| Vul 1 Erat autem Daniel conviva regis, et honoratus super omnes amicos ejus. 2 Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel: et impendebantur in eo per dies singulos similæ artabæ duodecim, et oves quadraginta, vinique amphoræ sex. 3 Rex quoque colebat eum, et ibat per singulos dies adorare eum: porro Daniel adorabat Deum suum.