1 Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis:
2 implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes,
3 nihil per contentionem, neque per inanem gloriam: sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes,
4 non quæ sua sunt singuli considerantes, sed ea quæ aliorum. 5 Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu:
6 qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est…