1 [Fili mi, si spoponderis pro amico tuo,
defixisti apud extraneum manum tuam:
2 illaqueatus es verbis oris tui,
et captus propriis sermonibus. 3 Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera,
quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum.