Uncharted Knowledge Wisdom From Previous Realities View as JSON for agents & LLMs

Bible & Christianity

Vulgate: 1 Esdras: 1 Esdras Chapter 7

7:1 tunc Sisennes, subregulus Coelensyriae et Foenicen, et Satrabozanes et sodales eius obsecuti his quae a Dario rege decreta erant, 7:2 insistebant sacrosanctis operibus diligentissime cooperantes cum senioribus Iudaeorum, principibus Syriae. 7:3 et prosperata sunt sacrosancta opera prophetantibus Aggeo et Zaccharia prophetis. 7:4 et consummaverunt ea per praeceptum Domini Dei Israhel et ex consilio Cyri et Darii et Artaxersis regis Persarum. 7:5 et consummata est domus sancta usque ad tertiam et vicesimam diem mensis adar, sexto anno Darii regis. 7:6 et fecerunt filii Israhel et sacerdotes et Levitae et ceteri qui erant ex captivitate, qui adpositi sunt, secundum ea quae scripta sunt in libro Moysi. 7:7 et obtulerunt in dedicatione templi Domini tauros centum, arietes ducentos, agnos quadringentos. 7:8 et hedos pro peccatis universi Israhel duodecim secundum numerum tribuum Israhel. 7:9 et steterunt sacerdotes et Levitae amicti stolis per tribus super opera Domini Dei Israhel secundum librum Moysi, et ostiarii per singulas ianuas. 7:10 et egerunt filii Israhel cum his qui erant ex captivitate illud phase quartadecima luna mensis primi, quando sanctificati sunt sacerdotes et Levitae. 7:11 et omnes filii captivitatis non sunt simul sanctificati, quia Levitae simul omnes sanctificati sunt 7:12 et immolaverunt phase universis filiis captivitatis et fratribus suis sacerdotibus et sibimet ipsis. 7:13 et manducaverunt filii Israhel qui erant ex captivitate, omnes qui recesserant ab omnibus execrationibus gentium terrae quaerentes Dominum, 7:14 et celebraverunt diem festum azymorum septem diebus, epulantes in conspectu Domini, 7:15 quoniam convertit consilium regis Assyriorum in eis, confortare manus eorum ad opera manus Domini Dei Israhel.