Uncharted Knowledge Wisdom From Previous Realities View as JSON for agents & LLMs

Bible & Christianity

Vulgate (Latin Bible): Second Book of Esdras 15

15:1 ecce loquere in aures plebi meae sermones prophetiae quos inmisero in os tuum, dicit Dominus, 15:2 et fac in carta scribi eos, quoniam fideles et veri sunt. 15:3 ne timeas a cogitationibus adversum te, nec conturbent te incredulitates dicentium, 15:4 quoniam omnis incredulus in incredulitate sua morietur. 15:5 ecce ego induco, dicit Dominus, super orbem terrarum mala, gladium et famem et mortem et interitum, 15:6 propter quod superposuit iniquitas omnem terram et adimpletae sunt operationes eorum. 15:8 iam non silebo impietates eorum quae inreligiose agunt, nec sustinebo in his quae inique exercent. ecce sanguis innoxius et iustus clamat ad me, et animae iustorum clamant perseveranter. 15:9 vindicans vindicabo illos, dicit Dominus, et accipiam omnem sanguinem innocuum ex illis ad me. 15:10 ecce populus meus quasi grex ad occisionem ducitur. iam non patiar illum habitare in terra Aegypti, 15:11 sed educam eum in manu potenti et brachio excelso, et percutiam Aegyptum plaga sicut prius, et corrumpam terram omnem eius. 15:12 lugeat Aegyptus et fundamenta eius a plaga verberati et mastigati quam inducet Dominus. 15:13 lugeant cultores operantes terram, quoniam deficient semina eorum et vastabuntur ligna eorum ab uredine et grandine et a sidus terribile. 15:14 vae saeculo et qui habitant in eum. 15:15 quia adpropinquavit gladius et extritio illorum, et exsurget gens contra gentem ad pugnam, et romphea in manibus eorum. 15:16 erit enim constabilitio hominibus, alisalios supervalescentes non curabunt regem suum et principem megestanorum suorum in potentia sua. 15:17 concupiscet enim homo in civitatem ire et non poterit. 15:18 propter superbiam enim eorum civitates turbabuntur, domus exterentur, homines metuent. 15:19 non miserebitur homo proximo suo ad irritum faciendum in domos eorum in gladium, ad diripiendas substantias eorum propter famem panis et tribulationem multam. 15:20 ecce ego convoco, dicit Deus, omnes reges terrae ad movendum, qui sunt a borea et a noto et ab euro et a libano, ad convertendos in se et reddere quae dederunt illis. 15:21 sicut faciunt usque hodie electis meis, sic faciam et reddam in sinum ipsorum. haec dicit Dominus Deus: 15:22 non parcet dextera mea super peccantes nec cessabit romphea super effundentes sanguinem innocuum super terram. 15:23 et exiit ignis ab ira eius et devoravit fundamenta terrae et peccatores quasi stramen incensum. 15:24 vae eis qui peccant et non observant mandata mea, dicit Dominus, 15:25 non parcam illis, discedite, filii apostatae, nolite contaminare sanctificationem meam. 15:26 novit Deus qui peccant in eum, propterea tradet eos in mortem et in occisionem. 15:27 iam enim venerunt super orbem terrarum mala, et manebitis in illis; non enim liberabit vos Deus, propter quod peccastis in eum. 15:28 ecce visio horribilis, et facies illius ab oriente. 15:29 et exient nationes draconum Arabum in curris multis, et sibilatus eorum a die itineris fertur super terram, ut etiam timeant et trepidentur omnes qui illos audient. 15:30 Carmonii insanientes in ira exient de silva et advenient in virtute magna et constabunt in pugnam cum illis et vastabunt portionem terrae Assyriorum in dentibus suis. 15:31 et post haec supervalescet draco nativitatis memoria suae, et si converterint se conspirantes in virtute magna ad persequendos eos, 15:32 et isti turbabuntur et silebunt in virtute illorum et convertent pedes suos in fugam, 15:33 et a territorio Assyriorum subsessor subsedebit eos et consumet unum ex illis, et erit timor et tremor in exercitum illorum et inconstabilitio in regno illorum. 15:34 ecce nubs ab oriente et a septentrione usque ad meridianum, et facies illorum horrida valde, plena irae et procellae. 15:35 et conlident se invicem et effundent sidus copiosum super terram et sidus illorum, et erit sanguis a gladio usque ad ventrem equi 15:36 et femur hominis et suffraginem cameli. et erit timor et tremor multus super terram, 15:37 et horrebunt qui videbunt iram illam, et tremor adprehendet illos. et post haec movebuntur nimbi copiosi 15:38 a meridiano et septentrione, et portio alia ab occidente. 15:39 et superinvalescent venti ab oriente et recludent eum et nubem quam suscitavit in ira, et sidus ad faciendam exteritionem ab orientalem notum et occidentem violabitur. 15:40 et exaltabuntur nubes magnae et validae plenae irae et sidus, ut exterant omnem terram et inhabitantes eam, et fundent super omnem altum et eminentem sidus terribile. 15:41 ignem et grandinem et rompheas volantes et aquas multas, ut etiam impleantur omnes campi et omnes rivi a plenitudine aquarum illarum. 15:42 et demolient civitates et muros et montes et colles et ligna silvarum et faena pratorum et frumenta eorum. 15:43 et transibunt constanter usque Babylonem et exterent eam. 15:44 convenient ad ipsam et circuibunt eam et effundent sidus et omnem iram super eam, et subibit pulvis et fumus usque ad caelum, et omnes in circuitu lugebunt eam, 15:45 et qui subremanserint servientes his qui eam exteruerunt. 15:46 et tu Asia consors in specie Babylonis et gloria personae eius, 15:47 vae tibi, misera, propter quod adsimilasti ei, ornasti filias tuas in fornicatione ad placendum et gloriandum in amatoribus tuis, qui te cupierunt semper fornicari. 15:48 odibilem imitata es in omnibus operibus eius et adinventionibus eius. propterea dicit Deus: 15:49 inmittam tibi mala, viduitatem, paupertatem et famem et gladium et pestem ad devastandas domos tuas, ad violationem et mortem. et gloria virtutis tuae 15:50 sicut flos siccabitur, cum exsurget ardor qui emissus est super te. 15:51 et infirmaberis et paupera a plaga et mastigata a vulneribus, ut non possis tuos suscipere potentes et amatores. 15:52 numquid ego sic zelabo te, dicit Dominus, 15:53 nisi occidisses electos meos in omni tempore, exultans percussione manuum et dicens, super mortem eorum cum inebriata es: 15:54 exorna speciem vultus tui? 15:55 merces fornicariae in sinus tuos, propterea redditionem percipies. 15:56 sicut facies electis meis, dicit Dominus, sic faciet tibi Deus et tradet te in malis. 15:57 et nati tui fame interient, et tu romphea cades, et civitates tuae conterentur, et omnes tui in campo gladio cadent. 15:58 et qui sunt in montibus fame peribunt, et manducabunt carnes suas et sanguinem bibent a fame panis et siti aquae. 15:59 propter priora misera es et iterum excipies mala. 15:60 et in transitum adlident civitatem oditam et exterent eam, portionem aliquam gloriae tuae et territorii tui, dum revertuntur a Babylonia. 15:61 extrita illis eris in stramine, et ipsi tibi erunt ignis. 15:62 omnes hii comedunt te et civitates tuas et territoria tua et montes, et omnem silvam tuam et ligna pomifera igne consument. 15:63 et natos tuos captivabunt et honestatem tuam spoliabunt et gloriam faciei tuae exterminabunt.