem 21 partis II) hoc est (ut in scholio ejusdem propositionis ostensum) h\u00e6c idea ab ipso affectu sive (per generalem affectuum definitionem) ab idea corporis affectionis revera non distinguitur nisi solo conceptu; ergo h\u00e6c cognitio boni et mali nihil est aliud quam ipse affectus quatenus ejusdem sumus conscii. Q.E.D.\nPROPOSITIO IX: Affectus cujus causam in pr\u00e6senti nobis adesse imaginamur, fortior est quam si eandem non adesse imaginaremur.\nDEMONSTRATIO: Imaginatio est idea qua mens rem ut pr\u00e6sentem contemplatur (vide ejus definitionem in scholio propositionis 17 partis II) qu\u00e6 tamen magis corporis humani constitutionem quam rei extern\u00e6 naturam indicat (per corollarium II propositionis 16 partis II). Est igitur affectus (per generalem affectuum definitionem) imaginatio quatenus corporis constitutionem indicat. At imaginatio (per propositionem 17 partis II) intensior est quamdiu nihil imaginamur quod rei extern\u00e6 pr\u00e6sentem existentiam secludit; ergo etiam affectus cujus causam in pr\u00e6senti nobis adesse imaginamur, intensior seu fortior est quam si eandem non adesse imaginaremur. Q.E.D.\nSCHOLIUM: Cum supra in propositione 18 partis III dixerim nos ex rei futur\u00e6 vel pr\u00e6terit\u00e6 imagine eodem affectu affici ac si res quam imaginamur pr\u00e6sens esset, expresse monui id verum esse quatenus ad solam ipsius rei imaginem attendimus; est enim ejusdem natur\u00e6 sive res ut pr\u00e6sentes imaginati simus sive non simus sed non negavi eandem debiliorem reddi quando alias res nobis pr\u00e6sentes contemplamur qu\u00e6 rei futur\u00e6 pr\u00e6sentem existentiam secludunt, quod tum monere neglexi quia in hac parte de affectuum viribus agere constitueram.\nCOROLLARIUM: Imago rei futur\u00e6 vel pr\u00e6terit\u00e6 hoc est rei quam cum relatione ad tempus futurum vel pr\u00e6teritum secluso pr\u00e6senti contemplamur, c\u00e6teris paribus debilior est imagine rei pr\u00e6sentis et consequenter affectus erga rem futuram vel pr\u00e6teritam c\u00e6teris paribus remissior est affectu erga rem pr\u00e6sentem.\nPROPOSITIO X: Erga rem futuram quam cito affuturam imaginamur, intensius afficimur quam si ejus existendi tempus longius a pr\u00e6senti distare imaginaremur et memoria rei quam non diu pr\u00e6teriisse imaginamur, intensius etiam afficimur quam si eandem diu pr\u00e6teriisse imaginaremur.\nDEMONSTRATIO: Quatenus enim rem cito affuturam vel non diu pr\u00e6teriisse imaginamur, eo ipso aliquid imaginamur quod rei pr\u00e6sentiam minus secludit quam si ejusdem futurum existendi tempus longius a pr\u00e6senti distare vel quod dudum pr\u00e6terierit, imaginaremur (ut per se notum) adeoque (per pr\u00e6cedentem propositionem) eatenus intensius erga eandem afficiemur. Q.E.D.\nSCHOLIUM: Ex iis qu\u00e6 ad definitionem 6 hujus partis notavimus, sequitur nos erga objecta qu\u00e6 a pr\u00e6senti longiore temporis intervallo distant quam quod imaginando determinare possumus quamvis ab invicem longo temporis intervallo distare intelligamus, \u00e6que tamen remisse affici.\nPROPOSITIO XI: Affectus erga rem quam ut necessariam imaginamur, c\u00e6teris paribus intensior est quam erga possibilem vel contingentem sive non necessariam.\nDEMONSTRATIO: Quatenus rem aliquam necessariam esse imaginamur eatenus ejus existentiam affirmamus et contra rei existentiam negamus quatenus eandem non necessariam esse imaginamur (per scholium I propositionis 33 partis I) ac proinde (per propositionem 9 hujus) affectus erga rem necessariam c\u00e6teris paribus intensior est quam erga non necessariam. Q.E.D.\nPROPOSITIO XII: Affectus erga rem quam scimus in pr\u00e6senti non existere et quam ut possibilem imaginamur, c\u00e6teris paribus intensior est quam erga contingentem.\nDEMONSTRATIO: Quatenus rem ut contingentem imaginamur, nulla alterius rei imagine afficimur qu\u00e6 rei existentiam ponat (per definitionem 3 hujus) sed contra (secundum hypothesin) qu\u00e6dam imaginamur qu\u00e6 ejusdem pr\u00e6sentem existentiam secludunt. At quatenus rem in futurum possibilem esse imaginamur eatenus qu\u00e6dam imaginamur qu\u00e6 ejusdem existentiam ponunt (per definitionem 4 hujus) hoc est (per propositionem 18 partis III) qu\u00e6 spem vel metum fovent atque adeo affectus erga rem possibilem vehementior est. Q.E.D.\nCOROLLARIUM: Affectus erga rem quam scimus in pr\u00e6senti non existere et quam ut contingentem imaginamur, multo remissior est quam si rem in pr\u00e6senti nobis adesse imaginaremur.\nDEMONSTRATIO: Affectus erga rem quam in pr\u00e6senti existere imaginamur, intensior est quam si eandem ut futuram imaginaremur (per corollarium propositionis 9 hujus) et multo vehementior est quam si tempus futurum a pr\u00e6senti multum distare imaginaremur (per propositionem 10 hujus). Est itaque affectus erga rem cujus existendi tempus longe a pr\u00e6senti distare imaginamur, multo remissior quam si eandem ut pr\u00e6sentem imaginaremur et nihilominus (per propositionem pr\u00e6cedentem) intensior est quam si eandem rem ut contingentem imaginaremur atque adeo affectus erga rem contingentem multo remissior erit quam si rem in pr\u00e6senti nobis adesse imaginaremur. Q.E.D.\nPROPOSITIO XIII: Affectus erga rem contingentem quam scimus in pr\u00e6senti non existere, c\u00e6teris paribus remissior est quam affectus erga rem pr\u00e6teritam.\nDEMONSTRATIO: Quatenus rem ut contingentem imaginamur, nulla alterius rei imagine afficimur qu\u00e6 rei existentiam ponat (per definitionem 3 hujus). Sed contra (secundum hypothesin) qu\u00e6dam imaginamur qu\u00e6 ejusdem pr\u00e6sentem existentiam secludunt. Verum quatenus eandem cum relatione ad tempus pr\u00e6teritum imaginamur eatenus aliquid imaginari supponimur quod ipsam ad memoriam redigit sive quod rei imaginem excitat (vide propositionem 18 partis II cum ejusdem scholio) ac proinde eatenus efficit ut ipsam ac si pr\u00e6sens esset, contemplemur (per corollarium propositionis 17 partis II) atque adeo (per propositionem 9 hujus) affectus erga rem contingentem quam scimus in pr\u00e6senti non existere, c\u00e6teris paribus remissior erit quam affectus erga rem pr\u00e6teritam. Q.E.D.\nPROPOSITIO XIV: Vera boni et mali cognitio quatenus vera nullum affectum coercere potest sed tantum quatenus ut affectus consideratur.\nDEMONSTRATIO: Affectus est idea qua mens majorem vel minorem sui corporis existendi vim quam antea affirmat (per generalem affectuum definitionem) atque adeo (per propositionem 1 hujus) nihil positivum habet quod pr\u00e6sentia veri tolli possit et consequenter vera boni et mali cognitio quatenus vera nullum affectum coercere potest. At quatenus affectus est (vide propositionem 8 hujus) si fortior affectu coercendo sit, eatenus tantum (per propositionem 7 hujus) affectum coercere poterit. Q.E.D.\nPROPOSITIO XV: Cupiditas qu\u00e6 ex vera boni et mali cognitione oritur, multis aliis cupiditatibus qu\u00e6 ex affectibus quibus conflictamur oriuntur, restingui vel coerceri potest.\nDEMONSTRATIO: Ex vera boni et mali cognitione quatenus h\u00e6c (per propositionem 8 hujus) affectus est, oritur necessario cupiditas (per 1 affectuum definitionem) qu\u00e6 eo est major quo affectus ex quo oritur major est (per propositionem 37 partis III). Sed quia h\u00e6c cupiditas (per hypothesin) ex eo quod aliquid vere intelligimus, oritur, sequitur ergo ipsa in nobis quatenus agimus (per propositionem 3 partis III) atque adeo per solam nostram essentiam debet intelligi (per definitionem 2 partis III) et consequenter (per propositionem 7 partis III) ejus vis et incrementum sola humana potentia definiri debet. Porro cupiditates qu\u00e6 ex affectibus quibus conflictamur oriuntur, eo etiam majores sunt quo hi affectus vehementiores erunt atque adeo earum vis et incrementum (per propositionem 5 hujus) potentia causarum externarum definiri debet qu\u00e6, si cum nostra comparetur, nostram potentiam indefinite superat (per propositionem 3 hujus) atque adeo cupiditates qu\u00e6 ex similibus affectibus oriuntur, vehementiores esse possunt illa qu\u00e6 ex vera boni et mali cognitione oritur ac proinde (per propositionem 7 hujus) eandem coercere vel restinguere poterunt. Q.E.D.\nPROPOSITIO XVI: Cupiditas qu\u00e6 ex cognitione boni et mali quatenus h\u00e6c cognitio futurum respicit, oritur, facilius rerum cupiditate qu\u00e6 in pr\u00e6sentia suaves sunt, coerceri vel restingui potest.\nDEMONSTRATIO: Affectus erga rem quam futuram imaginamur, remissior est quam erga pr\u00e6sentem (per corollarium propositionis 9 hujus). At cupiditas qu\u00e6 ex vera boni et mali cognitione oritur, tametsi h\u00e6c cognitio circa res qu\u00e6 in pr\u00e6sentia bon\u00e6 sunt, versetur, restingui vel coerceri potest aliqua temeraria cupiditate (per propositionem pr\u00e6cedentem cujus demonstratio universalis est); ergo cupiditas qu\u00e6 ex eadem cognitione quatenus h\u00e6c futurum respicit, oritur, facilius coerceri vel restingui poterit etc. Q.E.D.\nPROPOSITIO XVII: Cupiditas qu\u00e6 oritur ex vera boni et mali cognitione quatenus h\u00e6c circa res contingentes versatur, multo adhuc facilius coerceri potest cupiditate rerum qu\u00e6 pr\u00e6sentes sunt.\nDEMONSTRATIO: Propositio h\u00e6c eodem modo ac propositio pr\u00e6cedens demonstratur ex corollario propositionis 12 hujus.\nSCHOLIUM: His me causam ostendisse credo cur homines opinione magis quam vera ratione commoveantur et cur vera boni et mali cognitio animi commotiones excitet et s\u00e6pe omni libidinis generi cedat; unde illud poet\u00e6 natum : video meliora proboque, deteriora sequor. Quod idem etiam Ecclesiastes in mente habuisse videtur cum dixit : qui auget scientiam, auget dolorem. Atque h\u00e6c non eum in finem dico ut inde concludam pr\u00e6stabilius esse ignorare quam scire vel quod stulto intelligens in moderandis affectibus nihil intersit sed ideo quia necesse est nostr\u00e6 natur\u00e6 tam potentiam quam impotentiam noscere ut determinare possimus quid ratio in moderandis affectibus possit et quid non possit et in hac parte de sola humana impotentia me acturum dixi. Nam de rationis in affectus potentia separatim agere constitui.\nPROPOSITIO XVIII: Cupiditas qu\u00e6 ex l\u00e6titia oritur, c\u00e6teris paribus fortior est cupiditate qu\u00e6 ex tristitia oritur.\nDEMONSTRATIO: Cupiditas est ipsa hominis essentia (per 1 affectuum definitionem) hoc est (per propositionem 7 partis III) conatus quo homo in suo esse perseverare conatur. Quare cupiditas qu\u00e6 ex l\u00e6titia oritur, ipso l\u00e6titi\u00e6 affectu (per definitionem l\u00e6titi\u00e6, quam vide in scholio propositionis 11 partis III) juvatur vel augetur; qu\u00e6 autem contra ex tristitia oritur, ipso tristiti\u00e6 affectu (per idem scholium) minuitur vel coercetur atque adeo vis cupiditatis qu\u00e6 ex l\u00e6titia oritur, potentia humana simul et potentia caus\u00e6 extern\u00e6, qu\u00e6 autem ex tristitia sola humana potentia definiri debet ac proinde hac illa fortior est. Q.E.D.\nSCHOLIUM: His paucis human\u00e6 impotenti\u00e6 et inconstanti\u00e6 causas et cur homines rationis pr\u00e6cepta non servent, explicui. Superest jam ut ostendam quid id sit quod ratio nobis pr\u00e6scribit et quinam affectus cum rationis human\u00e6 regulis conveniant, quinam contra iisdem contrarii sint. Sed antequam h\u00e6c prolixo nostro geometrico ordine demonstrare incipiam, lubet ipsa rationis dictamina hic prius breviter ostendere ut ea qu\u00e6 sentio facilius ab unoquoque percipiantur. Cum ratio nihil contra naturam postulet, postulat ergo ipsa ut unusquisque seipsum amet, suum utile, quod revera utile est, qu\u00e6rat et id omne quod hominem ad majorem perfectionem revera ducit, appetat et absolute ut unusquisque suum esse quantum in se est, conservare conetur. Quod quidem tam necessario verum est quam quod totum sit sua parte majus (vide propositionem 4 partis III). Deinde quandoquidem virtus (per definitionem 8 hujus) nihil aliud est quam ex legibus propri\u00e6 natur\u00e6 agere et nemo suum esse (per propositionem 7 partis III) conservare conetur nisi ex propri\u00e6 su\u00e6 natur\u00e6 legibus, hinc sequitur primo virtutis fundamentum esse ipsum conatum proprium esse conservandi et felicitatem in eo consistere quod homo suum esse conservare potest. Secundo sequitur virtutem propter se esse appetendam nec quicquam quod ipsa pr\u00e6stabilius aut quod utilius nobis sit, dari, cujus causa deberet appeti. Tertio denique sequitur eos qui se interficiunt animo esse impotentes eosque a causis externis su\u00e6 natur\u00e6 repugnantibus prorsus vinci. Porro ex postulato 4 partis II sequitur nos efficere nunquam posse ut nihil extra nos indigeamus ad nostrum esse conservandum et ut ita vivamus ut nullum commercium cum rebus qu\u00e6 extra nos sunt, habeamus et si pr\u00e6terea nostram mentem spectemus, sane noster intellectus imperfectior esset si mens sola esset nec quicquam pr\u00e6ter se ipsam intelligeret. Multa igitur extra nos dantur qu\u00e6 nobis utilia qu\u00e6que propterea appetenda sunt. Ex his nulla pr\u00e6stantiora excogitari possunt quam ea qu\u00e6 cum nostra natura prorsus conveniunt. Si enim duo exempli gratia ejusdem prorsus natur\u00e6 individua invicem junguntur, individuum componunt singulo duplo potentius. Homini igitur nihil homine utilius; nihil inquam homines pr\u00e6stantius ad suum esse conservandum optare possunt quam quod omnes in omnibus ita conveniant ut omnium mentes et corpora unam quasi mentem unumque corpus componant et omnes simul quantum possunt suum esse conservare conentur omnesque simul omnium commune utile sibi qu\u00e6rant; ex quibus sequitur homines qui ratione gubernantur hoc est homines qui ex ductu rationis suum utile qu\u00e6runt, nihil sibi appetere quod reliquis hominibus non cupiant atque adeo eosdem justos, fidos atque honestos esse.\nH\u00e6c illa rationis dictamina sunt qu\u00e6 hic paucis ostendere proposueram antequam eadem prolixiore ordine demonstrare inciperem, quod ea de causa feci ut, si fieri posset, eorum attentionem mihi conciliarem qui credunt hoc principium, quod scilicet unusquisque suum utile qu\u00e6rere tenetur, impietatis, non autem virtutis et pietatis esse fundamentum. Postquam igitur rem sese contra habere breviter ostenderim, pergo ad eandem eadem via qua huc usque progressi sumus, demonstrandum.\nPROPOSITIO XIX: Id unusquisque ex legibus su\u00e6 natur\u00e6 necessario appetit vel aversatur quod bonum vel malum esse judicat.\nDEMONSTRATIO: Boni et mali cognitio est (per propositionem 8 hujus) ipse l\u00e6titi\u00e6 vel tristiti\u00e6 affectus quatenus ejusdem sumus conscii ac proinde (per propositionem 28 partis III) id unusquisque necessario appetit quod bonum et contra id aversatur quod malum esse judicat. Sed hic appetitus nihil aliud est quam ipsa hominis essentia seu natura (per definitionem appetitus, quam vide in scholio propositionis 9 partis III et 1 affectuum definitionem). Ergo unusquisque ex solis su\u00e6 natur\u00e6 legibus id necessario appetit vel aversatur etc. Q.E.D.\nPROPOSITIO XX: Quo magis unusquisque suum utile qu\u00e6rere hoc est suum esse conservare conatur et potest eo magis virtute pr\u00e6ditus est et contra quatenus unusquisque suum utile hoc est suum esse conservare negligit eatenus est impotens.\nDEMONSTRATIO: Virtus est ipsa humana potentia qu\u00e6 sola hominis essentia definitur (per definitionem 8 hujus) hoc est (per propositionem 7 partis III) qu\u00e6 solo conatu quo homo in suo esse perseverare conatur, definitur. Quo ergo unusquisque magis suum esse conservare conatur et potest eo magis virtute pr\u00e6ditus est et consequenter (per propositiones 4 et 6 partis III) quatenus aliquis suum esse conservare negligit eatenus est impotens. Q.E.D.\nSCHOLIUM: Nemo igitur nisi a causis externis et su\u00e6 natur\u00e6 contrariis victus suum utile appetere sive suum esse conservare negligit. Nemo inquam ex necessitate su\u00e6 natur\u00e6 sed a causis externis coactus alimenta aversatur vel se ipsum interficit, quod multis modis fieri potest nempe interficit aliquis se ipsum coactus ab alio qui ejus dexteram qua ensem casu prehenderat, contorquet et cogit versus cor ipsum gladium dirigere vel quod ex mandato tyranni ut Seneca cogatur venas aperire suas hoc est majus malum minore vitare cupiat vel denique ex eo quod caus\u00e6 latentes extern\u00e6 ejus imaginationem ita disponunt et corpus ita afficiunt ut id aliam naturam priori contrariam induat et cujus idea in mente dari nequit (per propositionem 10 partis III). At quod homo ex necessitate su\u00e6 natur\u00e6 conetur non existere vel in aliam formam mutari, tam est impossibile quam quod ex nihilo aliquid fiat, ut unusquisque mediocri meditatione videre potest.\nPROPOSITIO XXI: Nemo potest cupere beatum esse, bene agere et bene vivere qui simul non cupiat esse, agere et vivere hoc est actu existere.\nDEMONSTRATIO: Hujus propositionis demonstratio seu potius res ipsa per se patet et etiam ex cupiditatis definitione. Est enim cupiditas (per 1 affectuum definitionem) beate seu bene vivendi, agendi etc. ipsa hominis essentia hoc est (per propositionem 7 partis III) conatus quo unusquisque suum esse conservare conatur. Ergo nemo potest cupere etc. Q.E.D.\nPROPOSITIO XXII: Nulla virtus potest prior hac (nempe conatu sese conservandi) concipi.\nDEMONSTRATIO: Conatus sese conservandi est ipsa rei essentia (per propositionem 7 partis III). Si igitur aliqua virtus posset hac nempe hoc conatu prior concipi, conciperetur ergo (per definitionem 8 hujus) ipsa rei essentia se ipsa prior, quod (ut per se notum) est absurdum. Ergo nulla virtus etc. Q.E.D.\nCOROLLARIUM: Conatus sese conservandi primum et unicum virtutis est fundamentum. Nam hoc principio nullum aliud potest prius concipi (per propositionem pr\u00e6cedentem) et absque ipso (per propositionem 21 hujus) nulla virtus potest concipi.\nPROPOSITIO XXIII: Homo quatenus ad aliquid agendum determinatur ex eo quod ideas habet inad\u00e6quatas, non potest absolute dici ex virtute agere sed tantum quatenus determinatur ex eo quod intelligit.\nDEMONSTRATIO: Quatenus homo ad agendum determinatur ex eo quod inad\u00e6quatas habet ideas eatenus (per propositionem 1 partis III) patitur hoc est (per definitiones 1 et 2 partis III) aliquid agit quod per solam ejus essentiam non potest percipi hoc est (per definitionem 8 hujus) quod ex ipsius virtute non sequitur. At quatenus ad aliquid agendum determinatur ex eo quod intelligit eatenus (per eandem propositionem 1 partis III) agit hoc est (per definitionem 2 partis III) aliquid agit quod per solam ipsius essentiam percipitur sive (per definitionem 8 hujus) quod ex ipsius virtute ad\u00e6quate sequitur. Q.E.D.\nPROPOSITIO XXIV: Ex virtute absolute agere nihil aliud in nobis est quam ex ductu rationis agere, vivere, suum esse conservare (h\u00e6c tria idem significant) idque ex fundamento proprium utile qu\u00e6rendi.\nDEMONSTRATIO: Ex virtute absolute agere nihil aliud est (per definitionem 8 hujus) quam ex legibus propri\u00e6 natur\u00e6 agere. At nos eatenus tantummodo agimus quatenus intelligimus (per propositionem 3 partis III). Ergo ex virtute agere nihil aliud in nobis est quam ex ductu rationis agere, vivere, suum esse conservare idque (per corollarium propositionis 22 hujus) ex fundamento suum utile qu\u00e6rendi. Q.E.D.\nPROPOSITIO XXV: Nemo suum esse alterius rei causa conservare conatur.\nDEMONSTRATIO: Conatus quo unaqu\u00e6que res in suo esse perseverare conatur, sola ipsius rei essentia definitur (per propositionem 7 partis III) eaque sola data, non autem ex alterius rei essentia necessario sequitur (per propositionem 6 partis III) ut unusquisque suum esse conservare conetur. Patet pr\u00e6terea h\u00e6c propositio ex corollario propositionis 22 hujus partis. Nam si homo alterius rei causa suum esse conservare conaretur, tum res illa primum esset virtutis fundamentum (ut per se notum) quod (per pr\u00e6dictum corollarium) est absurdum. Ergo nemo suum esse etc. Q.E.D.\nPROPOSITIO XXVI: Quicquid ex ratione conamur, nihil aliud est quam intelligere nec mens quatenus ratione utitur, aliud sibi utile esse judicat nisi id quod ad intelligendum conducit.\nDEMONSTRATIO: Conatus sese conservandi nihil est pr\u00e6ter ipsius rei essentiam (per propositionem 7 partis III) qu\u00e6 quatenus talis existit, vim habere concipitur ad perseverandum in existendo (per propositionem 6 partis III) et ea agendum qu\u00e6 ex data sua natura necessario sequuntur (vide definitionem appetitus in scholio propositionis 9 partis III). At rationis essentia nihil aliud est quam mens nostra quatenus clare et distincte intelligit (vide ejus definitionem in II scholio propositionis 40 partis II). Ergo (per propositionem 40 partis II) quicquid ex ratione conamur, nihil aliud est quam intelligere. Deinde quoniam hic mentis conatus quo mens quatenus ratiocinatur suum esse conatur conservare, nihil aliud est quam intelligere (per primam partem hujus) est ergo hic intelligendi conatus (per corollarium propositionis 22 hujus) primum et unicum virtutis fundamentum nec alicujus finis causa (per propositionem 25 hujus) res intelligere conabimur sed contra mens quatenus ratiocinatur nihil sibi bonum esse concipere poterit nisi id quod ad intelligendum conducit (per definitionem 1 hujus). Q.E.D.\nPROPOSITIO XXVII: Nihil certo scimus bonum aut malum esse nisi id quod ad intelligendum revera conducit vel quod impedire potest quominus intelligamus.\nDEMONSTRATIO: Mens quatenus ratiocinatur nihil aliud appetit quam intelligere nec aliud sibi utile esse judicat nisi id quod ad intelligendum conducit (per propositionem pr\u00e6cedentem). At mens (per propositiones 41 et 43 partis II, cujus etiam scholium vide) rerum certitudinem non habet nisi quatenus ideas habet ad\u00e6quatas sive (quod per scholia propositionis 40 partis II idem est) quatenus ratiocinatur; ergo nihil certo scimus bonum esse nisi id quod ad intelligendum revera conducit et contra id malum quod impedire potest quominus intelligamus. Q.E.D.\nPROPOSITIO XXVIII: Summum mentis bonum est Dei cognitio et summa mentis virtus Deum cognoscere.\nDEMONSTRATIO: Summum quod mens intelligere potest, Deus est hoc est (per definitionem 6 partis I) Ens absolute infinitum et sine quo (per propositionem 15 partis I) nihil esse neque concipi potest adeoque (per propositiones 26 et 27 hujus) summum mentis utile sive (per definitionem 1 hujus) bonum est Dei cognitio. Deinde mens quatenus intelligit eatenus tantum agit (per propositiones 1 et 3 partis III) et eatenus tantum (per propositionem 23 hujus) potest absolute dici quod ex virtute agit. Est igitur mentis absoluta virtus intelligere. At summum quod mens intelligere potest, Deus est (ut jam jam demonstravimus). Ergo mentis summa virtus est Deum intelligere seu cognoscere. Q.E.D.\nPROPOSITIO XXIX: Res qu\u00e6cunque singularis cujus natura a nostra prorsus est diversa, nostram agendi potentiam nec juvare nec coercere potest et absolute res nulla potest nobis bona aut mala esse nisi commune aliquid nobiscum habeat.\nDEMONSTRATIO: Cujuscunque rei singularis et consequenter (per corollarium propositionis 10 partis II) hominis potentia qua existit et operatur, non determinatur nisi ab alia re singulari (per propositionem 28 partis I) cujus natura (per propositionem 6 partis II) per idem attributum debet intelligi per quod natura humana concipitur. Nostra igitur agendi potentia quomodocunque ea concipiatur, determinari et consequenter juvari vel coerceri potest potentia alterius rei singularis qu\u00e6 aliquid commune nobiscum habet et non potentia rei cujus natura a nostra prorsus est diversa et quia id bonum aut malum vocamus quod causa est l\u00e6titi\u00e6 aut tristiti\u00e6 (per propositionem 8 hujus) hoc est (per scholium propositionis 11 partis III) quod nostram agendi potentiam auget vel minuit, juvat vel coercet, ergo res cujus natura a nostra prorsus est diversa nobis neque bona neque mala esse potest. Q.E.D.\nPROPOSITIO XXX: Res nulla per id quod cum nostra natura commune habet, potest esse mala sed quatenus nobis mala est eatenus est nobis contraria.\nDEMONSTRATIO: Id malum vocamus quod causa est tristiti\u00e6 (per propositionem 8 hujus) hoc est (per ejus definitionem, quam vide in scholio propositionis 11 partis III) quod nostram agendi potentiam minuit vel coercet. Si igitur res aliqua per id quod nobiscum habet commune, nobis esset mala, posset ergo res id ipsum quod nobiscum commune habet, minuere vel coercere, quod (per propositionem 4 partis III) est absurdum. Nulla igitur res per id quod nobiscum commune habet, potest nobis esse mala sed contra quatenus mala est hoc est (ut jam jam ostendimus) quatenus nostram agendi potentiam minuere vel coercere potest eatenus (per propositionem 5 partis III) nobis est contraria. Q.E.D.\nPROPOSITIO XXXI: Quatenus res aliqua cum nostra natura convenit eatenus necessario bona est.\nDEMONSTRATIO: Quatenus enim res aliqua cum nostra natura convenit, non potest (per propositionem pr\u00e6cedentem) esse mala. Erit ergo necessario vel bona vel indifferens. Si hoc ponatur nempe quod neque bona sit neque mala, nihil ergo (per definitionem 1 hujus) ex ipsius natura sequetur quod nostr\u00e6 natur\u00e6 conservationi inservit hoc est (per hypothesin) quod ipsius rei natur\u00e6 conservationi inservit sed hoc est absurdum (per propositionem 6 partis III); erit ergo quatenus cum nostra natura convenit, necessario bona. Q.E.D.\nCOROLLARIUM: Hinc sequitur quod quo res aliqua magis cum nostra natura convenit, eo nobis est utilior seu magis bona et contra quo res aliqua nobis est utilior, eatenus cum nostra natura magis convenit. Nam quatenus cum nostra natura non convenit, erit necessario a nostra natura diversa vel eidem contraria. Si diversa, tum (per propositionem 29 hujus) neque bona neque mala esse poterit; si autem contraria, erit ergo etiam ei contraria qu\u00e6 cum nostra natura convenit hoc est (per propositionem pr\u00e6cedentem) contraria bono seu mala. Nihil igitur nisi quatenus cum nostra natura convenit, potest esse bonum atque adeo quo res aliqua magis cum nostra natura convenit, eo est utilior et contra. Q.E.D.\nPROPOSITIO XXXII: Quatenus homines passionibus sunt obnoxii, non possunt eatenus dici quod natura conveniant.\nDEMONSTRATIO: Qu\u00e6 natura convenire dicuntur, potentia convenire intelliguntur (per propositionem 7 partis III) non autem impotentia seu negatione et consequenter (vide scholium propositionis 3 partis III) neque etiam passione; quare homines quatenus passionibus sunt obnoxii, non possunt dici quod natura conveniant. Q.E.D.\nSCHOLIUM: Res etiam per se patet; qui enim ait album et nigrum in eo solummodo convenire quod neutrum sit rubrum, is absolute affirmat album et nigrum nulla in re convenire. Sic etiam si quis ait lapidem et hominem in hoc tantum convenire quod uterque sit finitus, impotens vel quod ex necessitate su\u00e6 natur\u00e6 non existit vel denique quod a potentia causarum externarum indefinite superatur, is omnino affirmat lapidem et hominem nulla in re convenire; qu\u00e6 enim in sola negatione sive in eo quod non habent conveniunt, ea revera nulla in re conveniunt.\nPROPOSITIO XXXIII: Homines natura discrepare possunt quatenus affectibus qui passiones sunt, conflictantur et eatenus etiam unus idemque homo varius est et inconstans.\nDEMONSTRATIO: Affectuum natura seu essentia non potest per solam nostram essentiam seu naturam explicari (per definitiones 1 et 2 partis III) sed potentia hoc est (per propositionem 7 partis III) natura causarum externarum cum nostra comparata definiri debet; unde fit ut uniuscujusque affectus tot species dentur quot sunt species objectorum a quibus afficimur (vide propositionem 56 partis III) et ut homines ab uno eodemque objecto diversimode afficiantur (vide propositionem 51 partis III) atque eatenus natura discrepent et denique ut unus idemque homo (per eandem propositionem 51 partis III) erga idem objectum diversimode afficiatur atque eatenus varius sit etc. Q.E.D.\nPROPOSITIO XXXIV: Quatenus homines affectibus qui passiones sunt, conflictantur, possunt invicem esse contrarii.\nDEMONSTRATIO: Homo exempli gratia Petrus potest esse causa ut Paulus contristetur propterea quod aliquid habet simile rei quam Paulus odit (per propositionem 16 partis III) vel propterea quod Petrus solus re aliqua potitur quam ipse Paulus etiam amat (vide propositionem 32 partis III cum ejusdem scholio) vel ob alias causas (harum pr\u00e6cipuas vide in scholio propositionis 55 partis III) atque adeo inde fiet (per definitionem 7 affectuum) ut Paulus Petrum odio habeat et consequenter facile fiet (per propositionem 40 partis III cum ejus scholio) ut Petrus Paulum contra odio habeat atque adeo (per propositionem 39 partis III) ut invicem malum inferre conentur hoc est (per propositionem 30 hujus) ut invicem sint contrarii. At affectus tristiti\u00e6 semper passio est (per propositionem 59 partis III); ergo homines quatenus conflictantur affectibus qui passiones sunt, possunt invicem esse contrarii. Q.E.D.\nSCHOLIUM: Dixi quod Paulus odio Petrum habeat quia imaginatur id eundem possidere quod ipse Paulus etiam amat; unde prima fronte videtur sequi quod hi duo ex eo quod idem amant et consequenter ex eo quod natura conveniunt, sibi invicem damno sint atque adeo si hoc verum est, fals\u00e6 essent propositio 30 et 31 hujus partis. Sed si rem \u00e6qua lance examinare velimus, h\u00e6c omnia convenire omnino videbimus. Nam hi duo non sunt invicem molesti quatenus natura conveniunt hoc est quatenus uterque idem amat, sed quatenus ab invicem discrepant. Nam quatenus uterque idem amat, eo ipso utriusque amor fovetur (per propositionem 31 partis III) hoc est (per definitionem 6 affectuum) eo ipso utriusque l\u00e6titia fovetur. Quare longe abest ut quatenus idem amant et natura conveniunt, invicem molesti sint. Sed hujus rei causa ut dixi nulla alia est quam quia natura discrepare supponuntur. Supponimus namque Petrum ideam habere rei amat\u00e6 jam possess\u00e6 et Paulum contra ideam rei amat\u00e6 amiss\u00e6. Unde fit ut hic tristitia et ille contra l\u00e6titia afficiatur atque eatenus invicem contrarii sint. Et ad hunc modum ostendere facile possumus reliquas odii causas ab hoc solo pendere quod homines natura discrepant et non ab eo in quo conveniunt.\nPROPOSITIO XXXV: Quatenus homines ex ductu rationis vivunt eatenus tantum natura semper necessario conveniunt.\nDEMONSTRATIO: Quatenus homines affectibus qui passiones sunt, conflictantur, possunt esse natura diversi (per propositionem 33 hujus) et invicem contrarii (per propositionem pr\u00e6cedentem). Sed eatenus homines tantum agere dicuntur quatenus ex ductu rationis vivunt (per propositionem 3 partis III) atque adeo quicquid ex humana natura quatenus ratione definitur, sequitur id (per definitionem 2 partis III) per solam humanam naturam tanquam per proximam suam causam debet intelligi. Sed quia unusquisque ex su\u00e6 natur\u00e6 legibus id appetit quod bonum et id amovere conatur quod malum esse judicat (per propositionem 19 hujus) et cum pr\u00e6terea id quod ex dictamine rationis bonum aut malum esse judicamus, necessario bonum aut malum sit (per propositionem 41 partis II). Ergo homines quatenus ex ductu rationis vivunt eatenus tantum ea necessario agunt qu\u00e6 human\u00e6 natur\u00e6 et consequenter unicuique homini necessario bona sunt hoc est (per corollarium propositionis 31 hujus) qu\u00e6 cum natura uniuscujusque hominis conveniunt atque adeo homines etiam inter se quatenus ex ductu rationis vivunt, necessario semper conveniunt. Q.E.D.\nCOROLLARIUM I: Nihil singulare in rerum natura datur quod homini sit utilius quam homo qui ex ductu rationis vivit. Nam id homini utilissimum est quod cum sua natura maxime convenit (per corollarium propositionis 31 hujus) hoc est (ut per se notum) homo. At homo ex legibus su\u00e6 natur\u00e6 absolute agit quando ex ductu rationis vivit (per definitionem 2 partis III) et eatenus tantum cum natura alterius hominis necessario semper convenit (per propositionem pr\u00e6cedentem); ergo homini nihil inter res singulares utilius datur quam homo etc. Q.E.D.\nCOROLLARIUM II: Cum maxime unusquisque homo suum sibi utile qu\u00e6rit, tum maxime homines sunt sibi invicem utiles. Nam quo magis unusquisque suum utile qu\u00e6rit et se conservare conatur eo magis virtute pr\u00e6ditus est (per propositionem 20 hujus) sive quod idem est (per definitionem 8 hujus) eo majore potentia pr\u00e6ditus est ad agendum ex su\u00e6 natur\u00e6 legibus hoc est (per propositionem 3 partis III) ad vivendum ex ductu rationis. At homines tum maxime natura conveniunt cum ex ductu rationis vivunt (per propositionem pr\u00e6cedentem); ergo (per pr\u00e6cedens corollarium) tum maxime homines erunt sibi invicem utiles cum maxime unusquisque suum utile sibi qu\u00e6rit. Q.E.D.\nSCHOLIUM: Qu\u00e6 modo ostendimus, ipsa etiam experientia quotidie tot tamque luculentis testimoniis testatur ut omnibus fere in ore sit : hominem homini Deum esse. Fit tamen raro ut homines ex ductu rationis vivant sed cum iis ita comparatum est ut plerumque invidi atque invicem molesti sint. At nihilominus vitam solitariam vix transigere queunt ita ut plerisque illa definitio quod homo sit animal sociale, valde arriserit et revera res ita se habet ut ex hominum communi societate multo plura commoda oriantur quam damna. Rideant igitur quantum velint res humanas satyrici easque detestentur theologi et laudent quantum possunt melancholici vitam incultam et agrestem hominesque contemnant et admirentur bruta; experientur tamen homines mutuo auxilio ea quibus indigent multo facilius sibi parare et non nisi junctis viribus pericula qu\u00e6 ubique imminent, vitare posse; ut jam taceam quod multo pr\u00e6stabilius sit et cognitione nostra magis dignum hominum quam brutorum facta contemplari. Sed de his alias prolixius.\nPROPOSITIO XXXVI: Summum bonum eorum qui virtutem sectantur, omnibus commune est eoque omnes \u00e6que gaudere possunt.\nDEMONSTRATIO: Ex virtute agere est ex ductu rationis agere (per propositionem 24 hujus) et quicquid ex ratione conamur agere, est intelligere (per propositionem 26 hujus) atque adeo (per propositionem 28 hujus) summum bonum eorum qui virtutem sectantur, est Deum cognoscere hoc est (per propositionem 47 partis II et ejusdem scholium) bonum quod omnibus hominibus commune est et ab omnibus hominibus quatenus ejusdem sunt natur\u00e6, possideri \u00e6que potest. Q.E.D.\nSCHOLIUM: Si quis autem roget quid si summum bonum eorum qui virtutem sectantur, non esset omnibus commune? an non inde ut supra (vide propositionem 34 hujus) sequeretur quod homines qui ex ductu rationis vivunt hoc est (per propositionem 35 hujus) homines quatenus natura conveniunt, essent invicem contrarii? Is hoc sibi responsum habeat non ex accidenti sed ex ipsa natura rationis oriri ut hominis summum bonum omnibus sit commune, nimirum quia ex ipsa humana essentia quatenus ratione definitur, deducitur et quia homo nec esse nec concipi posset si potestatem non haberet gaudendi hoc summo bono. Pertinet namque (per propositionem 47 partis II) ad mentis human\u00e6 essentiam ad\u00e6quatam habere cognitionem \u00e6tern\u00e6 et infinit\u00e6 essenti\u00e6 Dei.\nPROPOSITIO XXXVII: Bonum quod unusquisque qui sectatur virtutem, sibi appetit, reliquis hominibus etiam cupiet et eo magis quo majorem Dei habuerit cognitionem.\nDEMONSTRATIO: Homines quatenus ex ductu rationis vivunt, sunt homini utilissimi (per corollarium I propositionis 35 hujus) atque adeo (per propositionem 19 hujus) ex ductu rationis conabimur necessario efficere ut homines ex ductu rationis vivant. At bonum quod unusquisque qui ex rationis dictamine vivit hoc est (per propositionem 24 hujus) qui virtutem sectatur, sibi appetit, est intelligere (per propositionem 26 hujus); ergo bonum quod unusquisque qui virtutem sectatur, sibi appetit, reliquis hominibus etiam cupiet. Deinde cupiditas quatenus ad mentem refertur, est ipsa mentis essentia (per 1 affectuum definitionem); mentis autem essentia in cognitione consistit (per propositionem 11 partis II) qu\u00e6 Dei cognitionem involvit (per propositionem 47 partis II) et sine qua (per propositionem 15 partis I) nec esse nec concipi potest adeoque quo mentis essentia majorem Dei cognitionem involvit, eo cupiditas qua is qui virtutem sectatur, bonum quod sibi appetit, alteri cupit, etiam major erit. Q.E.D.\nALITER: Bonum quod homo sibi appetit et amat, constantius amabit si viderit alios idem amare (per propositionem 31 partis III) atque adeo (per corollarium ejusdem propositionis) conabitur ut reliqui idem ament et quia hoc bonum (per propositionem pr\u00e6cedentem) omnibus commune est eoque omnes gaudere possunt, conabitur ergo (per eandem rationem) ut omnes eodem gaudeant et (per propositionem 37 partis III) eo magis quo hoc bono magis fruetur. Q.E.D.\nSCHOLIUM I: Qui ex solo affectu conatur ut reliqui ament quod ipse amat et ut reliqui ex suo ingenio vivant, solo impetu agit et ideo odiosus est pr\u00e6cipue iis quibus alia placent quique propterea etiam student et eodem impetu conantur ut reliqui contra ex ipsorum ingenio vivant. Deinde quoniam summum quod homines ex affectu appetunt bonum s\u00e6pe tale est ut unus tantum ejus possit esse compos, hinc fit ut qui amant mente sibi non constent et dum laudes rei quam amant narrare gaudent, timeant credi. At qui reliquos conatur ratione ducere, non impetu sed humaniter et benigne agit et sibi mente maxime constat. Porro quicquid cupimus et agimus cujus causa sumus quatenus Dei habemus ideam sive quatenus Deum cognoscimus, ad religionem refero. Cupiditatem autem bene faciendi qu\u00e6 eo ingeneratur quod ex rationis ductu vivimus, pietatem voco. Cupiditatem deinde qua homo qui ex ductu rationis vivit, tenetur ut reliquos sibi amicitia jungat, honestatem voco et id honestum quod homines qui ex ductu rationis vivunt, laudant et id contra turpe quod conciliand\u00e6 amiciti\u00e6 repugnat. Pr\u00e6ter h\u00e6c civitatis etiam qu\u00e6nam sint fundamenta ostendi. Differentia deinde inter veram virtutem et impotentiam facile ex supra dictis percipitur nempe quod vera virtus nihil aliud sit quam ex solo rationis ductu vivere atque adeo impotentia in hoc solo consistit quod homo a rebus qu\u00e6 extra ipsum sunt, duci se patiatur et ab iis ad ea agendum determinetur qu\u00e6 rerum externarum communis constitutio, non autem ea qu\u00e6 ipsa ipsius natura in se sola considerata postulat. Atque h\u00e6c illa sunt qu\u00e6 in scholio propositionis 18 hujus partis demonstrare promisi, ex quibus apparet legem illam de non mactandis brutis magis vana superstitione et muliebri misericordia quam sana ratione fundatam esse. Docet quidem ratio nostrum utile qu\u00e6rendi necessitudinem cum hominibus jungere sed non cum brutis aut rebus quarum natura a natura humana est diversa sed idem jus quod illa in nos habent, nos in ea habere. Imo quia uniuscujusque jus virtute seu potentia uniuscujusque definitur, longe majus homines in bruta quam h\u00e6c in homines jus habent. Nec tamen nego bruta sentire sed nego quod propterea non liceat nostr\u00e6 utilitati consulere et iisdem ad libitum uti eademque tractare prout nobis magis convenit quandoquidem nobiscum natura non conveniunt et eorum affectus ab affectibus humanis sunt natura diversi (vide scholium propositionis 57 partis III). Superest ut explicem quid justum, quid injustum, quid peccatum et quid denique meritum sit. Sed de his vide sequens scholium.\nSCHOLIUM II : In appendice partis prim\u00e6 explicare promisi quid laus et vituperium, quid meritum et peccatum, quid justum et injustum sit. Laudem et vituperium quod attinet, in scholio propositionis 29 partis III explicui; de reliquis autem hic jam erit dicendi locus. Sed prius pauca de statu hominis naturali et civili dicenda sunt.\nExistit unusquisque summo natur\u00e6 jure et consequenter summo natur\u00e6 jure unusquisque ea agit qu\u00e6 ex su\u00e6 natur\u00e6 necessitate sequuntur atque adeo summo natur\u00e6 jure unusquisque judicat quid bonum, quid malum sit su\u00e6que utilitati ex suo ingenio consulit (vide propositiones 19 et 20 hujus) seseque vindicat (vide corollarium II propositionis 40 partis III) et id quod amat, conservare et id quod odio habet, destruere conatur (vide propositionem 28 partis III). Quod si homines ex ductu rationis viverent, potiretur unusquisque (per corollarium I propositionis 35 hujus) hoc suo jure absque ullo alterius damno. Sed quia affectibus sunt obnoxii (per corollarium propositionis 4 hujus) qui potentiam seu virtutem humanam longe superant (per propositionem 6 hujus) ideo s\u00e6pe diversi trahuntur (per propositionem 33 hujus) atque sibi invicem sunt contrarii (per propositionem 34 hujus) mutuo dum auxilio indigent (per scholium propositionis 35 hujus). Ut igitur homines concorditer vivere et sibi auxilio esse possint, necesse est ut jure suo naturali cedant et se invicem securos reddant se nihil acturos quod possit in alterius damnum cedere. Qua autem ratione hoc fieri possit ut scilicet homines qui affectibus necessario sunt obnoxii (per corollarium propositionis 4 hujus) atque inconstantes et varii (per propositionem 33 hujus) possint se invicem securos reddere et fidem invicem habere, patet ex propositione 7 hujus partis et propositione 39 partis III. Nempe quod nullus affectus coerceri potest nisi affectu fortiore et contrario affectui coercendo et quod unusquisque ab inferendo damno abstinet timore majoris damni. Hac igitur lege societas firmari poterit si modo ipsa sibi vindicet jus quod unusquisque habet sese vindicandi et de bono et malo judicandi qu\u00e6que adeo potestatem habeat communem vivendi rationem pr\u00e6scribendi legesque ferendi easque non ratione qu\u00e6 affectus coercere nequit (per scholium propositionis 17 hujus) sed minis firmandi. H\u00e6c autem societas legibus et potestate sese conservandi firmata civitas appellatur et qui ipsius jure defenduntur, cives; ex quibus facile intelligimus nihil in statu naturali dari quod ex omnium consensu bonum aut malum sit quandoquidem unusquisque qui in statu est naturali su\u00e6 tantummodo utilitati consulit et ex suo ingenio et quatenus su\u00e6 utilitatis tantum habet rationem quid bonum quidve malum sit, decernit et nemini nisi sibi soli obtemperare lege ulla tenetur atque adeo in statu naturali peccatum concipi nequit. At quidem in statu civili ubi et communi consensu decernitur quid bonum quidve malum sit et unusquisque civitati obtemperare tenetur. Est itaque peccatum nihil aliud quam inobedientia qu\u00e6 propterea solo civitatis jure punitur et contra obedientia civi meritum ducitur quia eo ipso dignus judicatur qui civitatis commodis gaudeat. Deinde in statu naturali nemo ex communi consensu alicujus rei est dominus nec in Natura aliquid datur quod possit dici hujus hominis esse et non illius sed omnia omnium sunt ac proinde in statu naturali nulla potest concipi voluntas unicuique suum tribuendi aut alicui id quod ejus sit eripiendi hoc est in statu naturali nihil fit quod justum aut injustum possit dici; at quidem in statu civili ubi ex communi consensu decernitur quid hujus quidve illius sit. Ex quibus apparet justum et injustum, peccatum et meritum notiones esse extrinsecas, non autem attributa qu\u00e6 mentis naturam explicent. Sed de his satis.\nPROPOSITIO XXXVIII: Id quod corpus humanum ita disponit ut pluribus modis possit affici vel quod idem aptum reddit ad corpora externa pluribus modis afficiendum, homini est utile et eo utilius quo corpus ab eo aptius redditur ut pluribus modis afficiatur aliaque corpora afficiat et contra id noxium est quod corpus ad h\u00e6c minus aptum reddit.\nDEMONSTRATIO: Quo corpus ad h\u00e6c aptius redditur, eo mens aptior ad percipiendum redditur (per propositionem 14 partis II) adeoque id quod corpus hac ratione disponit aptumque ad h\u00e6c reddit, est necessario bonum seu utile (per propositiones 26 et 27 hujus) et eo utilius quo corpus ad h\u00e6c aptius potest reddere et contra (per eandem propositionem 14 partis II inversam et propositiones 26 et 27 hujus) noxium si corpus ad h\u00e6c minus aptum reddat. Q.E.D.\nPROPOSITIO XXXIX: Qu\u00e6 efficiunt ut motus et quietis ratio quam corporis humani partes ad invicem habent, conservetur, bona sunt et ea contra mala qu\u00e6 efficiunt ut corporis humani partes aliam ad invicem motus et quietis habeant rationem.\nDEMONSTRATIO: Corpus humanum indiget ut conservetur plurimis aliis corporibus (per postulatum 4 partis II). At id quod formam humani corporis constituit, in hoc consistit quod ejus partes motus suos certa quadam ratione sibi invicem communicent (per definitionem ante lemma 4, quam vide post propositionem 13 partis II). Ergo qu\u00e6 efficiunt ut motus et quietis ratio quam corporis humani partes ad invicem habent, conservetur, eadem humani corporis formam conservant et consequenter efficiunt (per postulata 3 et 6 partis II) ut corpus humanum multis modis affici et ut idem corpora externa multis modis afficere possit adeoque (per propositionem pr\u00e6cedentem) bona sunt. Deinde qu\u00e6 efficiunt ut corporis humani partes aliam motus et quietis rationem obtineant, eadem (per eandem definitionem partis II) efficiunt ut corpus humanum aliam formam induat hoc est (ut per se notum et in fine pr\u00e6fationis hujus partis monuimus) ut corpus humanum destruatur et consequenter ut omnino ineptum reddatur ne possit pluribus modis affici ac proinde (per propositionem pr\u00e6cedentem) mala sunt. Q.E.D.\nSCHOLIUM: Quantum h\u00e6c menti obesse vel prodesse possunt in quinta parte explicabitur. Sed hic notandum quod corpus tum mortem obire intelligam quando ejus partes ita disponuntur ut aliam motus et quietis rationem ad invicem obtineant. Nam negare non audeo corpus humanum retenta sanguinis circulatione et aliis propter qu\u00e6 corpus vivere existimatur, posse nihilominus in aliam naturam a sua prorsus diversam mutari. Nam nulla ratio me cogit ut statuam corpus non mori nisi mutetur in cadaver; quin ipsa experientia aliud suadere videtur. Fit namque aliquando ut homo tales patiatur mutationes ut non facile eundem illum esse dixerim, ut de quodam hispano poeta narrare audivi qui morbo correptus fuerat et quamvis ex eo convaluerit, mansit tamen pr\u00e6terit\u00e6 su\u00e6 vit\u00e6 tam oblitus ut fabulas et trag\u0153dias quas fecerat suas non crediderit esse et sane pro infante adulto haberi potuisset si vernacul\u00e6 etiam lingu\u00e6 fuisset oblitus. Et si hoc incredibile videtur, quid de infantibus dicemus? Quorum naturam homo provect\u00e6 \u00e6tatis a sua tam diversam esse credit ut persuaderi non posset se unquam infantem fuisse nisi ex aliis de se conjecturam faceret. Sed ne superstitiosis materiam suppeditem movendi novas qu\u00e6stiones, malo h\u00e6c in medio relinquere.\nPROPOSITIO XL: Qu\u00e6 ad hominum communem societatem conducunt sive qu\u00e6 efficiunt ut homines concorditer vivant, utilia sunt et illa contra mala qu\u00e6 discordiam in civitatem inducunt.\nDEMONSTRATIO: Nam qu\u00e6 efficiunt ut homines concorditer vivant, simul efficiunt ut ex ductu rationis vivant (per propositionem 35 hujus) atque adeo (per propositiones 26 et 27 hujus) bona sunt et (per eandem rationem) illa contra mala sunt qu\u00e6 discordias concitant. Q.E.D.\nPROPOSITIO XLI: L\u00e6titia directe mala non est sed bona; tristitia autem contra directe est mala.\nDEMONSTRATIO: L\u00e6titia (per propositionem 11 partis III cum ejusdem scholio) est affectus quo corporis agendi potentia augetur vel juvatur; tristitia autem contra est affectus quo corporis agendi potentia minuitur vel coercetur adeoque (per propositionem 38 hujus) l\u00e6titia directe bona est etc. Q.E.D.\nPROPOSITIO XLII: Hilaritas excessum habere nequit sed semper bona est et contra melancholia semper mala.\nDEMONSTRATIO: Hilaritas (vide ejus definitionem in scholio propositionis 11 partis III) est l\u00e6titia qu\u00e6 quatenus ad corpus refertur, in hoc consistit quod corporis omnes partes pariter sint affect\u00e6 hoc est (per propositionem 11 partis III) quod corporis agendi potentia augetur vel juvatur ita ut omnes ejus partes eandem ad invicem motus et quietis rationem obtineant atque adeo (per propositionem 39 hujus) hilaritas semper est bona nec excessum habere potest. At melancholia (cujus etiam definitionem vide in scholio propositionis 11 partis III) est tristitia qu\u00e6 quatenus ad corpus refertur, in hoc solo consistit quod corporis agendi potentia absolute minuitur vel coercetur adeoque (per propositionem 38 hujus) semper est mala. Q.E.D.\nPROPOSITIO XLIII: Titillatio excessum habere potest et mala esse; dolor autem eatenus potest esse bonus quatenus titillatio seu l\u00e6titia est mala.\nDEMONSTRATIO: Titillatio est l\u00e6titia qu\u00e6 quatenus ad corpus refertur, in hoc consistit quod una vel aliquot ejus partes pr\u00e6 reliquis afficiuntur (vide ejus definitionem in scholio propositionis 11 partis III) cujus affectus potentia tanta esse potest ut reliquas corporis actiones superet (per propositionem 6 hujus) eique pertinaciter adh\u00e6reat atque adeo impediat quominus corpus aptum sit ut plurimis aliis modis afficiatur adeoque (per propositionem 38 hujus) mala esse potest. Deinde dolor qui contra tristitia est, in se solo consideratus non potest esse bonus (per propositionem 41 hujus). Verum quia ejus vis et incrementum definitur potentia caus\u00e6 extern\u00e6 cum nostra comparata (per propositionem 5 hujus) possumus ergo hujus affectus infinitos virium concipere gradus et modos (per propositionem 3 hujus) atque adeo eundem talem concipere qui titillationem possit coercere ut excessum non habeat et eatenus (per primam partem propositionis hujus) efficere ne corpus minus aptum reddatur ac proinde eatenus erit bonus. Q.E.D.\nPROPOSITIO XLIV: Amor et cupiditas excessum habere possunt.\nDEMONSTRATIO: Amor est l\u00e6titia (per definitionem 6 affectuum) concomitante idea caus\u00e6 extern\u00e6; titillatio igitur (per scholium propositionis 11 partis III) concomitante idea caus\u00e6 extern\u00e6 amor est atque adeo amor (per propositionem pr\u00e6cedentem) excessum habere potest. Deinde cupiditas eo est major quo affectus ex quo oritur major est (per propositionem 37 partis III). Quare ut affectus (per propositionem 6 hujus) reliquas hominis actiones superare potest, sic etiam cupiditas qu\u00e6 ex eodem affectu oritur, reliquas cupiditates superare ac proinde eundem excessum habere poterit quem in pr\u00e6cedenti propositione titillationem habere ostendimus. Q.E.D.\nSCHOLIUM: Hilaritas quam bonam esse dixi, concipitur facilius quam observatur. Nam affectus quibus quotidie conflictamur, referuntur plerumque ad aliquam corporis partem qu\u00e6 pr\u00e6 reliquis afficitur ac proinde affectus ut plurimum excessum habent et mentem in sola unius objecti contemplatione ita detinent ut de aliis cogitare nequeat et quamvis homines pluribus affectibus obnoxii sint atque adeo rari reperiantur qui semper uno eodemque affectu conflictentur, non desunt tamen quibus unus idemque affectus pertinaciter adh\u00e6reat. Videmus enim homines aliquando ab uno objecto ita affici ut quamvis pr\u00e6sens non sit, ipsum tamen coram habere credant, quod quando homini non dormienti accidit, eundem delirare dicimus vel insanire nec minus insanire creduntur qui amore ardent quique noctes atque dies solam amasiam vel meretricem somniant quia risum movere solent. At cum avarus de nulla alia re quam de lucro vel de nummis cogitet et ambitiosus de gloria etc. hi non creduntur delirare quia molesti solent esse et odio digni \u00e6stimantur. Sed revera avaritia, ambitio, libido etc. delirii species sunt quamvis inter morbos non numerentur.\nPROPOSITIO XLV: Odium nunquam potest esse bonum.\nDEMONSTRATIO: Hominem quem odimus destruere conamur (per propositionem 39 partis III) hoc est (per propositionem 37 hujus) aliquid conamur quod malum est. Ergo etc. Q.E.D.\nSCHOLIUM: Nota me hic et in sequentibus per odium illud tantum intelligere quod est erga homines.\nCOROLLARIUM I: Invidia, irrisio, contemptus, ira, vindicta et reliqui affectus qui ad odium referuntur vel ex eodem oriuntur, mali sunt, quod etiam ex propositione 39 partis III et propositione 37 hujus patet.\nCOROLLARIUM II: Quicquid ex eo quod odio affecti sumus, appetimus, turpe et in civitate injustum est. Quod etiam patet ex propositione 39 partis III et ex definitione turpis et injusti, quas vide in scholiis propositionis 37 hujus.\nSCHOLIUM: Inter irrisionem (quam in I corollario malam esse dixi) et risum magnam agnosco differentiam. Nam risus ut et jocus mera est l\u00e6titia adeoque modo excessum non habeat, per se bonus est (per propositionem 41 hujus). Nihil profecto nisi torva et tristis superstitio delectari prohibet. Nam qui magis decet famem et sitim extinguere quam melancholiam expellere? Mea h\u00e6c est ratio et sic animum induxi meum. Nullum numen nec alius nisi invidus mea impotentia et incommodo delectatur nec nobis lacrimas, singultus, metum et alia hujusmodi qu\u00e6 animi impotentis sunt signa, virtuti ducit sed contra quo majore l\u00e6titia afficimur eo ad majorem perfectionem transimus hoc est eo nos magis de natura divina participare necesse est. Rebus itaque uti et iis quantum fieri potest delectari (non quidem ad nauseam usque nam hoc delectari non est) viri est sapientis. Viri inquam sapientis est moderato et suavi cibo et potu se reficere et recreare ut et odoribus, plantarum virentium am\u0153nitate, ornatu, musica, ludis exercitatoriis, theatris et aliis hujusmodi quibus unusquisque absque ullo alterius damno uti potest. Corpus namque humanum ex plurimis divers\u00e6 natur\u00e6 partibus componitur qu\u00e6 continuo novo alimento indigent et vario ut totum corpus ad omnia qu\u00e6 ex ipsius natura sequi possunt, \u00e6que aptum sit et consequenter ut mens etiam \u00e6que apta sit ad plura simul intelligendum. Hoc itaque vivendi institutum et cum nostris principiis et cum communi praxi optime convenit; quare si qu\u00e6 alia, h\u00e6c vivendi ratio optima est et omnibus modis commendanda nec opus est de his clarius neque prolixius agere.\nPROPOSITIO XLVI: Qui ex ductu rationis vivit, quantum potest conatur alterius in ipsum odium, iram, contemptum etc. amore contra sive generositate compensare.\nDEMONSTRATIO: Omnes odii affectus mali sunt (per corollarium I pr\u00e6cedentis propositionis) adeoque qui ex ductu rationis vivit, quantum potest conabitur efficere ne odii affectibus conflictetur (per propositionem 19 hujus) et consequenter (per propositionem 37 hujus) conabitur ne etiam alius eosdem patiatur affectus. At odium odio reciproco augetur et amore contra extingui potest (per propositionem 43 partis III) ita ut odium in amorem transeat (per propositionem 44 partis III). Ergo qui ex ductu rationis vivit, alterius odium etc. amore contra compensare conabitur hoc est generositate (cujus definitionem vide in scholio propositionis 59 partis III). Q.E.D.\nSCHOLIUM: Qui injurias reciproco odio vindicare vult, misere profecto vivit. At qui contra studet odium amore expugnare, ille sane l\u00e6tus et secure pugnat; \u00e6que facile pluribus hominibus ac uni resistit et fortun\u00e6 auxilio quam minime indiget. Quos vero vincit, ii l\u00e6ti cedunt, non quidem ex defectu sed ex incremento virium; qu\u00e6 omnia adeo clare ex solis amoris et intellectus definitionibus sequuntur ut opus non sit eadem sigillatim demonstrare.\nPROPOSITIO XLVII: Spei et metus affectus non possunt esse per se boni.\nDEMONSTRATIO: Spei et metus affectus sine tristitia non dantur. Nam metus est (per 13 affectuum definitionem) tristitia et spes (vide explicationem 12 et 13 affectuum definitionum) non datur sine metu ac proinde (per propositionem 41 hujus) hi affectus non possunt esse per se boni sed tantum quatenus l\u00e6titi\u00e6 excessum coercere possunt (per propositionem 43 hujus) Q.E.D.\nSCHOLIUM: Huc accedit quod hi affectus cognitionis defectum et mentis impotentiam indicant et hac de causa etiam securitas, desperatio, gaudium et conscienti\u00e6 morsus animi impotentis sunt signa. Nam quamvis securitas et gaudium affectus sint l\u00e6titi\u00e6, tristitiam tamen eosdem pr\u00e6cessisse supponunt nempe spem et metum. Quo itaque magis ex ductu rationis vivere conamur eo magis spe minus pendere et metu nosmet liberare et fortun\u00e6 quantum possumus imperare conamur nostrasque actiones certo rationis consilio dirigere.\nPROPOSITIO XLVIII: Affectus existimationis et despectus semper mali sunt.\nDEMONSTRATIO: Hi enim affectus (per 21 et 22 affectuum definitiones) rationi repugnant adeoque (per propositiones 26 et 27 hujus) mali sunt. Q.E.D.\nPROPOSITIO XLIX: Existimatio facile hominem qui existimatur superbum reddit.\nDEMONSTRATIO: Si videmus aliquem de nobis plus justo pr\u00e6 amore sentire, facile gloriabimur (per scholium propositionis 41 partis III) sive l\u00e6titia afficiemur (per 30 affectuum definitionem) et id boni quod de nobis pr\u00e6dicari audimus, facile credemus (per propositionem 25 partis III) atque adeo de nobis pr\u00e6 amore nostri plus justo sentiemus hoc est (per definitionem 28 affectuum) facile superbiemus. Q.E.D.\nPROPOSITIO L: Commiseratio in homine qui ex ductu rationis vivit, per se mala et inutilis est.\nDEMONSTRATIO: Commiseratio enim (per 18 affectuum definitionem) tristitia est ac proinde (per propositionem 41 hujus) per se mala; bonum autem quod ex ea sequitur, quod scilicet hominem cujus nos miseret, a miseria liberare conamur (per corollarium III propositionis 27 partis III) ex solo rationis dictamine facere cupimus (per propositionem 37 hujus) nec nisi ex solo rationis dictamine aliquid quod certo scimus bonum esse, agere possumus (per propositionem 27 hujus) atque adeo commiseratio in homine qui ex ductu rationis vivit, per se mala est et inutilis. Q.E.D.\nCOROLLARIUM: Hinc sequitur quod homo qui ex dictamine rationis vivit, conatur quantum potest efficere ne commiseratione tangatur.\nSCHOLIUM: Qui recte novit omnia ex natur\u00e6 divin\u00e6 necessitate sequi et secundum \u00e6ternas natur\u00e6 leges et regulas fieri, is sane nihil reperiet quod odio, risu aut contemptu dignum sit nec cujusquam miserebitur sed quantum humana fert virtus, conabitur bene agere ut aiunt et l\u00e6tari. Huc accedit quod is qui commiserationis affectu facile tangitur et alterius miseria vel lacrimis movetur, s\u00e6pe aliquid agit cujus postea ipsum p\u0153nitet tam quia ex affectu nihil agimus quod certo scimus bonum esse quam quia facile falsis lacrimis decipimur. Atque hic expresse loquor de homine qui ex ductu rationis vivit. Nam qui nec ratione nec commiseratione movetur ut aliis auxilio sit, is recte inhumanus appellatur. Nam (per propositionem 27 partis III) homini dissimilis esse videtur.\nPROPOSITIO LI: Favor rationi non repugnat sed cum eadem convenire et ab eadem oriri potest.\nDEMONSTRATIO: Est enim favor amor erga illum qui alteri benefecit (per 19 affectuum definitionem) atque adeo ad mentem referri potest quatenus h\u00e6c agere dicitur (per propositionem 59 partis III) hoc est (per propositionem 3 partis III) quatenus intelligit ac proinde cum ratione convenit etc. Q.E.D.\nALITER: Qui ex ductu rationis vivit, bonum quod sibi appetit alteri etiam cupit (per propositionem 37 hujus); quare ex eo quod ipse aliquem videt alteri benefacere, ipsius benefaciendi conatus juvatur hoc est (per scholium propositionis 11 partis III) l\u00e6tabitur idque (ex hypothesi) concomitante idea illius qui alteri benefecit ac proinde (per 19 affectuum definitionem) ei favet. Q.E.D.\nSCHOLIUM: Indignatio prout ipsa a nobis definitur (vide 20 affectuum definitionem) est necessario mala (per propositionem 45 hujus) sed notandum quod quando summa potestas desiderio quo tenetur tutand\u00e6 pacis, civem punit qui alteri injuriam fecit, eandem civi indignari non dico quia non odio percita ad perdendum civem sed pietate mota eundem punit.\nPROPOSITIO LII: Acquiescentia in se ipso ex ratione oriri potest et ea sola acquiescentia qu\u00e6 ex ratione oritur, summa est qu\u00e6 potest dari.\nDEMONSTRATIO: Acquiescentia in se ipso est l\u00e6titia orta ex eo quod homo se ipsum suamque agendi potentiam contemplatur (per 25 affectuum definitionem). At vera hominis agendi potentia seu virtus est ipsa ratio (per propositionem 3 partis III) quam homo clare et distincte contemplatur (per propositiones 40 et 43 partis II). Ergo acquiescentia in se ipso ex ratione oritur. Deinde nihil homo dum se ipsum contemplatur, clare et distincte sive ad\u00e6quate percipit nisi ea qu\u00e6 ex ipsius agendi potentia sequuntur (per definitionem 2 partis III) hoc est (per propositionem 3 partis III) qu\u00e6 ex ipsius intelligendi potentia sequuntur adeoque ex sola hac contemplatione summa qu\u00e6 dari potest acquiescentia oritur. Q.E.D.\nSCHOLIUM: Est revera acquiescentia in se ipso summum quod sperare possumus. Nam (ut propositione 25 hujus ostendimus) nemo suum esse alicujus finis causa conservare conatur et quia h\u00e6c acquiescentia magis magisque fovetur et corroboratur laudibus (per corollarium propositionis 53 partis III) et contra (per corollarium propositionis 55 partis III) vituperio magis magisque turbatur, ideo gloria maxime ducimur et vitam cum probro vix ferre possumus.\nPROPOSITIO LIII: Humilitas virtus non est sive ex ratione non oritur.\nDEMONSTRATIO: Humilitas est tristitia qu\u00e6 ex eo oritur quod homo suam impotentiam contemplatur (per 26 affectuum definitionem). Quatenus autem homo se ipsum vera ratione cognoscit eatenus suam essentiam intelligere supponitur hoc est (per propositionem 7 partis III) suam potentiam. Quare si homo dum se ipsum contemplatur, aliquam suam impotentiam percipit, id non ex eo est quod se intelligit sed (ut propositione 55 partis III ostendimus) ex eo quod ipsius agendi potentia coercetur. Quod si supponamus hominem suam impotentiam concipere ex eo quod aliquid se potentius intelligit cujus cognitione suam agendi potentiam determinat, tum nihil aliud concipimus quam quod homo se ipsum distincte intelligit sive (per propositionem 26 hujus) quod ipsius agendi potentia juvatur. Quare humilitas seu tristitia qu\u00e6 ex eo oritur quod homo suam impotentiam contemplatur, non ex vera contemplatione seu ratione oritur nec virtus sed passio est. Q.E.D.\nPROPOSITIO LIV: P\u0153nitentia virtus non est sive ex ratione non oritur sed is quem facti p\u0153nitet, bis miser seu impotens est.\nDEMONSTRATIO: Hujus prima pars demonstratur ut pr\u00e6cedens propositio. Secunda autem ex sola hujus affectus definitione (vide 27 affectuum definitionem) patet. Nam primo prava cupiditate, dein tristitia vinci se patitur.\nSCHOLIUM: Quia homines raro ex dictamine rationis vivunt, ideo hi duo affectus nempe humilitas et p\u0153nitentia et pr\u00e6ter hos spes et metus plus utilitatis quam damni afferunt atque adeo quandoquidem peccandum est, in istam partem potius peccandum. Nam si homines animo impotentes \u00e6que omnes superbirent, nullius rei ipsos puderet nec ipsi quicquam metuerent, qui vinculis conjungi constringique possent? Terret vulgus nisi metuat; quare non mirum quod prophet\u00e6 qui non paucorum sed communi utilitati consuluerunt, tantopere humilitatem, p\u0153nitentiam et reverentiam commendaverint. Et revera qui hisce affectibus sunt obnoxii, multo facilius quam alii duci possunt ut tandem ex ductu rationis vivant hoc est ut liberi sint et beatorum vita fruantur.\nPROPOSITIO LV: Maxima superbia vel abjectio est maxima sui ignorantia.\nDEMONSTRATIO: Patet ex definitionibus 28 et 29 affectuum.\nPROPOSITIO LVI: Maxima superbia vel abjectio maximam animi impotentiam indicat.\nDEMONSTRATIO: Primum virtutis fundamentum est suum esse conservare (per corollarium propositionis 22 hujus) idque ex ductu rationis (per propositionem 24 hujus). Qui igitur se ipsum ignorat, omnium virtutum fundamentum et consequenter omnes virtutes ignorat. Deinde ex virtute agere nihil aliud est quam ex ductu rationis agere (per propositionem 24 hujus) et qui ex ductu rationis agit, scire necessario debet se ex ductu rationis agere (per propositionem 43 partis II); qui itaque se ipsum et consequenter (ut jam jam ostendimus) omnes virtutes maxime ignorat, is minime ex virtute agit hoc est (ut ex definitione 8 hujus patet) maxime animo est impotens atque adeo (per propositionem pr\u00e6cedentem) maxima superbia vel abjectio maximam animi impotentiam indicat. Q.E.D.\nCOROLLARIUM: Hinc clare sequitur superbos et abjectos maxime affectibus esse obnoxios.\nSCHOLIUM: Abjectio tamen facilius corrigi potest quam superbia quandoquidem h\u00e6c l\u00e6titi\u00e6, illa autem tristiti\u00e6 est affectus atque adeo (per propositionem 18 hujus) h\u00e6c illa fortior est.\nPROPOSITIO LVII: Superbus parasitorum seu adulatorum pr\u00e6sentiam amat, generosorum autem odit.\nDEMONSTRATIO: Superbia est l\u00e6titia orta ex eo quod homo de se plus justo sentit (per definitiones 28 et 6 affectuum) quam opinionem homo superbus quantum potest fovere conabitur (vide scholium propositionis 13 partis III) adeoque superbi parasitorum vel adulatorum (horum definitiones omisi quia nimis noti sunt) pr\u00e6sentiam amabunt et generosorum qui de ipsis ut par est, sentiunt, fugient. Q.E.D.\nSCHOLIUM: Nimis longum foret hic omnia superbi\u00e6 mala enumerare quandoquidem omnibus affectibus obnoxii sunt superbi sed nullis minus quam affectibus amoris et misericordi\u00e6. Sed hic minime tacendum est quod ille etiam superbus vocetur qui de reliquis minus justo sentit atque adeo hoc sensu superbia definienda est quod sit l\u00e6titia orta ex falsa opinione quod homo se supra reliquos esse putat. Et abjectio huic superbi\u00e6 contraria definienda esset tristitia orta ex falsa opinione quod homo se infra reliquos esse credit. At hoc posito facile concipimus superbum necessario esse invidum (vide scholium propositionis 55 partis III) et eos maxime odio habere qui maxime ob virtutes laudantur nec facile eorum odium amore aut beneficio vinci (vide scholium propositionis 41 partis III) et eorum tantummodo pr\u00e6sentia delectari qui animo ejus impotenti morem gerunt et ex stulto insanum faciunt.\nAbjectio quamvis superbi\u00e6 sit contraria, est tamen abjectus superbo proximus. Nam quandoquidem ejus tristitia ex eo oritur quod suam impotentiam ex aliorum potentia seu virtute judicat, levabitur ergo ejus tristitia hoc est l\u00e6tabitur si ejus imaginatio in alienis vitiis contemplandis occupetur, unde illud proverbium natum: solamen miseris socios habuisse malorum; et contra eo magis contristabitur quo se magis infra reliquos esse crediderit; unde fit ut nulli magis ad invidiam sint proni quam abjecti et ut isti maxime hominum facta observare conentur ad carpendum magis quam ad eadem corrigendum et ut tandem solam abjectionem laudent eaque glorientur sed ita ut tamen abjecti videantur. Atque h\u00e6c ex hoc affectu tam necessario sequuntur quam ex natura trianguli quod ejus tres anguli \u00e6quales sint duobus rectis et jam dixi me hos et similes affectus malos vocare quatenus ad solam humanam utilitatem attendo. Sed natur\u00e6 leges communem natur\u00e6 ordinem cujus homo pars est, respiciunt; quod hic in transitu monere volui ne quis putaret me hic hominum vitia et absurda facta narrare, non autem rerum naturam et proprietates demonstrare voluisse. Nam ut in pr\u00e6fatione partis terti\u00e6 dixi, humanos affectus eorumque proprietates perinde considero ac reliqua naturalia. Et sane humani affectus si non humanam, natur\u00e6 saltem potentiam et artificium non minus indicant quam multa alia qu\u00e6 admiramur quorumque contemplatione delectamur. Sed pergo de affectibus ea notare qu\u00e6 hominibus utilitatem adferunt vel qu\u00e6 iisdem damnum inferunt.\nPROPOSITIO LVIII: Gloria rationi non repugnat sed ab ea oriri potest.\nDEMONSTRATIO: Patet ex 30 affectuum definitione et ex definitione honesti, quam vide in scholio I propositionis 37 hujus.\nSCHOLIUM: Vana qu\u00e6 dicitur gloria est acquiescentia in se ipso qu\u00e6 sola vulgi opinione fovetur eaque cessante cessat ipsa acquiescentia hoc est (per scholium propositionis 52 hujus) summum bonum quod unusquisque amat; unde fit ut qui vulgi opinione gloriatur, quotidiana cura anxius nitatur, faciat, experiatur ut famam conservet. Est namque vulgus varius et inconstans atque adeo nisi conservetur fama, cito abolescit; imo quia omnes vulgi captare applausus cupiunt, facile unusquisque alterius famam reprimit, ex quo quandoquidem de summo quod \u00e6stimatur bono certatur, ingens libido oritur se invicem quocunque modo opprimendi et qui tandem victor evadit, gloriatur magis quod alteri obfuit quam quod sibi profuit. Est igitur h\u00e6c gloria seu acquiescentia revera vana quia nulla est.\nQu\u00e6 de pudore notanda sunt, colliguntur facile ex iis qu\u00e6 de misericordia et p\u0153nitentia diximus. Hoc tantum addo quod ut commiseratio sic etiam pudor quamvis non sit virtus, bonus tamen est quatenus indicat homini qui pudore suffunditur, cupiditatem inesse honeste vivendi, sicut dolor qui eatenus bonus dicitur quatenus indicat partem l\u00e6sam nondum esse putrefactam; quare quamvis homo quem facti alicujus pudet, revera sit tristis, est tamen perfectior impudenti qui nullam habet honeste vivendi cupiditatem. Atque h\u00e6c sunt qu\u00e6 de affectibus l\u00e6titi\u00e6 et tristiti\u00e6 notare susceperam. Ad cupiditates quod attinet, h\u00e6 sane bon\u00e6 aut mal\u00e6 sunt quatenus ex bonis aut malis affectibus oriuntur. Sed omnes revera quatenus ex affectibus qui passiones sunt in nobis ingenerantur, c\u00e6c\u00e6 sunt (ut facile colligitur ex iis qu\u00e6 in scholio propositionis 44 hujus diximus) nec ullius usus essent si homines facile duci possent ut ex solo rationis dictamine viverent, ut jam paucis ostendam.\nPROPOSITIO LIX: Ad omnes actiones ad quas ex affectu qui passio est, determinamur, possumus absque eo a ratione determinari.\nDEMONSTRATIO: Ex ratione agere nihil aliud est (per propositionem 3 et definitionem 2 partis III) quam ea agere qu\u00e6 ex necessitate nostr\u00e6 natur\u00e6 in se sola considerat\u00e6 sequuntur. At tristitia eatenus mala est quatenus hanc agendi potentiam minuit vel coercet (per propositionem 41 hujus); ergo ex hoc affectu ad nullam actionem possumus determinari quam non possemus agere si ratione duceremur. Pr\u00e6terea l\u00e6titia eatenus mala est quatenus impedit quominus homo ad agendum sit aptus (per propositiones 41 et 43 hujus) atque adeo eatenus etiam ad nullam actionem determinari possumus quam non possemus agere si ratione duceremur. Denique quatenus l\u00e6titia bona est eatenus cum ratione convenit (consistit enim in eo quod hominis agendi potentia augetur vel juvatur) nec passio est nisi quatenus hominis agendi potentia non eo usque augetur ut se suasque actiones ad\u00e6quate concipiat (per propositionem 3 partis III cum ejus scholio). Quare si homo l\u00e6titia affectus ad tantam perfectionem duceretur ut se suasque actiones ad\u00e6quate conciperet, ad easdem actiones ad quas jam ex affectibus qui passiones sunt, determinatur, aptus, imo aptior esset. At omnes affectus ad l\u00e6titiam, tristitiam vel cupiditatem referuntur (vide explicationem quart\u00e6 affectuum definitionis) et cupiditas (per 1 affectuum definitionem) nihil aliud est quam ipse agendi conatus; ergo ad omnes actiones ad quas ex affectu qui passio est, determinamur, possumus absque eo sola ratione duci. Q.E.D.\nALITER: Actio qu\u00e6cunque eatenus dicitur mala quatenus ex eo oritur quod odio aut aliquo malo affectu affecti sumus (vide corollarium I propositionis 45 hujus). At nulla actio in se sola considerata bona aut mala est (ut in pr\u00e6fatione hujus ostendimus) sed una eademque actio jam bona jam mala est; ergo ad eandem actionem qu\u00e6 jam mala est sive qu\u00e6 ex aliquo malo affectu oritur, ratione duci possumus (per propositionem 19 hujus). Q.E.D.\nSCHOLIUM: Explicantur h\u00e6c clarius exemplo. Nempe verberandi actio quatenus physice consideratur et ad hoc tantum attendimus quod homo brachium tollit, manum claudit totumque brachium vi deorsum movet, virtus est qu\u00e6 ex corporis humani fabrica concipitur. Si itaque homo ira vel odio commotus determinatur ad claudendam manum vel brachium movendum, id ut in parte secunda ostendimus, fit quia una eademque actio potest jungi quibuscunque rerum imaginibus atque adeo tam ex iis imaginibus rerum quas confuse quam quas clare et distincte concipimus, ad unam eandemque actionem determinari possumus. Apparet itaque quod omnis cupiditas qu\u00e6 ex affectu qui passio est, oritur, nullius esset usus si homines ratione duci possent. Videamus jam cur cupiditas qu\u00e6 ex affectu qui passio est, oritur, c\u00e6ca a nobis appellatur.\nPROPOSITIO LX: Cupiditas qu\u00e6 oritur ex l\u00e6titia vel tristitia qu\u00e6 ad unam vel ad aliquot, non autem ad omnes corporis partes refertur, rationem utilitatis totius hominis non habet.\nDEMONSTRATIO: Ponatur exempli gratia corporis pars A vi alicujus caus\u00e6 extern\u00e6 ita corroborari ut reliquis pr\u00e6valeat (per propositionem 6 hujus); h\u00e6c pars vires suas amittere propterea non conabitur ut reliqu\u00e6 corporis partes suo fungantur officio. Deberet enim vim seu potentiam habere vires suas amittendi, quod (per propositionem 6 partis III) est absurdum. Conabitur itaque illa pars et consequenter (per propositiones 7 et 12 partis III) mens etiam illum statum conservare adeoque cupiditas qu\u00e6 ex tali affectu l\u00e6titi\u00e6 oritur, rationem totius non habet. Quod si contra supponatur pars A coerceri ut reliqu\u00e6 pr\u00e6valeant, eodem modo demonstratur quod nec cupiditas qu\u00e6 ex tristitia oritur, rationem totius habeat. Q.E.D.\nSCHOLIUM: Cum itaque l\u00e6titia plerumque (per scholium propositionis 44 hujus) ad unam corporis partem referatur, cupimus ergo plerumque nostrum esse conservare nulla habita ratione integr\u00e6 nostr\u00e6 valetudinis : ad quod accedit quod cupiditates quibus maxime tenemur (per corollarium propositionis 9 hujus) temporis tantum pr\u00e6sentis, non autem futuri habent rationem.\nPROPOSITIO LXI: Cupiditas qu\u00e6 ex ratione oritur, excessum habere nequit.\nDEMONSTRATIO: Cupiditas (per 1 affectuum definitionem) absolute considerata est ipsa hominis essentia quatenus quocunque modo determinata concipitur ad aliquid agendum adeoque cupiditas qu\u00e6 ex ratione oritur hoc est (per propositionem 3 partis III) qu\u00e6 in nobis ingeneratur quatenus agimus, est ipsa hominis essentia seu natura quatenus determinata concipitur ad agendum ea qu\u00e6 per solam hominis essentiam ad\u00e6quate concipiuntur (per definitionem 2 partis III) : si itaque h\u00e6c cupiditas excessum habere posset, posset ergo humana natura in se sola considerata se ipsam excedere sive plus posset quam potest, quod manifesta est contradictio ac proinde h\u00e6c cupiditas excessum habere nequit. Q.E.D.\nPROPOSITIO LXII: Quatenus mens ex rationis dictamine res concipit, \u00e6que afficitur sive idea sit rei futur\u00e6 vel pr\u00e6terit\u00e6 sive pr\u00e6sentis.\nDEMONSTRATIO: Quicquid mens ducente ratione concipit, id omne sub eadem \u00e6ternitatis seu necessitatis specie concipit (per corollarium II propositionis 44 partis II) eademque certitudine afficitur (per propositionem 43 partis II et ejus scholium). Quare sive idea sit rei futur\u00e6 vel pr\u00e6terit\u00e6 sive pr\u00e6sentis, mens eadem necessitate rem concipit eademque certitudine afficitur et sive idea sit rei futur\u00e6 vel pr\u00e6terit\u00e6 sive pr\u00e6sentis, erit nihilominus \u00e6que vera (per propositionem 41 partis II) hoc est (per definitionem 4 partis II) habebit nihilominus semper easdem ide\u00e6 ad\u00e6quat\u00e6 proprietates atque adeo quatenus mens ex rationis dictamine res concipit, eodem modo afficitur sive idea sit rei futur\u00e6 vel pr\u00e6terit\u00e6 sive pr\u00e6sentis. Q.E.D.\nSCHOLIUM: Si nos de rerum duratione ad\u00e6quatam cognitionem habere earumque existendi tempora ratione determinare possemus, eodem affectu res futuras ac pr\u00e6sentes contemplaremur et bonum quod mens ut futurum conciperet, perinde ac pr\u00e6sens appeteret et consequenter bonum pr\u00e6sens minus pro majore bono futuro necessario negligeret et quod in pr\u00e6senti bonum esset sed causa futuri alicujus mali, minime appeteret, ut mox demonstrabimus. Sed nos de duratione rerum (per propositionem 31 partis II) non nisi admodum inad\u00e6quatam cognitionem habere possumus et rerum existendi tempora (per scholium propositionis 44 partis II) sola imaginatione determinamus qu\u00e6 non \u00e6que afficitur imagine rei pr\u00e6sentis ac futur\u00e6; unde fit ut vera boni et mali cognitio quam habemus non nisi abstracta sive universalis sit et judicium quod de rerum ordine et causarum nexu facimus ut determinare possimus quid nobis in pr\u00e6senti bonum aut malum sit, sit potius imaginarium quam reale atque adeo mirum non est si cupiditas qu\u00e6 ex boni et mali cognitione quatenus h\u00e6c futurum prospicit, oritur, facilius rerum cupiditate qu\u00e6 in pr\u00e6sentia suaves sunt, coerceri potest, de quo vide propositionem 16 hujus partis.\nPROPOSITIO LXIII: Qui metu ducitur et bonum ut malum vitet, agit, is ratione non ducitur.\nDEMONSTRATIO: Omnes affectus qui ad mentem quatenus agit hoc est (per propositionem 3 partis III) qui ad rationem referuntur, nulli alii sunt quam affectus l\u00e6titi\u00e6 et cupiditatis (per propositionem 59 partis III) atque adeo (per 13 affectuum definitionem) qui metu ducitur et bonum timore mali agit, is ratione non ducitur. Q.E.D.\nSCHOLIUM: Superstitiosi qui vitia exprobrare magis quam virtutes docere norunt et qui homines non ratione ducere sed metu ita continere student ut malum potius fugiant quam virtutes ament, nil aliud intendunt quam ut reliqui \u00e6que ac ipsi fiant miseri et ideo non mirum si plerumque molesti et odiosi sint hominibus.\nCOROLLARIUM: Cupiditate qu\u00e6 ex ratione oritur, bonum directe sequimur et malum indirecte fugimus.\nDEMONSTRATIO: Nam cupiditas qu\u00e6 ex ratione oritur, ex solo l\u00e6titi\u00e6 affectu qu\u00e6 passio non est, oriri potest (per propositionem 59 partis III) hoc est ex l\u00e6titia qu\u00e6 excessum habere nequit (per propositionem 61 hujus) non autem ex tristitia ac proinde h\u00e6c cupiditas (per propositionem 8 hujus) ex cognitione boni, non autem mali oritur atque adeo ex ductu rationis bonum directe appetimus et eatenus tantum malum fugimus. Q.E.D.\nSCHOLIUM: Explicatur hoc corollarium exemplo \u00e6gri et sani. Comedit \u00e6ger id quod aversatur timore mortis; sanus autem cibo gaudet et vita sic melius fruitur quam si mortem timeret eamque directe vitare cuperet. Sic judex qui non odio aut ira etc. sed solo amore salutis public\u00e6 reum mortis damnat, sola ratione ducitur.\nPROPOSITIO LXIV: Cognitio mali cognitio est inad\u00e6quata.\nDEMONSTRATIO: Cognitio mali (per propositionem 8 hujus) est ipsa tristitia quatenus ejusdem sumus conscii. Tristitia autem est transitio ad minorem perfectionem (per 3 affectuum definitionem) qu\u00e6 propterea per ipsam hominis essentiam intelligi nequit (per propositiones 6 et 7 partis III) ac proinde (per definitionem 2 partis III) passio est qu\u00e6 (per propositionem 3 partis III) ab ideis inad\u00e6quatis pendet et consequenter (per propositionem 29 partis II) ejus cognitio nempe mali cognitio est inad\u00e6quata. Q.E.D.\nCOROLLARIUM: Hinc sequitur quod si mens humana non nisi ad\u00e6quatas haberet ideas, nullam mali formaret notionem.\nPROPOSITIO LXV: De duobus bonis majus et de duobus malis minus ex rationis ductu sequemur.\nDEMONSTRATIO: Bonum quod impedit quominus majore bono fruamur, est revera malum; malum enim et bonum (ut in pr\u00e6fatione hujus ostendimus) de rebus dicitur quatenus easdem ad invicem comparamus et (per eandem rationem) malum minus revera bonum est; quare (per corollarium propositionis 63 hujus) ex rationis ductu bonum tantum majus et malum minus appetemus seu sequemur. Q.E.D.\nCOROLLARIUM: Malum minus pro majore bono ex rationis ductu sequemur et bonum minus quod causa est majoris mali, negligemus. Nam malum quod hic dicitur minus, revera bonum est et bonum contra malum; quare (per corollarium propositionis 63 hujus) illud appetemus et hoc negligemus. Q.E.D.\nPROPOSITIO LXVI: Bonum majus futurum pr\u00e6 minore pr\u00e6senti et malum pr\u00e6sens minus pr\u00e6 majore futuro ex rationis ductu appetemus.\nDEMONSTRATIO: Si mens rei futur\u00e6 ad\u00e6quatam posset habere cognitionem, eodem affectu erga rem futuram ac erga pr\u00e6sentem afficeretur (per propositionem 62 hujus); quare quatenus ad ipsam rationem attendimus, ut in hac propositione nos facere supponimus, res eadem est sive majus bonum vel malum futurum sive pr\u00e6sens supponatur ac proinde (per propositionem 65 hujus) bonum futurum majus pr\u00e6 minore pr\u00e6senti etc. appetemus. Q.E.D.\nCOROLLARIUM: Malum pr\u00e6sens minus quod est causa majoris futuri boni, ex rationis ductu appetemus et bonum pr\u00e6sens minus quod causa est majoris futuri mali, negligemus. Hoc corollarium se habet ad pr\u00e6cedentem propositionem ut corollarium propositionis 65 ad ipsam propositionem 65.\nSCHOLIUM: Si igitur h\u00e6c cum iis conferantur qu\u00e6 in hac parte usque ad propositionem 18 de affectuum viribus ostendimus, facile videbimus quid homo qui solo affectu seu opinione homini qui ratione ducitur, intersit. Ille enim velit nolit ea qu\u00e6 maxime ignorat, agit; hic autem nemini nisi sibi morem gerit et ea tantum agit qu\u00e6 in vita prima esse novit qu\u00e6que propterea maxime cupit et ideo illum servum, hunc autem liberum voco, de cujus ingenio et vivendi ratione pauca adhuc notare libet.\nPROPOSITIO LXVII: Homo liber de nulla re minus quam de morte cogitat et ejus sapientia non mortis sed vit\u00e6 meditatio est.\nDEMONSTRATIO: Homo liber hoc est qui ex solo rationis dictamine vivit, mortis metu non ducitur (per propositionem 63 hujus) sed bonum directe cupit (per corollarium ejusdem propositionis) hoc est (per propositionem 24 hujus) agere, vivere, suum esse conservare ex fundamento proprium utile qu\u00e6rendi atque adeo nihil minus quam de morte cogitat sed ejus sapientia vit\u00e6 est meditatio. Q.E.D.\nPROPOSITIO LXVIII: Si homines liberi nascerentur, nullum boni et mali formarent conceptum quamdiu liberi essent.\nDEMONSTRATIO: Illum liberum esse dixi qui sola ducitur ratione; qui itaque liber nascitur et liber manet, non nisi ad\u00e6quatas ideas habet ac proinde mali conceptum habet nullum (per corollarium propositionis 64 hujus) et consequenter (nam bonum et malum correlata sunt) neque boni. Q.E.D.\nSCHOLIUM: Hujus propositionis hypothesin falsam esse nec posse concipi nisi quatenus ad solam naturam humanam seu potius ad Deum attendimus, non quatenus infinitus sed quatenus tantummodo causa est cur homo existat, patet ex 4 propositione hujus partis. Atque hoc et alia qu\u00e6 jam demonstravimus, videntur a Mose significari in illa primi hominis historia. In ea enim nulla alia Dei potentia concipitur quam illa qua hominem creavit hoc est potentia qua hominis solummodo utilitati consuluit atque eatenus narratur quod Deus homini libero prohibuerit ne de arbore cognitionis boni et mali comederet et quod simulac de ea comederet, statim mortem metueret potius quam vivere cuperet. Deinde quod inventa ab homine uxore qu\u00e6 cum sua natura prorsus conveniebat, cognovit nihil posse in natura dari quod ipsi posset illa esse utilius sed quod postquam bruta sibi similia esse credidit, statim eorum affectus imitari inceperit (vide propositionem 27 partis III) et libertatem suam amittere quam Patriarch\u00e6 postea recuperaverunt ducti spiritu Christi hoc est Dei idea a qua sola pendet ut homo liber sit et ut bonum quod sibi cupit, reliquis hominibus cupiat, ut supra (per propositionem 37 hujus) demonstravimus.\nPROPOSITIO LXIX: Hominis liberi virtus \u00e6que magna cernitur in declinandis quam in superandis periculis.\nDEMONSTRATIO: Affectus coerceri nec tolli potest nisi affectu contrario et fortiore affectu coercendo (per propositionem 7 hujus). At c\u00e6ca audacia et metus affectus sunt qui \u00e6que magni possunt concipi (per propositiones 5 et 3 hujus). Ergo \u00e6que magna animi virtus seu fortitudo (hujus definitionem vide in scholio propositionis 59 partis III) requiritur ad audaciam quam ad metum coercendum hoc est (per definitiones 40 et 41 affectuum) homo liber eadem animi virtute pericula declinat qua eadem superare tentat. Q.E.D.\nCOROLLARIUM: Homini igitur libero \u00e6que magn\u00e6 animositati fuga in tempore ac pugna ducitur sive homo liber eadem animositate seu animi pr\u00e6sentia qua certamen fugam eligit.\nSCHOLIUM: Quid animositas sit vel quid per ipsam intelligam, in scholio propositionis 59 partis III explicui. Per periculum autem id omne intelligo quod potest esse causa alicujus mali nempe tristiti\u00e6, odii, discordi\u00e6 etc.\nPROPOSITIO LXX: Homo liber qui inter ignaros vivit, eorum quantum potest beneficia declinare studet.\nDEMONSTRATIO: Unusquisque ex suo ingenio judicat quid bonum sit (vide scholium propositionis 39 partis III); ignarus igitur qui in aliquem beneficium contulit, id ex suo ingenio \u00e6stimabit et si minoris ab eo cui datum est \u00e6stimari videt, contristabitur (per propositionem 42 partis III). At homo liber reliquos homines amicitia sibi jungere (per propositionem 37 hujus) nec paria hominibus beneficia ex eorum affectu referre sed se et reliquos libero rationis judicio ducere et ea tantum agere studet qu\u00e6 ipse prima esse novit: ergo homo liber ne ignaris odio sit et ne eorum appetitui sed soli rationi obsequatur, eorum beneficia quantum potest declinare conabitur. Q.E.D.\nSCHOLIUM: Dico \"quantum potest\". Nam quamvis homines ignari sint, sunt tamen homines qui in necessitatibus humanum auxilium quo nullum pr\u00e6stabilius est, adferre queunt atque adeo s\u00e6pe fit ut necesse sit ab iisdem beneficium accipere et consequenter iisdem contra ex eorum ingenio congratulari; ad quod accedit quod etiam in declinandis beneficiis, cautio esse debet ne videamur eosdem contemnere vel pr\u00e6 avaritia remunerationem timere atque ita dum eorum odium fugimus, eo ipso in eorum offensionem incurramus. Quare in declinandis beneficiis ratio utilis et honesti habenda est.\nPROPOSITIO LXXI: Soli homines liberi erga invicem gratissimi sunt.\nDEMONSTRATIO: Soli homines liberi sibi invicem utilissimi sunt et maxima amiciti\u00e6 necessitudine invicem junguntur (per propositionem 35 hujus et I ejus corollarium) parique amoris studio sibi invicem benefacere conantur (per propositionem 37 hujus) adeoque (per 34 affectuum definitionem) soli homines liberi erga se invicem gratissimi sunt. Q.E.D.\nSCHOLIUM: Gratia quam homines qui c\u00e6ca cupiditate ducuntur, invicem habent, mercatura seu aucupium potius quam gratia plerumque est. Porro ingratitudo affectus non est. Est tamen ingratitudo turpis quia plerumque hominem nimio odio, ira vel superbia vel avaritia etc. affectum esse indicat. Nam qui pr\u00e6 stultitia dona compensare nescit, ingratus non est et multo minus ille qui donis non movetur meretricis ut ipsius libidini inserviat nec furis ut ipsius furta celet vel alterius similis. Nam hic contra animum habere constantem ostendit qui scilicet se nullis donis ad suam vel communem perniciem patitur corrumpi.\nPROPOSITIO LXXII: Homo liber nunquam dolo malo sed semper cum fide agit.\nDEMONSTRATIO: Si liber homo quicquam dolo malo quatenus liber est, ageret, id ex dictamine rationis ageret (nam eatenus tantum liber a nobis appellatur) atque adeo dolo malo agere virtus esset (per propositionem 24 hujus) et consequenter (per eandem propositionem) unicuique ad suum esse conservandum consultius esset dolo malo agere hoc est (ut per se notum) hominibus consultius esset verbis solummodo convenire, re autem invicem esse contrarios, quod (per corollarium propositionis 31 hujus) est absurdum. Ergo homo liber etc. Q.E.D.\nSCHOLIUM: Si jam qu\u00e6ratur quid si homo se perfidia a pr\u00e6senti mortis periculo posset liberare, an non ratio suum esse conservandi omnino suadet ut perfidus sit? Respondebitur eodem modo quod si ratio id suadeat, suadet ergo id omnibus hominibus atque adeo ratio omnino suadet hominibus ne nisi dolo malo paciscantur vires conjungere et jura habere communia hoc est ne revera jura habeant communia, quod est absurdum.\nPROPOSITIO LXXIII: Homo qui ratione ducitur magis in civitate ubi ex communi decreto vivit quam in solitudine ubi sibi soli obtemperat, liber est.\nDEMONSTRATIO: Homo qui ratione ducitur, non ducitur metu ad obtemperandum (per propositionem 63 hujus) sed quatenus suum esse ex rationis dictamine conservare conatur hoc est (per scholium propositionis 66 hujus) quatenus libere vivere conatur, communis vit\u00e6 et utilitatis rationem tenere (per propositionem 37 hujus) et consequenter (ut in scholio II propositionis 37 hujus ostendimus) ex communi civitatis decreto vivere cupit. Cupit ergo homo qui ratione ducitur, ut liberius vivat, communia civitatis jura tenere. Q.E.D.\nSCHOLIUM: H\u00e6c et similia qu\u00e6 de vera hominis libertate ostendimus, ad fortitudinem hoc est (per scholium propositionis 59 partis III) ad animositatem et generositatem referuntur. Nec oper\u00e6 pretium duco omnes fortitudinis proprietates hic separatim demonstrare et multo minus quod vir fortis neminem odio habeat, nemini irascatur, invideat, indignetur, neminem despiciat minimeque superbiat. Nam h\u00e6c et omnia qu\u00e6 ad veram vitam et religionem spectant, facile ex propositione 37 et 46 hujus partis convincuntur nempe quod odium amore contra vincendum sit et quod unusquisque qui ratione ducitur, bonum quod sibi appetit, reliquis etiam ut sit, cupiat. Ad quod accedit id quod in scholio propositionis 50 hujus partis et aliis in locis notavimus quod scilicet vir fortis hoc apprime consideret nempe quod omnia ex necessitate divin\u00e6 natur\u00e6 sequantur ac proinde quicquid molestum et malum esse cogitat et quicquid pr\u00e6terea impium, horrendum, injustum et turpe videtur, ex eo oritur quod res ipsas perturbate, mutilate et confuse concipit et hac de causa apprime conatur res ut in se sunt, concipere et ver\u00e6 cognitionis impedimenta amovere ut sunt odium, ira, invidia, irrisio, superbia et reliqua hujusmodi qu\u00e6 in pr\u00e6cedentibus notavimus atque adeo quantum potest conatur uti diximus bene agere et l\u00e6tari. Quousque autem humana virtus ad h\u00e6c consequenda se extendat et quid possit in sequenti parte demonstrabo.\nAPPENDIX: Qu\u00e6 in hac parte de recta vivendi ratione tradidi, non sunt ita disposita ut uno aspectu videri possint sed disperse a me demonstrata sunt prout scilicet unum ex alio facilius deducere potuerim. Eadem igitur hic recolligere et ad summa capita redigere proposui.\nCAPUT I: Omnes nostri conatus seu cupiditates ex necessitate nostr\u00e6 natur\u00e6 ita sequuntur ut vel per ipsam solam tanquam per proximam suam causam possint intelligi vel quatenus natur\u00e6 sumus pars qu\u00e6 per se absque aliis individuis non potest ad\u00e6quate concipi.\nCAPUT II: Cupiditates qu\u00e6 ex nostra natura ita sequuntur ut per ipsam solam possit intelligi, sunt ill\u00e6 qu\u00e6 ad mentem referuntur quatenus h\u00e6c ideis ad\u00e6quatis constare concipitur; reliqu\u00e6 vero cupiditates ad mentem non referuntur nisi quatenus res inad\u00e6quate concipit et quarum vis et incrementum non humana sed rerum qu\u00e6 extra nos sunt potentia definiri debet et ideo ill\u00e6 recte actiones, h\u00e6 autem passiones vocantur; ill\u00e6 namque nostram potentiam semper indicant et h\u00e6 contra nostram impotentiam et mutilatam cognitionem.\nCAPUT III: Nostr\u00e6 actiones hoc est cupiditates ill\u00e6 qu\u00e6 hominis potentia seu ratione definiuntur, semper bon\u00e6 sunt, reliqu\u00e6 autem tam bon\u00e6 quam mal\u00e6 possunt esse.\nCAPUT IV: In vita itaque apprime utile est intellectum seu rationem quantum possumus perficere et in hoc uno summa hominis felicitas seu beatitudo consistit; quippe beatitudo nihil aliud est quam ipsa animi acquiescentia qu\u00e6 ex Dei intuitiva cognitione oritur : at intellectum perficere nihil etiam aliud est quam Deum Deique attributa et actiones qu\u00e6 ex ipsius natur\u00e6 necessitate consequuntur, intelligere. Quare hominis qui ratione ducitur finis ultimus hoc est summa cupiditas qua reliquas omnes moderari studet, est illa qua fertur ad se resque omnes qu\u00e6 sub ipsius intelligentiam cadere possunt, ad\u00e6quate concipiendum.\nCAPUT V: Nulla igitur vita rationalis est sine intelligentia et res eatenus tantum bon\u00e6 sunt quatenus hominem juvant ut mentis vita fruatur qu\u00e6 intelligentia definitur. Qu\u00e6 autem contra impediunt quominus homo rationem perficere et rationali vita frui possit, eas solummodo malas esse dicimus.\nCAPUT VI: Sed quia omnia illa quorum homo efficiens est causa, necessario bona sunt, nihil ergo mali homini evenire potest nisi a causis externis nempe quatenus pars est totius natur\u00e6 cujus legibus humana natura obtemperare et cui infinitis modis pene sese accommodare cogitur.\nCAPUT VII: Nec fieri potest ut homo non sit natur\u00e6 pars et communem ejus ordinem non sequatur sed si inter talia individua versetur qu\u00e6 cum ipsius hominis natura conveniunt, eo ipso hominis agendi potentia juvabitur et fovebitur. At si contra inter talia sit qu\u00e6 cum ipsius natura minime conveniunt, vix absque magna ipsius mutatione iisdem sese accommodare poterit.\nCAPUT VIII: Quicquid in rerum natura datur quod judicamus malum esse sive posse impedire quominus existere et vita rationali frui queamus, id a nobis removere ea via qu\u00e6 securior videtur, licet et quicquid contra datur quod judicamus bonum sive utile esse ad nostrum esse conservandum et vita rationali fruendum, id ad nostrum usum capere et eo quocunque modo uti nobis licet et absolute id unicuique summo natur\u00e6 jure facere licet quod ad ipsius utilitatem conferre judicat.\nCAPUT IX: Nihil magis cum natura alicujus rei convenire potest quam reliqua ejusdem speciei individua adeoque (per caput 7) nihil homini ad suum esse conservandum et vita rationali fruendum utilius datur quam homo qui ratione ducitur. Deinde quia inter res singulares nihil novimus quod homine qui ratione ducitur, sit pr\u00e6stantius, nulla ergo re magis potest unusquisque ostendere quantum arte et ingenio valeat quam in hominibus ita educandis ut tandem ex proprio rationis imperio vivant.\nCAPUT X: Quatenus homines invidia aut aliquo odii affectu in se invicem feruntur eatenus invicem contrarii sunt et consequenter eo magis timendi quo plus possunt quam reliqua natur\u00e6 individua.\nCAPUT XI: Animi tamen non armis sed amore et generositate vincuntur.\nCAPUT XII: Hominibus apprime utile est consuetudines jungere seseque iis vinculis astringere quibus aptius de se omnibus unum efficiant et absolute ea agere qu\u00e6 firmandis amicitiis inserviunt.\nCAPUT XIII: Sed ad h\u00e6c ars et vigilantia requiritur. Sunt enim homines varii (nam rari sunt qui ex rationis pr\u00e6scripto vivunt) et tamen plerumque invidi et magis ad vindictam quam ad misericordiam proclives. Unumquemque igitur ex ipsius ingenio ferre et sese continere ne eorum affectus imitetur, singularis animi potenti\u00e6 opus est. At qui contra homines carpere et vitia potius exprobrare quam virtutes docere et hominum animos non firmare sed frangere norunt, ii et sibi et reliquis molesti sunt; unde multi pr\u00e6 nimia scilicet animi impatientia falsoque religionis studio inter bruta potius quam inter homines vivere maluerunt ut pueri vel adolescentes qui parentum jurgia \u00e6quo animo ferre nequeunt, militatum confugiunt et incommoda belli et imperium tyrannidis pr\u00e6 domesticis commodis et paternis admonitionibus eligunt et quidvis oneris sibi imponi patiuntur dummodo parentes ulciscantur.\nCAPUT XIV: Quamvis igitur homines omnia plerumque ex sua libidine moderentur, ex eorum tamen communi societate multo plura commoda quam damna sequuntur. Quare satius est eorum injurias \u00e6quo animo ferre et studium iis adhibere qu\u00e6 concordi\u00e6 et amiciti\u00e6 conciliand\u00e6 inserviunt.\nCAPUT XV: Qu\u00e6 concordiam gignunt sunt illa qu\u00e6 ad justitiam, \u00e6quitatem et honestatem referuntur. Nam homines pr\u00e6ter id quod injustum et iniquum est, etiam \u00e6gre ferunt quod turpe habetur sive quod aliquis receptos civitatis mores aspernatur. Amori autem conciliando illa apprime necessaria sunt qu\u00e6 ad religionem et pietatem spectant. De quibus vide scholia I et II propositionis 37 et scholium propositionis 46 et scholium propositionis 73 partis IV.\nCAPUT XVI: Solet pr\u00e6terea concordia ex metu plerumque gigni sed sine fide. Adde quod metus ex animi impotentia oritur et propterea ad rationis usum non pertinet ut nec commiseratio quamvis pietatis speciem pr\u00e6 se ferre videatur.\nCAPUT XVII: Vincuntur pr\u00e6terea homines etiam largitate, pr\u00e6cipue ii qui non habent unde comparare possint illa qu\u00e6 ad vitam sustentandam necessaria sunt. Attamen unicuique indigenti auxilium ferre vires et utilitatem viri privati longe superat. Diviti\u00e6 namque viri privati longe impares sunt ad id suppeditandum. Unius pr\u00e6terea viri facultas limitatior est quam ut omnes sibi possit amicitia jungere; quare pauperum cura integr\u00e6 societati incumbit et ad communem tantum utilitatem spectat.\nCAPUT XVIII: In beneficiis accipiendis et gratia referenda alia prorsus debet esse cura, de qua vide scholium propositionis 70 et scholium propositionis 71 partis IV.\nCAPUT XIX: Amor pr\u00e6terea meretricius hoc est generandi libido qu\u00e6 ex forma oritur et absolute omnis amor qui aliam causam pr\u00e6ter animi libertatem agnoscit, facile in odium transit nisi, quod pejus est, species delirii sit atque tum magis discordia quam concordia fovetur. Vide scholium propositionis 31 partis III.\nCAPUT XX: Ad matrimonium quod attinet, certum est ipsum cum ratione convenire si cupiditas miscendi corpora non ex sola forma sed etiam ex amore liberos procreandi et sapienter educandi, ingeneretur et pr\u00e6terea si utriusque, viri scilicet et f\u0153min\u00e6 amor non solam formam sed animi pr\u00e6cipue libertatem pro causa habeat.\nCAPUT XXI: Gignit pr\u00e6terea adulatio concordiam sed f\u0153do servitutis crimine vel perfidia; nulli quippe magis adulatione capiuntur quam superbi qui primi esse volunt nec sunt.\nCAPUT XXII: Abjectioni falsa pietatis et religionis species inest. Et quamvis abjectio superbi\u00e6 sit contraria, est tamen abjectus superbo proximus. Vide scholium propositionis 57 partis IV.\nCAPUT XXIII: Confert pr\u00e6terea concordi\u00e6 pudor in iis tantum qu\u00e6 celari non possunt. Deinde quia ipse pudor species est tristiti\u00e6, ad rationis usum non spectat.\nCAPUT XXIV: C\u00e6teri tristiti\u00e6 erga homines affectus directe justiti\u00e6, \u00e6quitati, honestati, pietati et religioni opponuntur et quamvis indignatio \u00e6quitatis speciem pr\u00e6 se ferre videatur, ibi tamen sine lege vivitur ubi unicuique de factis alterius judicium ferre et suum vel alterius jus vindicare licet.\nCAPUT XXV: Modestia hoc est cupiditas hominibus placendi qu\u00e6 ex ratione determinatur, ad pietatem (ut in scholio I propositionis 37 partis IV diximus) refertur. Sed si ex affectu oriatur, ambitio est sive cupiditas qua homines falsa pietatis imagine plerumque discordias et seditiones concitant. Nam qui reliquos consilio aut re juvare cupit ut simul summo fruantur bono, is apprime studebit eorum sibi amorem conciliare; non autem eos in admirationem traducere ut disciplina ex ipso habeat vocabulum nec ullas absolute invidi\u00e6 causas dare. In communibus deinde colloquiis cavebit hominum vitia referre et de humana impotentia non nisi parce loqui curabit : at largiter de humana virtute seu potentia et qua via possit perfici ut sic homines non ex metu aut aversione sed solo l\u00e6titi\u00e6 affectu, moti ex rationis pr\u00e6scripto quantum in se est, conentur vivere.\nCAPUT XXVI: Pr\u00e6ter homines nihil singulare in natura novimus cujus mente gaudere et quod nobis amicitia aut aliquo consuetudinis genere jungere possumus adeoque quicquid in rerum natura extra homines datur, id nostr\u00e6 utilitatis ratio conservare non postulat sed pro ejus vario usu conservare, destruere vel quocunque modo ad nostrum usum adaptare nos docet.\nCAPUT XXVII: Utilitas quam ex rebus qu\u00e6 extra nos sunt, capimus, est pr\u00e6ter experientiam et cognitionem quam acquirimus ex eo quod easdem observamus et ex his formis in alias mutamus, pr\u00e6cipua corporis conservatio et hac ratione res ill\u00e6 imprimis utiles sunt qu\u00e6 corpus ita alere et nutrire possunt ut ejus omnes partes officio suo recte fungi queant. Nam quo corpus aptius est ut pluribus modis possit affici et corpora externa pluribus modis afficere, eo mens ad cogitandum est aptior (vide propositiones 38 et 39 partis IV). At hujus not\u00e6 perpauca in natura esse videntur; quare ad corpus ut requiritur nutriendum necesse est multis natur\u00e6 divers\u00e6 alimentis uti. Quippe humanum corpus ex plurimis divers\u00e6 natur\u00e6 partibus componitur qu\u00e6 continuo alimento indigent et vario ut totum corpus ad omnia qu\u00e6 ex ipsius natura sequi possunt, \u00e6que aptum sit et consequenter ut mens etiam \u00e6que apta sit ad plura concipiendum.\nCAPUT XXVIII: Ad h\u00e6c autem comparandum vix uniuscujusque vires sufficerent nisi homines operas mutuas traderent. Verum omnium rerum compendium pecunia attulit, unde factum ut ejus imago mentem vulgi maxime occupare soleat quia vix ullam l\u00e6titi\u00e6 speciem imaginari possunt nisi concomitante nummorum idea tanquam causa.\nCAPUT XXIX: Sed hoc vitium eorum tantum est qui non ex indigentia nec propter necessitates nummos qu\u00e6runt sed quia lucri artes didicerunt quibus se magnifice efferunt. C\u00e6terum corpus ex consuetudine pascunt sed parce quia tantum de suis bonis se perdere credunt quantum sui corporis conservationi impendunt. At qui verum nummorum usum norunt et divitiarum modum ex sola indigentia moderantur, paucis contenti vivunt.\nCAPUT XXX: Cum igitur res ill\u00e6 sint bon\u00e6 qu\u00e6 corporis partes juvant ut suo officio fungantur et l\u00e6titia in eo consistat quod hominis potentia quatenus mente et corpore constat, juvatur vel augetur, sunt ergo illa omnia qu\u00e6 l\u00e6titiam afferunt, bona. Attamen quoniam contra non eum in finem res agunt ut nos l\u00e6titia afficiant nec earum agendi potentia ex nostra utilitate temperatur et denique quoniam l\u00e6titia plerumque ad unam corporis partem potissimum refertur, habent ergo plerumque l\u00e6titi\u00e6 affectus (nisi ratio et vigilantia adsit) et consequenter cupiditates etiam qu\u00e6 ex iisdem generantur, excessum; ad quod accedit quod ex affectu id primum habeamus quod in pr\u00e6sentia suave est nec futura \u00e6quali animi affectu \u00e6stimare possumus. Vide scholium propositionis 44 et scholium propositionis 60 partis IV.\nCAPUT XXXI: At superstitio id contra videtur statuere bonum esse quod tristitiam et id contra malum quod l\u00e6titiam affert. Sed ut jam diximus (vide scholium propositionis 45 partis IV) nemo nisi invidus mea impotentia et incommodo delectatur. Nam quo majore l\u00e6titia afficimur, eo ad majorem perfectionem transimus et consequenter eo magis de natura divina participamus nec l\u00e6titia unquam mala esse potest quam nostr\u00e6 utilitatis vera ratio moderatur. At qui contra metu ducitur et bonum ut malum vitet, agit, is ratione non ducitur.\nCAPUT XXXII: Sed humana potentia admodum limitata est et a potentia causarum externarum infinite superatur atque adeo potestatem absolutam non habemus res qu\u00e6 extra nos sunt, ad nostrum usum aptandi. Attamen ea qu\u00e6 nobis eveniunt contra id quod nostr\u00e6 utilitatis ratio postulat \u00e6quo animo feremus si conscii simus nos functos nostro officio fuisse et potentiam quam habemus non potuisse se eo usque extendere ut eadem vitare possemus nosque partem totius natur\u00e6 esse cujus ordinem sequimur. Quod si clare et distincte intelligamus, pars illa nostri qu\u00e6 intelligentia definitur hoc est pars melior nostri, in eo plane acquiescet et in ea acquiescentia perseverare conabitur. Nam quatenus intelligimus nihil appetere nisi id quod necessarium est nec absolute nisi in veris acquiescere possumus adeoque quatenus h\u00e6c recte intelligimus eatenus conatus melioris partis nostri cum ordine totius natur\u00e6 convenit.\nFinis quart\u00e6 partis","title":"The Ethics: Ethics, Part 4","type":"page"}
