Uncharted Knowledge Wisdom From Previous Realities View as JSON for agents & LLMs

Bible & Christianity

Vulgate (Latin Bible): Second Book of Esdras 6

6:1 et dixit ad me: initium terreni orbis, et antequam starent exitus saeculi, et antequam spirarent conventiones ventorum, 6:2 et antequam sonarent voces tonitruum, et antequam splenderent nitores coruscuum, et antequam confirmarentur fundamenta paradisi, 6:3 et antequam viderentur decores flores, et antequam confirmarentur motuum virtutes, et antequam colligerentur innumerabiles militiae angelorum, 6:4 et antequam extollerentur altitudines aerum, et antequam nominarentur mensurae firmamentorum, et antequam aestimaretur scabillum Sion, 6:5 et antequam investigarentur praesentes anni, et antequam abalienarentur eorum qui nunc peccant adinventiones et consignarentur qui fidem thesaurizaverunt, 6:6 tunc cogitavi, et facta sunt haec per me solum et non per alium, ut et finis per me et non per alium. 6:7 et respondi et dixi: quae erit separatio temporum, aut quando prioris finis aut sequentis initium? 6:8 et dixit ad me: ab Abraham usque ad Abraham, quoniam ab eo natus est Iacob et Esau, manus enim Iacob tenebat ab initio calcaneum Esau. 6:9 finis enim huius saeculi Esau, et principium sequentis Iacob. 6:10 finis enim hominis calcaneum et principium hominis manus, inter calcaneum et manum aliud noli quaerere, Ezra. 6:11 et respondi et dixi: o dominator domine, si inveni gratiam ante oculos tuos, 6:12 ut demonstres servo tuo finem signorum tuorum, quorum ex parte mihi demonstrasti nocte praecedente. 6:13 et respondit et dixit ad me: surge super pedes tuos et audies vocem plenissimam sonus. 6:14 et erit, si commotione commovebitur locus, in quo stas super eum, 6:15 in eo cum loqueretur, tu non expaveas, quoniam de fine verbum. et fundamenta terrae intellegetur, 6:16 quoniam de ipsis sermo, tremescet et commovebitur; scit enim, quoniam finem eorum oportet commutari. 6:17 et factum est cum audissem, et surrexi super pedes meos et audivi, et ecce vox loquens, et sonus eius sicut sonus aquarum multarum. 6:18 et dixit: ecce dies veniunt, et erit quando adpropinquare incipio, ut visitem habitantes in terram, 6:19 et quando inquirere incipiam ab eis qui iniuste nocuerunt iniustitia sua, et quando suppleta fuerit humilitas Sion, 6:20 et cum supersignabitur saeculum quod incipiet pertransire, haec signa faciam: libri aperientur ante faciem firmamenti et omnes videbunt simul, 6:21 et anniculi infantes loquentur vocibus suis, et praegnantes inmaturos parient infantes trium et quattuor mensuum et vivent et scirtabuntur, 6:22 et subito apparebunt seminata loca non seminata, et plena promptuaria subito invenientur vacua, 6:23 et tuba canet cum sono, quam cum omnes audierint subito expavescent. 6:24 et erit in illo tempore, debellabunt amici amicos ut inimici, et expavescet terra cum his qui inhabitant in eam, et venae fontium stabunt ut non decurrant in horis tribus. 6:25 et erit, omnis qui derelictus fuerit ex omnibus istis quibus praedixi tibi, ipse salvabitur et videbit salutare meum et finem saeculi mei, 6:26 et videbunt qui recepti sunt homines, qui mortem non gustaverunt a nativitate sua, et mutabitur cor inhabitantium et convertetur in sensum alium. 6:27 delebitur enim malum et extinguetur dolus. 6:28 florebit autem fides et vincetur corruptela, et ostendebitur veritas quae sine fructu fuit tantis temporibus. 6:29 et factum est cum loqueretur mihi, et ecce paulatim movebatur locus super quem stabam super eum. 6:30 et dixit ad me: haec veni tibi ostendere et venturae nocti. 6:31 si ergo iterum rogaveris et iterum ieiunaveris septem diebus, iterum tibi renuntiabo horum maiora per diem, 6:32 quoniam auditu audita est vox tua apud Altissimum. vidit enim Fortis directionem tuam et providit pudicitiam quam a iuventute tua habuisti. 6:33 et propter hoc misit me demonstrare tibi: haec omnia et dicere tibi confide et noli timere, 6:34 et noli festinare in prioribus temporibus cogitare vana, ut non properes a novissimis temporibus. 6:35 et factum est post haec, et flevi iterum et similiter ieiunavi septem diebus, ut suppleam tres ebdomadas quae dictae sunt mihi. 6:36 et factum est in octava nocte, et cor meum iterato turbabatur in me et coepi loqui coram Altissimo. 6:37 inflammabatur enim spiritus meus valde et anima mea anxiabatur. 6:38 et dixi: o Domine, loquens locutus es ab initio creaturae in primo die dicens: fiat caelum et terra, et tuum verbum opus perfecit. 6:39 et erat tunc spiritus volans, et tenebrae circumferebantur et silentium, sonus vocis hominis nondum erat abs te. 6:40 tunc dixisti de thesauris tuis proferri lumen quod luminis, ut apparerent tunc opera tua. 6:41 et in die secundo iterum creasti spiritum firmamenti et imperasti ei, ut divideret et divisionem faceret inter aquas, ut pars quidem sursum recederet, pars vero deorsum maneret. 6:42 et tertio die imperasti aquis congregari in septima parte terrae, sex vero partes siccasti et conservasti, ut ex his sint coram te ministrantia seminata adeo et culta. 6:43 verbum enim tuum processit, et opus statim fiebat. 6:44 processit enim subito fructus multitudinis inmensus et concupiscentia gustus multiformis et flores colore inimitabili et odores odoramentis investigabiles. et die tertio haec facta sunt. 6:45 quarta autem die imperasti fieri solis splendorem, lunae lumen stellarum dispositionem, 6:46 et imperasti eis, ut deservirent futuro plasmato homini. 6:47 quinto autem die dixisti septimae parti ubi erat aqua congregata, ut procrearet animalia, volatilia et pisces, et ita fiebat 6:48 aqua muta et sine anima, quod ei iubebatur, animalia faciens, ut ex hoc mirabilia tua nationes enarrent. 6:49 et tunc conservasti duas animas, nomen uni vocasti Enoch et nomen secundi vocasti Leviathan. 6:50 et separasti ea ab alterutro; non enim poterat septima pars ubi erat aqua congregata capere ea. 6:51 et dedisti Enoch unam partem quae siccata est tertio die, ut inhabitet in ea, ubi sunt montes mille. 6:52 Leviathae autem dedisti septimam partem humidam. et servasti ea, ut fiant in devorationem quibus vis et quando vis. 6:53 sexto autem die imperasti terrae, ut crearet coram te iumenta et bestias et reptilia, 6:54 et super his Adam, quem constituisti ducem super omnibus factis quae fecisti, et ex eo educimur nos omnes quem elegisti populum. 6:55 haec autem omnia dixi coram te, Domine, quoniam dixisti quia propter nos creasti primogenitum saeculum. 6:56 residuas autem gentes ab Adam natas dixisti eas nihil esse, et quoniam salivae adsimilatae sunt, et sicut stillicidium de vaso similasti abundantiam eorum. 6:57 et nunc, Domine, ecce istae gentes quae in nihilum deputatae sunt dominari nostri et devorare nos. 6:58 nos autem populus tuus quem vocasti primogenitum, unigenitum, aemulatorem, carissimum, traditi sumus in manibus eorum. 6:59 et si propter nos creatum est saeculum, quare non hereditatem possidemus nostrum saeculum? usquequo haec?