1:1 in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum
1:2 hoc erat in principio apud Deum
1:3 omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est
1:4 in ipso vita erat et vita erat lux hominum
1:5 et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt
1:6 fuit homo missus a Deo cui nomen erat Iohannes
1:7 hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum
1:8 non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de…