Uncharted Knowledge Wisdom From Previous Realities View as JSON for agents & LLMs

Northern European Mythology

Vita Merlini: Vita Merlini: Latin

Fatidici uatis rabiem- musam que iocosam: Merlini cantare paro- to corrige carmen Gloria pontificum calamos moderando roberte Scimus enim quia te perfudit nectare sacro: Philosophia suo fecit que per omnia doctum Vt documenta dares- dux et preceptor in orbe Ergo meis ceptis faueas- uatem que tueri Auspicio meliore uelis- quam fecerit alter Cui modo succedis merito promotus honori Sic etenim mores- sic vita probata genus que Vtilitas que loci- clerus populus que petebant Unde modo felix lincolnia fertur ad astra Ergo te cuperem complecti carmine digno Set non sufficio- licet orpheus- et camerinus Et macer et marius magnique rabirius oris Ore meo canerent- musis comitantibus omnes Ad uos consuete mecum cantare camene Propositum cantemus opus- cytharam que sonate Ergo peragratis sub multis regibus annis Clarus habebatur merlinus in orbe britannus Rex erat et uates- demetarum que superbis: Jura dabat populis- ducibusque futura canebat Contigit interea plures certamen habere Inter se regni proceres bello que feroci Jnsontes populos deuastauisse per urbes Dux uenedotorum peredurus bella gerebat Contra guennoloum scocie qui regna regebat Jamque dies aderat bello prefixa- duces que Astabant campo decertabant que caterue Amborum pariter miseranda cede ruentes Uenerat ad bellum merlinus cum pereduro Rex quoque cambrorum rodarcus- seuus uterque Cedunt obstantes inuisis ensibus hostes Tresque ducis fratres fratrem per bella secuti Usque rebellantes cedunt perimunt que phalanges Jnde per infestas cum tali munere turmas Acriter irruerant subito cecidere perempti Hoc uiso merline doles- tristes que per agmen Commisces planctus tali quoque uoce remugis Ergo ne sic potuit sors importuna nocere Vt michi surriperet tantos tales que sodales Quos modo tot reges- tot regna remota timebant O dubios hominum casus mortem que propinquam: Que penes est illos semper- stimulo que latenti: Percutit- et miseram pellit de corpore vitam O iuuenile decus qui nunc astabit in armis Nunc michi pone latus- metumque repellet euntes Jn mea dampna duces- incumbentesque cateruas Audaces iuuenes uobis audacia vestra: Eripuit dulces annos- dulcem que iuuentam Qui modo per cuneos discurrebatis in armis Obstantes que uiros prosternebatis vbique Nunc pulsatis humum rubeo que cruore rubetis Sic inter turmas lacrimis plangebat abortis Deflebat que uiros- nec cessant prelia dira Concurrunt acies- sternuntur ab hostibus hostes Sanguis ubique fluit- plurimi moriuntur utrinque At tandem britones reuocatis undique turmis Conueniunt pariter- pariter que per arma ruentes Jnvadunt scotos proternunt uulnera dantes Nec requieuerunt donec sua terga dederunt Hostiles turme per deuia diffugientes Euocat e bello socios Merlinus et illis: Precipit in uaria fratres sepelire capella Deplangitque uiros nec cessat fundere fletus Pulueribus crines sparsit- uestes que rescidit Et prostratus humi- nunc hac- illac que uolutat Solatur peredurus eum- proceres que duces que Nec uult solari nec uerba precantia ferre Jam tribus emensis defleuerat ille diebus Respuerat que cibos- tantus dolor usserat illum Jnde nouas furias- cum tot tantis que querelis Aera complesset- cepit furtim que recedit Et fugit ad siluas- nec uult fugiendo uideri Jngreditur que nemus gaudet que latere sub ornis Miratur que feras pascentes gramina saltus Nunc has insequitur- nunc cursu preterit illas Utitur herbarum radicibus utitur herbis Vtitur arboreo fructu- moris que rubeti Fit siluester homo- quasi siluis deditus esset Jnde per estatem totam- nulli que repertus Oblitusque sui- cognatorum que suorum Delituit siluis- obductus more ferino At cum uenit yems herbasque tulisset et omnes: Arboreos fructus- nec quo frueretur haberet: Diffudit tales miseranda uoce querelas Celi christe deus quid agam- qua parte morari Terrarum potero- cum nil quo uescar adesse: Inspicio- nec gramen humi- nec in arbore glandes Tres quater et iuges septene poma ferentes Hic steterant mali- nunc non stant ergo quis illas Quis michi surripuit- quo deuenere repente: Nunc illas uideo- nec non sic fata repugnant Sic quoque concordant cum dant prohibent que uidere Deficiunt nunc poma michi- nunc cetera queque Stat sine fronde nemus- sine fructu plector utroque Cum neque fronde tegi ualeo- neque fructibus uti: Singula bruma tulit- pluuiisque cadentibus auster Jnuenio si forte napes tellure sub ima Concurrunt auideque sues- aprique voraces Eripiunt que napes michi quas de cespite vello Tu lupe care comes nemorum qui deuia mecum Et saltus peragrare soles: vix preteris arua Et te dura fames et me languere coegit Tu prior has siluas coluisti- te prior etas Protulit in canos- nec habes- nec scis quid in ore: Proicias- quod miror ego- cum saltus habundet Tot capreis- aliisque feris- quas prendere posses Forsitan ipsa tibi tua detestanda senectus Eripuit neruos cursum que negauit habendum Quod solum superest comples ululatibus auras At resupinus humi consumptos deicis arctus Hec inter fructices corileta que densa canebat Cum sonus ad quemdam peruenit pretereuntem Qui direxit iter quo sermo loquentis in auras Exierat- reperit que locum- reperit que loquentem Quo uiso: merlinus abit- sequitur que viator Nec retinere uirum potuit sic diffugientem Jnde uiator iter repetit quo ceperat ire Propositumque tenet casu commotus euntis Ecce uiatori uenit obuius alter ab aula: Rodarchi regis cumbrorum qui Ganiedam: Duxerat uxorem- formosa coniuge felix Merlini soror ista fuit- casum que dolebat- Fratris- et ad silvas- et ad arua remota clientes Miserat- ut fratrem reuocarent- ex quibus unus Obuius huic ibat- set et hic sibi protinus ergo: Conuenere simul commiscent mutua uerba At qui missus erat merlinum querere- querit Si uidisset eum siluis aut saltibus alter: Ille uirum talem se conspexisse fatetur Jnter dumosos saltus nemoris calidonis Dumque loqui uellet secum- secumque sedere Diffugisse uirum celeri per robora cursu Hec ait alter abit- siluas que subintrat et imas: Scrutatur ualles- montes quoque preterit altos Querit ubique uirum- gradiens per opaca locorum Fons erat in summo cuiusdam uertice montis Vndique precinctus corulis densaque frutectis Illic merlinus consederat- inde per omnes: Spectabat siluas cursus que iocos que ferarum Nuntius hunc scandit tacito que per ardua gressu Jndecit querendo uirum- tum denique fontem Merlinumque uidet super herbas pone sedentem Dicentem que suas tali sermone querelas. O qui cuncta regis. quid est cur contigit- ut non: Tempora sint eadem numeris distincta quaternis Nunc uer iure suo flores frondes que ministrat Dat fruges estas- autumpnus micia poma Consequitur glacialis yemps- et cetera queque Deuorat et uastat- pluuias que niues que reportat Singula queque suis arcet Leditque procellis Nec permittit humum uarios producere flores Aut quercus glandes- aut malos punica mala O- utinam non esset hiems aut cana pruina Uer foret- aut estas. cuculus que canendo rediret Et philomena pio que tristia pectora cantu Mitigat- et turtur conseruans federa casta Frondibus inque nouis concordi uoce uolucres Cantarent alie que me modulando fouerent Dum noua flore nouo tellus spiraret odorem Gramine sub uiridi leui quoque murmure fontes Diffluerent iuxta que daret sub fronde columba Sompniferos gemitus irritaretque soporem Nuntius audierat uatem rupit que querelas Cum modulis cithare quam secum gesserat ultro Vt sic deciperet demulceret que furentem Ergo monens querulas digitis et in ordine cordas Talia pone latens dimissa uoce canebat O diros gemitus Lugubris Guendoloene O miseras lacrimas lacrimantis guendoloene Me mieret misere morientis guendoloene Non erat in waliis mulier formosior illa Vincebat candore deas- folium que Ligustri Uernantes que rosas et olentia lilia prati Gloria uernalis sola radiebat in illa Sidereum que decus geminis gestabat ocellis Jnsignes que comas auri fulgore nitentes Hoc totum periit- periit decor omnis in illa Et color et facies niuee quoque gloria carnis Non est quod fuerat- multis meroribus acta Nescit enim quo dux abiit- uita ne fruatur An sit defunctus languet miserabilis inde Tota que deperiit longo liquedacta dolore Collacrimatur ei paribus ganieda querelis Amissum que dolet sine consolamine fratrem Hec fratrem flet et illa uirum- communiter ambe Fletibus incumbunt et tristia tempora ducunt Non cibus ullus eis- nec sompnus- nocte uagantes Sub uirgulta fouet tantus dolor arcet utramque Non secus indoluit sidonia- dido- solutis Classibus enee tunc cum properaret abire Cum non demophon per tempora pacta rediret Taliter ingemuit fleuit que miserrima phillis Briseis absentem sic deplorauit achillem Sic soror et coniux collamentantur et ardent Funditus internis cruciatibus usque dolendo Jn grauibus querulis dicebat talia cantans Nuntius et modulo uatis demulserat aures Micior ut fleret congauderet que canenti Ocius assurgit uates- iuuenem que iocosis Affatur uerbis- iterum que mouere precatur Cum digitis cordas elegosque sonare priores Admouet ille lire digitos iussum que reformat Carmen item cogit que uirum modulando furorem Ponere paulatim- cithare dulcedine captum Fit memor ergo sui- recolit que quod esse solebat Merlinus- furias que suas miratur et odit Pristina mens rediit- rediit quoque sensus in illo Et gemit ad nomen motus pietate sororis Uxorisque simul mentis ratione recepta Conducique petit rodarchi regis ad aulam Paruit alter ei- siluas que subinde relinqunt Et ueniunt pariter letantes regis in urbem Ergo fratre suo gaudet regina recepto Proque sui reditu fit coniunx leta mariti Oscula certatim geminans et brachia circum Colla uiri flectunt tanta pietate mouentur Rex quoque quo decuit reducem suscepit honore Tota que turba domus proceres letantur in urbe At post quam tantas hominum merlinus adesse Jnspexit turmas- nec eas perferre valeret Cepit enim furias- iterum que furore repletus Ad nemus ire cupit furtim que recedere querit Tunc precepit eum posito custode teneri Rodarchus- cithara que suos mulcere furores Astabat que dolens uerbis que precantibus illum Orabat ratione frui- secum que manere Nec captare nemus- nec uiuere more ferino: Velle sub arboribus dum regia sceptra tenere Posset et in populos ius exercere feroces Hinc promittit ei se plurima dona daturum. Afferi que iubet uestes- uolucres que canes que Quadrupedes que citos- aurum- gemmas que micantes Pocula que sculpsit guielandus in urbe sigeni Singula pretendit uati rodarchus et offert Et monet ut maneat secum siluas que relinquet Talia respondens spernebat munera vates Jsta duces habeant sua quos confundit egestas Nec sunt contenti modico- set maxima captant Hiis nemus et patulas calidonis prefero quercus Et montes celsos- subtus virentia prata Jlla michi- non ista placent- tu talia tecum Rex rodarche feras- mea me calidonis habebit Silua ferax nucibus- quam cunctis prefero rebus Denique cumnullo potuisset munere tristem Rex retinere uirum- forti vincire cathena: Jussit- ne peterit nemorum deserta solutus Ergo cum sensit circum se uincula vates Nec liber poterat siluas calidonis adire: Protinus indoluit tristis que tacens que remansit Leticiamque suis subtraxit uultibus omnem Ut non proferret uerbum- risum que moueret Jnterea uisura ducem regina per aulam: Jbat et ut decuit- rex applaudebat eunti Per que manum suscepit eam- iussit que sedere Et dabat amplexus et ad oscula labra premebat Conuertensque suos in eam per talia uultus Vidit in illius folium pendere capellis Ergo suos digitos admouit et abstrait illud Et proiecit humi letus que iocatur amanti Flexit ad hoc oculos uates- risumque resoluit Astantes que uiros fecit conuertere uultus Jn se mirantes quoniam ridere negarat Rex quoque miratur percunctatur que furentem Tam subito facti causas edicere risus Adiecit que suis donaria plurima uerbis Jlle tacet- differt que suos exponere risus At magis atque magis precio- precibus que mouere Jnstabat rodarchus eum- tum denique uates Jndignatus ei pro munere talia fatur Munus auarus amat- cupidus que laborat habere Hii faciles animos flectunt quocunque iubentur Munere corrupti- quod habent non sufficit illis At michi sufficiunt glandes calidonis amene Et nitidi fontes per olentia prata fluentes Munere non capior sua munera tollat auarus Et nisi libertas detur- repetam que virentes Siluarum ualles- risus aperire negabo Ergo cum nullo potuisset munere uatem Flectere rodarchus- nec cur risisset hereret Confestim sua uincla uiro dissoluere iussit Dat que potestatem nemorum deserta petendi Vt uelit optatam risus expromere causam Tunc merlinus ait gaudens quia possit abire Jccirco risi quoniam Rodarche fuisti Facto culpandus simul et laudandus eodem Dum traheres folium modo quod regina capillis Nescia gestabat- fieres que fidelior illi Quam fuit illa tibi quando uirgulta subiuit Quo suus occurrit secum que coiuit adulter Dum que supina foret sparsis in crinibus hesit Forte iacens folium quod nescius eripuisti Ergo super tali rodarchus crimine- tristis Fit subito- uultum que suum diuertit ab illa Dampnabat que diem que se coniunxerat illi Mota set illa nichil uultu ridente pudorem Celat- et alloquitur tali sermone maritum- Cur tristaris amans- cur sic irasceris ab re Me que nec ex merito dampnas- credisque furenti Qui ratione carens miscet mendacia ueris Multociens qui credit ei fit stulcior illo Excipe nunc igitur ne sim decepta- probabo- Quod sit delirus- quod non sit uera locutus Ut plures alii fuerat puer unus in aula Hunc cum prospiceret conuoluit protinus artem Jngeniosa nouam qua uult conuincere fratrem Jnde uenire iubet puerum- fratrem que precatur Qua moriturus erit- pueri predicere mortem Ergo frater ei soror o- carissima: dixit Hic morietur homo de celsa rupe ruendo Jlla sub hec ridens puero precepit abire Et quibus indutus fuerat deponere uestes Et uestire nouas- longos que recidere crines Sic que redire iubet- ut eis appareat alter Paruit ergo puer rediit nam talis ad illos Qualis erat iussus mutata veste redire Mox iterum fratrem regina precatur et infit Que mors huius erit uaria dilecte sorori Tunc merlinus ait puer hic cum uenerit etas Mente uagans forti succumbet in arbore morti Dixerat illa suum sic est affata maritum Siccine te potuit  falsus peruertere vates Vt crimen tantum me commisisse putares Ac si scire uelis qua sit ratione locutus Hoc nunc de puero censebis ficta fuisse Que de me dixit dum siluas possit adire Absit ut hoc faciam castum seruabo cubile Casta que semper ero dum flabit spiritus in me Jllum conuici pueri de morte rogatum Nunc quoque conuincam tu sedulus arbiter esto Hec ait et tacite puerum secedere iussit Vesteque feminea uestire- sic que redire Mox puer abcessit- iussum que subinde peregit Et sub feminea rediit quasi femina ueste Et stetit ante uirum cui sic regina iocando Eya frater ait- dic mortem uirginis huius Hec uirgo nec ne dixit morietur in ampne Frater ei- mouit que sua ratione cachinnum Regi Rodarcho- quoniam de morte rogatus Vnius pueri tres dixerat esse futuras Ergo putabat eum de coniuge falsa locutum Nec credebat ei- set contristatur et odit Quod sibi crediderat- quod condempnarat amantem Jd regina uidens ueniam dat et oscula iungit Et blanditur ei letum quoque reddidit illum Cogitat interea siluas Merlinus adire Egressus que domum portas aperire iubebat Set soror obstabat lacrimis que rogabat abortis Ut secum remaneret adhuc- tollat que furorem Jmprobus ille suis non uult desistere ceptis Set perstat reserare fores- et abire Laborat Et fremit et pugnat- famulos que fremendo coartat- Denique cum nullus posset retinere uolentem Jre uirum iussit cicius Regina venire Eius ad abcessum absentem guendoloenam Jlla uenit suplex que uirum remanere precatur Spernit at ille preces- nec uult remanere- nec illam: Sicut erat solitus gaudenti cernere uultu Jlla dolet- fletuque fluit- Laniatque capillos Et secat ungue genas et humi moriendo uolutat Jd regina uidens affatur taliter illum Hec tua que moritur sic pro te Guendoloena Quid faciet- dabitur ue uiro uiduamue manere: Precipis- aut tecum quocumque recesseris ire Jbit enim tecumque nemus- nemorisque uirentes Leta colet saltus- dum te pociatur amante Vocibus hiis igitur respondit talia vates Nolo soror pecudem patulo que fontis hiatu Diffundit latices ut uirginis urna sub estus Nec curam mutabo meam uelut orpheus olim Quando suos calathos pueris commisit habendos Euridice stigias plus quam transnauit harenas Mundus ab alterutro ueneris sub labe manebo Huic igitur detur nubendi iusta facultas Arbitrioque suo quem gestit ducere ducat Precaueat tamen ipse sibi qui duxerit illam Obuius ut numquam michi sit nec cominus astet Set se diuertat- ne si michi congrediendi Copia prestetur- uibratum sentiat ensem Cumque dies aderit sollempni lege iugali Diuerse que dapes conuiuis distribuentur Ipsemet interero donis munitus honestis Ditabo que datam profuse Guendoloenam Dixerat atque uale gradiens subiunxit utrique Et peciit siluas nullo prohibente cupitas Guendoloena manet spectans in limine tristis Et regina- simul. casuque mouentur amici Mirantur que nimis rerum secreta furentem Nosse uirum- uenerem que sue sciuisse sororis Mentitum que tamen pueri de morte putebant Quam dixit ternam cum dicere debuit unam Jnde diu sua uisa fuit uox uana per annos Donec ad etatem uenit puer ille uirilem Tum cunctis patefacta fuit multisque probata Nam dum uenatum canibus comitantibus iret Aspexit ceruum nemoris sub fronde latentem Dissoluit que canes- qui ceruo deuia viso: Transcendunt complentque suis latratibus auras Ipsemet urget equum calcaribus- insequitur que Nunc cornu- nunc ore monens operis que ministros Jncrepat- atque iubet cursu ciciore uenire Mons ibi celsus erat circumdatus undique saxis Juxta quem fluuius subtus per plana fluebat Hunc fera transcendit fugiens dum uenit in amnem Exegit que suas solito de more Latebras Jnstigat iuuenis montem quoque tramite recto Preterit- et ceruum per saxa iacentia querit Contigit interea dum duceret impetus ipsum: Labi quadrupedem celsa de rupe- uirum que Forte per abruptum montis cecidisse sub amnem Ut tamen hereret pes eius in arbore quadam Et submersa forent sub flumine cetera membra Sicque ruit- mersusque fuit- ligno que pependit Et fecit uatem per terna pericula uerum Qui nemus ingressus fuerat ritu que ferino Uiuebat- paciens concrete frigoris alge Sub niue- sub pluuia sub iniquo flamine uenti Jdque placebat ei pocius quam iura per urbes Exercere suas gentes que domare feroces Jnterea ducente uiro labentibus annis Cum grege siluestri talem per tempora uitam Guendoloena datur nubendi lege marito Nox erat et nitide radiebant cornua lune Cuncta que conuexi splendebant lumina celi Purior aer erat solito- nam frigidus atrox Expulerat nubes boreas celum que serenum Reddiderat- sicco detergens nubila flatu Sidereum cursum uates spectabat ab alto Monte- loquens tacite sub diuo talia dicens Quid sibi uult radius martis regem ne peremptum Portendit nouiter rutilans- alium que futurum Sic equidem uideo nam constantinus obiuit Jpsius que nepos scelerata sorte conanus Per patrui iugulum sumpto diademate rex est At tu summa uenus que certo limite Labens Jnfra zodiacum solem comitaris euntem Quid tibi cum radio qui duplex ethera findit Discidium ne mei sectus portendit amoris Talis enim radius diuisos signat amores Forsitan absentem me guendoloena reliquit Alterius que uiri gaudens complexibus heret Sic igitur uincor- sic alter fungitur illa Sic mea iura michi dum demoror eripiuntur Sic equidem nam segnis amans superatur ab illo Qui non est segnis nec abest set cominus instat At non inuideo nubat nunc omine dextro Vtatur que nouo me permittente marito Crastina cumque dies illuxerit- ibo- feram que Mecum munus ei promissum quando recessi Dixerat- et siluas et saltus circuit omnes: Cerorum que greges- agmen collegit in unum Et damas- capreas que simul ceruo que resedit Et ueniente die compellens agmina pre se Festinans uadit quo nubit guendoloena Postquam uenit eo pacienter stare coegit Ceruos ante fores- proclamans guendoloena Gendoloena ueni te talia munera spectant Ocius ergo uenit subridens Guendoloena Gestari que uirum ceruo- miratur et illum: Sic parere uiro tantum quoque posse ferarum Vniri numerum quas pre se solus agebat Sicut pastor oues quas ducere sueuit ad herbas Stabat ab excelsa sponsus spectando fenestra Jn solio mirans equitem- risum que mouebat Ast ubi uidit eum uates- animo que quis esset: Calluit- extemplo diuulsit cornua cervo Quo gestabatur- uibrata que iecit in illum Et caput illius penitus contriuit- eumque Reddidit exanimem uitamque fugauit in auras Ocius inde suum talorum uerbere ceruum Diffugiens egit siluas que redire parauit Egrediuntur ad hec ex omni parte clientes Et celeri cursu uatem per rura sequuntur Jlle quidem uelox sic precurrebat- ut isset Ad nemus intactus- nisi preuius amnis obesset Nam dum torrentem fera prosiliendo mearet Elapsus rapida cecidit merlinus in vnda Circueunt ripas famuli capiunt que natantem Adducunt que domum uinctum que dedere sorori Captus item uates fit tristis et optat obire. Ad siluas- pugnat que suos dissoluere nexus Et ridere negat- potum que cibum que refutat Tristicia que sua tristem facit esse sororem Ergo uidens illum rodarchus pellere cunctam: Leticiam- nec uelle dapes libare paratas Educi precepit eum miseratus in vrbem Per fora- per populos ut letior esset evndo- Resque uidendo nouas que uendebantur ibidem Ergo uir eductus dum progrederetur ab aula Jnspicit ante fores famulem sub paupere cultu Qui seruabat eas poscentem pretereuntes Ore tremente uiros ad uestes munus emendas Mox stetit et risit uates miratus egentem Jllinc progressus noua calciamenta tenentem Spectabat iuuenem commercantem que tacones Tunc iterum risit renuit que diutius ire Per fora- spectandus populis quos inspiciebat At nemus optabat quod crebro respiciebat Quo nitebatur uetitos diuertere gressus Jnde domum famuli redeunt- ipsum que cachinnum: Bis mouisse ferunt- siluas quoque uelle redire Ocius ergo uolens rodarchus scire quid esset Quod portendisset risu dissoluere nexus Jlico iussit ei concedens posse reuerti Ad solitas siluas si risus exposuisset Letior assistens respondit talia vates Janitor ante fores tenui sub ueste sedebat Et uelut esset inops rogitabat pretereuntes Vt largirentur sibi quo uestes emerentur Ipsemet interea subter se denariorum Occultos cumulos- occultus diues habebat Jllud ergo risi tu terram verte sub ipso Nummos inuenies seruatos tempore Longo Jllinc ulterius uersus fora ductus- ementem: Calciamenta uirum uidi- pariter que tacones Vt postquam dissuta forent- usuque forata: Jlla resartiret- primos que pararet ad usus Jllud item risi- quoniam nec calciamentis Nec superaddet eis miser ille taconibus vti Postmodo compos erit quia iam submersus in undis Fluctuat ad ripas- tu uade uidere- videbis Dicta probare uiri cupiens rodarchus ad ampnem Circumquaque suos iubet ocius ire clientes Vt si forte uirum per proxima littora talem Demersum uideant festina uoce renarrent Jussa ducis peragunt- nam fluuia circumeuntes Submersum iuuenem squalentes inter harenas Jnueniunt redeunt que domum- regi que renarrant At rex interea forium custode remoto Suffodit et uertit terram reperit que sub ipsa Thesaurum positum uatem que iocosus adorat His igitur gestis uates properabat abire Ad solitas siluas populos exosus in urbe Precipiebat ei secum regina manere Optatum que nemus postponere donec abirent Que tunc instabant candentis frigora brume Atque rediret item teneris cum fructibus estas Unde frui posset dum tempora sole calerent Jlle repugnabat- uerbis et talibus illam Alloquitur- cupiens secedere frigore spreto O dilecta soror quid me retinere Laboras Non me bruma suis poterit terrere procellis Non gelidus boreas cum flatu seuit iniquo Balantum que greges subita cum grandine ledit Non conturbat aquas diffusis imbribus auster Quin nemorum deserta petam- saltus que uirentes Contentus modico potero perferre pruinam Jllic arboreis sub frondibus inter olentes Herbarum flores estate iacere iuuabit Ne tamen esca michi brumali tempore desit Jn siluis compone domos- adhibe que clientes Obsequium que michi facient escas que parabunt Cum tellus gramen- fructum que negauerit arbor Ante domos alias unam compone remotam Cui sex dena decem dabis hostia- tot que fenestras Per quas igninouum uideam cum uenere phebum Jnspitiam que polo labentia sydera noctu Que me de populo regni ventura docebunt Totque notatores que dicam scribere docti Assint et studeant- carmen mandare tabellis To quoque sepe ueni soror- o dilecta meam que: Tunc poteris releuare famem- potu que cibo que Dixit- et ad siluas festinis gressibus iuit Paruit ergo soror nam iussam condidit aulam Atque domos alias et quicquit iusserat illi Jlle quidem dum poma manent phebus que peracta Altius ascendit- gaudet sub fronde manere Ac peragrare nemus zephiris mulcentibus ornos Tunc ueniebat yems rigidis hirsuta procellis Que nemus et terras fructu spoliabat ab omni Deficeret que sibi pluuiis instantibus esca Tristis et esuriens dictam ueniebat ad aulam Jllic multociens aderat regina- dapes que: Et potum pariter fratri gauisa ferebat Qui postquam uariis sese recreauerat escis Mox assurgebat complaudebat que sorori Deinde domum peragrans ad sidera respiciebat Talia dum caneret que tunc uentura sciebat O rabiem britonum quos copia diuiciarum Vsque superueniens ultra quam debeat effert Nolunt pace frui- stimulis agitantur herinis Ciuiles acies cognata que prelia miscent Ecclesias domini paciuntur habere ruinam Pontifices que sacros ad regna remota repellunt Cornubiensis apri conturbant queque nepotes Jnsidias sibimet ponentes ense nephando Jnterimunt sese- nec regno iure potiri Expectare uolunt regni diademate rapto Jllic quartus erit crudelior asperior que Hinc lupus equoreus debellans uincet et ultra Sabrinam uictum per barbara regna fugabit Jdem kaerkeri circumdabit obsidione Passeribus que domos et menia trudet ad imum Classe petet gallos- set telo regis obiuit Rodarchus moritur postquam discordia Longa Scotos et Cumbros per longum tempus habebit Donec crescenti tribuatur cumbria denti Cambrigei missos post illos cornubienses Afficient bello- nec eos lex ulla domabit Kambria gaudebit suffuso sanguine semper Gens inimica deo quid gaudes sanguine fuso Kambria compellet fratres committere pugnas Et dampnare suos scelerata morte nepotes Scotorum cunei trans humbrum sepius ibunt Obstantes que uiros periment pietate remota Non impune tamen nam cesus ductor obibit Nomen habebit equi qui fiet seuus in illo Finibus ex nostris heres expulsus abibit Scote reconde tuos quos nudas ocius enses Vis tibi dispar erit nostra cum gente feroci Corruet urbs acelud- nec eam reparabit in euum Rex aliquis donec subdatur scotcus apello Urns sigeni et turres et magna palatia plangunt Diruta donec eant ad pristina predia cambri Kaeptis in portu sua menia rupta videbit Donec eam locuples cum uulpis dente reformet Urbs loel spoliata suo pastore vacabit Donec reddat ei cambucam uirga Leonis Urbs rutupi portus in littora strata iacebit Restaurabit eam galeata naue rutenus Menia meneuie reparabit quitus ab illo Per quem palla sibi reddetur dempta per annos In que tuo sabrina sinu cadet urbs legionum Amittet que suos ciues per tempora Longa Hos sibi reddet item cum uenerit ursus in agno Saxonici reges expulsis ciuibus vrbes Rura - domos que simul per tempora longa tenebunt Ex hiis gestabunt ter tres diadema dracones Ducenti monachi perimentur in urbe Leyri Et duce depulso uacuabit menia saxo Qui prior ex anglis erit in diademate bruti Restaurabit item uacuatam cedibus urbem Gens fera per patriam prohibebit crisma sacre Inque dei domibus ponet - simulachra deorum Postmodo roma deum reddet mediante cuculla Rotabit que domos sacro sacer imbre sacerdos Quas renouabit item pastoribus intro locatis Legis diuine seruabunt iussa subinde Plures ex illis et celo iure fruentur Jd uiolabit item gens impia plena ueneno Miscebit que simul uiolentur fas que nephas que Vendet in extremos fines trans equora natos Cognatos que suos iram que tonantis inibit O scelus infandum quem conditor orbis honore Celi dignatus cum libertate creauit Jllum more bouis uendi duci que ligatum Cessabit miserande- deo qui proditor olim Jn dominum fueras - cum primum regna subisti Classe superuenient daci populoque subacto Regnabunt breuiter propulsati que redibunt His duo iura dabunt quos ledet acumine caude Federis oblitus pro sceptri stemate serpens Jndeque neustrenses ligno trans equora vecti Vultus ante suos et uultus retro ferentes Ferratis tunicis et acutis ensibus anglos Acriter inuadent- periment campo que fruentur Plurima regna sibi submittent atque domabunt Externas gentes per tempora donec erinus Circumquaque uolans uirus diffundet in ipsos Tum pax atque fides et uirtus omnis abibit Undique per patrias committent prelia ciues Virque uirum prodet non inuenietur amicus Coniuge despecta meretrices sponsus adibit Sponsa que cui cupiet despecto coniuge nubet Non honor ecclesiis seruabitur ordo peribit Pontifices tunc arma ferent - tunc castra sequentur In tellure sacra turres et menia ponent Militibusque dabunt quod deberetur egenis Diuiciis rapti mundano tramite current Eripient que deo quod sacra tyara vetabit Tres diadema ferent per quos fauor ille nouorum Quartus erit sceptris - pietas cui leua nocebit Donec sit genitro suo vestitus ut apri Dentibus accinctus galeati transeat umbram Quatuor ungentur uice uersa summa petentes Et duo succedent - quia sic diadema rotabunt Vt moneant gallos in se fera bella mouere Sextus hibernenses et eorum nomina uertet Qui pius et prudens populos renouabit et urbes Hec uortigerno cecini prolixius olim Exponendo duum sibi mistica bella draconum Jn ripa stagni quando consedimus hausti At tu uade domum morientem uisere regem O dilecta soror thelgesino que venire Precipe- namque loqui desidero plurima secum Venit enim nouiter de partibus armoricanis Dulcia quo didicit sapientis dogmata gilde Jt ganieda domum thelgesinum que reuersum Defunctumque ducem reperit - tristesque clients Ergo fluens lacrimis collabitur inter amicos Et laniat crines - et profert talia dicens Funera rodarchi mulieres plangite mecum Ac deflete uirum qualem non protulit orbis Hactenus in nostro quantum discernimus euo Pacis amator erat populo nam iura feroci Sic dabat ut nulli ius inferretur ab vllo Tractabat sanctum iusto moderamine clerum Jure regi populo summos humiles que sinebat Largus erat- nam multa dabat- uix quid retinebat Omnibus omnis erat faciens quodcumque decebat Flos equitum- regumque decor. regni que columpna Heu michi qui fueras inopinis uermibus esca : Nunc datus es - corpus que tuum putrescit in urna Set ne cubile tibi post serica pulcra paratur Siccine sub gelido caro candida regia membra Condentur saxo - nec eris nisi puluis et ossa Sic equidem - nam sors hominum miseranda per euum Ducitur - ut nequeant ad pristina iura reduci Ergo nichil prodest pereuntis gloria mvndi Que fugit atque redit - fallit Leditque potentes Melle suo delinit apes - quod postmodo pungit Sic quos demulsit diuertens gloria mundi Fallit - et ingrate collidit uerbe caude Fit breue quod prestat - quod habet durabile non est More fluentis aque transit quodcumque ministrat Quid rosa si rutilet - si candida lilia uernent Si sit pulcher homo - uel equus - uel cetera plura Jsta creatori - non mundo sunt referenda Felices igitur qui perstant corde piato Obsequium que deo faciunt - mundumque relinqunt Jllis perpetuo fungi concedet honore Qui sine fine regit christus qui cuncta creauit Vos igitur proceres - uos menia celsa - lares que Vos nati dulces - mundanaque cuncta relinquo Et cum fratre meo siluas habitabo - deumque : Leta mente colam nigri cum tegmine pepli Hec ait atque suo persoluit iusta marito Signauit que suam cum tali carmine tumbam Rodarchus largus - quo largior alter in orbe : Non erat - hic modica magnus requiescit in urna Venerat interea merlinum uisere vatem Tunc telgesinus qui discere missus ab illo Quid uentus - nimbus ue foret - nam mixtus uterque Tunc simul instabat et nubila conficiebant Hec documenta dabat socia dictante minerua Quatuor ex nichilo produxit conditor orbis Vt fierent rebus precedens causa creandis Materies que simul concordi pace iugata Celum quod stellis depinxit et altius extat Et quasi testa nucem circumdans omnia claudit Aera deinde dedit formandis uocibus aptum Quo mediante dies et noctes sidera prestant Et mare - quod terras cingit ualido que recursu Quatuor amfractus faciens sic aera pulsat Vt generet uentos qui quatuor esse feruntur Vique sua stantem nec se leuitate mouentem Supposuit terram partes in quinque resectam Quarum que media non est habitanda calore Extremeque due pre frigore diffugiuntur Temperiem reliquis permisit habere duabus Has homines habitant - uolucres que greges que ferarum Vt que darent subitas pluuias quo crescere fructus Arboris et terre facerent apergine miti Adiecit celo nubes - que sole ministro Sicut utres fluuiis occulta lege replentur Jnde per excelsum scandentes ethera sumptos Diffundunt latices uentorum uiribus acte Hinc fiunt imbres - hinc nix - hinc grando rotunda Cum gelidus madidus mouet sua flamina uentus Qui nubes penetrans quales facit egerit amnes Naturam que suam zonarum proximitate Ventorum sibi quisque trahit dum nascitur illuc Post firmamentum quo lucida sidera fixit Ethereum celum posuit - tribuit que colendum Cetibus angelicis quos contemplatio digna Ac dulcedo dei reficit miranda per euum Hoc quoque depinxit stellis et sole chorusco Jndicens legem que certo limite stella Per sibi commissum posset discurrere celum Postmodo supposuit lunari corpore fulgens Aerium celum quod per loca celsa redundat Spirituum cuneis qui nobis compaciuntur Et colletantur dum sic aliter ue mouemur Sunt que preces hominum soliti perferre per auras Atque rogare deum quod sit placabilis illis Affectum que dei sompno uel uove referre Vel signis aliis ut fiant inde scientes At caco demonibus post lunam subtus habundat Qui nos decipiunt et temptant fallere docti Et sibi multociens ex aere corpore sumpto Nobis apparent et plurima sepe sequuntur Quin etiam coitu mulieres agrediuntur Et faciunt grauidas generantes pore prophano Sic igitur celos habitatos ordine terno Spirituum fecit - foueant ut singula queque Ac renouet mundum renouato germine rerum Et mare per species uarias distinxit - ut ex se Proferret rerum formas generando per euum Pars etenim feruet - pars friget - et una duabus: Temperiem sumens- nobis alimenta ministrat Ast ea que feruet baratrum cum gentibus acris Circuit et tetri diuersis fluctibus orbent Secernit refluens ignes ex ignibus augens Jllic descendunt qui leges transgrediuntur Postposito que deo- quo uult peruersa uoluntas Jncedunt auidi corrumpere quod prohibentur Trux ibi stat iudex equali lance rependens Cumque suum meritum condignaque debita soluit Alter que friget pretonsas uoluit harenas Quas secum gignit uicino prima uapore Quando suos radios inmiscet stella diones Hanc perhibent arabes gemmas generare micantes Dum peragrat pisces dum respicit equora flammis Hec uirtute sua populis gestantibus ipsas Prosunt- et multos reddunt seruant que salubres Has quoque per species distinxit ut omnia factor Vt discernamus per formas per que colores- Cuius sint generis- cuius uirtutis aperte Tercia forma maris que nostram circuit orbem Proximitate sua nobis bona multa ministrat Nutrit enim pisces et sal producit habunda Fertque refertque rates commercia nostra ferentes Vnde suo lucro subito fit diues egenus Vicinam fecundat humum- pascit que uolucres Quas perhibent ortas illinc cum piscibus esse Dissimilique tamen nature iure mouentur Plus etenim dominatur eis quam piscibus equor Vnde leues excelsa petunt per inane uolantes At piscis suus humor agit reprimit que sub undis Nec sunt ut uiuant dum sicca luce fruuntur Hos quoque per species distinxit factor eorum Naturam que dedit distinctis unde per euum Mirandi fierent- egrotanti que salubres Nempe ferunt nullum cohibere libidinis estum Set reddit cecos iugiter uescentis ocellos At qui nomen habet timeos de flore timallus Sic quoniam redolet uescentem sepius illo Protrahit- ut tales oleat per flumina pisces Femineo sexu subtracto iure murenas Esse ferunt cunctas- coeunt tamen ac renouantur Multiplicat que suos alieno germine fetus Conueniunt etenim per littora sepius angues Quo degunt faciunt que sonos ac sibila grati Et sic eductis coeunt ex more murenis Est quoque mirandum quod semipedalis ethinus Herens cui fuerit fixam quasi litore Nauem Detinet in ponto nec eam permittet abire Donec discedat- tali uirtuti timendus Quemque uocant gladum quia rostro ledit acuto Sepius hunc nantem metuunt accedere naui Nam si sumptus erit confestim perforat illam Et mergit sectam subito cum gurgite nauem Fit que suis cristis metuendus serra carinis Quas infigit eis dum subnatat- atque secatas Deicit in fluctus crista uelut ense timendus Equoreus que draco qui fertur habere uenenum Sub pennis metuendus erit capientibus illum- Et quociens pungit ledit fundendo uenenum Ast alias clades torpedo fertur habere Nam qui tangit eam uiuentem: protinus illi Brachia cum pedibus torpent et cetera membra Officio que suo quasi mortua destituuntur Sic solet esse nocens illius corporis aura Hiis deus- ac aliis ditauit piscibus equor Adiecit que suis plures in fructibus orbes Quos habitant homines pro fertilitate reperta Quam producit ibi fecundo cespite tellus Quarum prima quidem melior que britannia fertur Vbertate sua producens singula rerum Fert etenim segetes que nobile munus odoris Vsibus humanis tribuunt reddendo per annum: Siluas et saltus et ab hiis stillantia mella Aerios montes lateque uirentia prata Fontes et fluuios- pisces- pecudes- que feras- que Arboreos fructus- gemmas- preciosa metalla Et quicquit prestare solet natura creatrix Preterea fontes unda feruente salubres Que fouet egrotos et balnea grata ministrat At subito sanos pellit languore repulso Sic ac blandus eos regni dum sceptra teneret Constituit- nomen que sue consortis alaron Vtilis- ad plures laticis medicamine morbos Set mage femineos ut sepius unda probauit Adiacet huic thanatos que multis rebus habundat Mortifero serpente caret- tollit que uenenum Si cua cum uino tellus commixta bibatur Orchades a nobis nostrum quoque diuidit equor Hec tres ter dene se iuncto flumine fiunt Bis dene cultore carent- alie que coluntur Vltima que ytilie nomen de sole recepit Propter solsticium quod sol estiuus ibidem Dum facit- auertit radium ne luceat ultra Abducit que dies ut semper nocte perhenni Aer agat tenebras faciat quoque frigore pontum Concretum pigrum que simul ratibus que negatum Jnsula post nostram prestantior omnibus esse Fertur hibernensis felici fertilitate Est etenim maior nec apes- nec aues nisi raras Educit- penitus que negat generare colubres Vnde fit ut tellus illinc auecta lapis ue Si superaddatur serpentes tollat apes que Gadibus herculeis adiungitur insula gades Nascitur hic arbor cuius de cortice gummi Stillat- quo gemine fiunt super illita iura Hesperides uigilem perhibentur habere draconem Quem seruare ferunt sub frondibus aurea poma Gorgades habitant mulieres corprois hirci Que celeri cursu lepores superare feruntur Argire crisse que gerunt ut dicitur aurum Argentum que simul ceu uilia saxa corinthus Taprobana uiret fecundo cespite grata Bis etenim segetes anno producit in vno Bis gerit estatem- bis uer- bis coligit uuas Et fructus alios nitidis gratissima gemis Atilis eterno producit uere uirentes Flores et frondes per tempora cuncta uirendo Jnsula pomorum que fortunata uocatur Ex re nomen habet quia per se singula profert Non opus est illi sulcantibus arua colonis Omnis abest cultus nisi quem natura ministrat Vltro fecundas segetes producit et uuas Nataque poma suis pretonso germine siluis Omnia gignit humus uice graminis ultro redundans Annis centenis aut ultra viuiter illic Jllic iura nouem geniali lege sorores Dant his qui ueniunt nostris ex partibus ad se Quarum que prior est fit doctior arte medendi Excedit que suas forma prestante sorores Morgen ei nomen didicit que quid utilitatis Gramina cuncta ferant ut languida corpora curet Ars quoque nota sibi qua scit mutare figuram Et resecare nouis quasi dedalus aera pennis Cum uult est bristi- carnoti- siue papie Cum uult in uestris es aere labitur horis Hanc que mathematicam dicunt didicisse sorores Moronoe- mazoe- gliten- glitonea- gliton Tyronoe- thiten- cithara notissima thiten Jlluc post bellum camblani uulnere lesum Duximus arcturum nos conducente barintho Equora cui fuerant et celi sydera nota Hoc rectore ratis cum principe uenimus illuc Et nos quo decuit morgen suscepit honore Jnque suis talamis posuit super aurea regem Stulta manu que sibi detexit uulnus honesta Jnspexit que diu. tandem que redire salutem Posse sibi dixit- si secum tempore Longo Esset et ipsius uellet medicamine fungi Gaudentes igitur regem commisimus illi Et dedimus uentis redeundo uela secundis Tunc merlinus ad hec ait- o dilecte sodalis Postmodo quanta tulit uiolato federe regnum Vt modo quod fuerat non sit- nam sorte sinistra Subducti proceres ac in sua uiscera uersi Omnia turbarunt ut copia diuiciarum Fugerit ex prima bonitas que recesserit omnis Et desolati uacuent sua menia ciues Jnsuper incumbit gens saxon a marce feroci Que nos et nostras iterum crudeliter urbes Subuertit legem que dei uiolabit et edes Nempe deus nobis ut corrigat insipientes Has patitur clades ob crimina nostra uenire Non dum desierat cum talia protulit alter Ergo necesse foret populo transmittere quendam Et mandare duci festina naue redire Si iam conualuit solitis ut uiribus hostes Arceat- et ciues antiqua pace reformet Non merlinus ait non sic gens illa recedet Vt semel in uestris ungues infixerit ortis Regnum namque prius populos que iugabit et urbes Viribus atque suis multis dominabitur annis Tres tamen ex nostris magna uirtute resistent Et multos periment et eos in fine domabunt Set non perficient quia sic sententia summi Judicis existit- britones ut nobile regnum Temporibus multis amittant debilitate Donec ab armorico ueniet temone conanus Et cadualadrus cambrorum dum uenerandus Qui pariter scotos- cambros et cornubienses Armoricos que uiros sociabunt federe firmo Amissum que suis reddent diadema colonis Hostibus expulsis renouato tempore bruti Tractabunt que suas sacratis legibus urbes Jncipiunt reges iterum superare remotos Et sua regna sibi certamine subdere forti Nemo superstes erit tunc ex hiis qui modo uiuunt Telgensinus ait nec tot fera prelia quemquam Jnter conciues quot te uidisse putamus Sic equidem merlinus ait- nam tempore multo Vixi multa uidens et de nostratibus in se Et de barbarica turbanti singula gente Crimen quod memini cum constans proditus esset Et Defugissent parui trans equora fratres Vter et ambrosius ceperunt ilico bella Per regnum fieri- quod tunc rectore carebat Vortigernus enim consul gewissus in omnes Agmina ducebat primas ut duceret illas Ledens innocuos miseranda clade colonos Denique ui subita rapuit diadema peremptis Nobilibus multis et regni cuncta subegit Ast hii qui fuerant cognato sanguine iuncti Fratribus- if grauiter tolerantes igne cremare Ceperunt cunctas infausti principis urbes Et turbare suum crudeli milite regnum Nec permiserunt illum cum pace potiri Anxius ergo manens cum non obstare rebelli Quiuisset populo- parat inuitare remotos Ad sua bella uiros quibus obuius iret in hostes Mox ex diuersis uenerunt partibus orbis Pugnatos turme- quas excipiebat honore Saxona gens etiam curuis aduecta carinis Eius ad obsequium galeato milite uenit Hinc duo prefuerant audaci pectore fratres Horsus et hengistus qui prodicone nefanda Postmodo leserunt populos- lesere quod urbes Postquam namque ducem famulatus sedulitate Attraxere sibi ciues quoque lite propinqua Viderunt motos leuiter quo subdere regem Possent in populos uerterunt arma feroces Ruperunt que fidem proceres quoque premeditatos Fraude necauerunt sedentes ferme uocatos Jnsumil ut pacem secum fedus que iugarent Truserunt que ducem niuei trans ardua montis Que sibi de regno cepi cantare futura Jnde domos prime peragrantes igne cremabant Et nitebantur sibimet submittere cuncta At uortimerus cum causa pericula regni Expulsum que patrem bruti uidisset ab aula Assensu populi sumpsit diadema: feramque: Jnuasit gentem conciues dilaniantem Atque coegit eam per plurima bella redire Jn thanatum- qua classis erat que uexarat illam Set dum diffugerent- bellator corruit horsus Et plures alii nostris perimentibus illos Jnde secutus eos circumdedit obsidione Jlico rex tanathum terra que mari que resistens Set non preualuit subito nam classe potiti Vi magna fecere uiam- ducti que per equor Exegere suam festino remige terram Ergo triumphato bellis uictricibus hoste Fit vortimerus rector uenerandus in orbe Attrectando suum iusto moderamine regnum Set soror hengisti successus renua tales Jndignando ferens- protecta que fraude uenenum Miscuit- existens pro fratre maligna nouerca Et dedit ut biberet- fecit que perire bibentem Confestimque suo mandauit trans freta fratri Vt remearet item cum tot tantisque cateruis Quot sibi pugnaces possent submittere ciues Sic igitur fecit- nam tantus in agmina nostra Venit- ut eriperet cunctis sua predia pregnans Et loca per patrias penitus combureret igne Hec ita dum fierent in finibus armoricanis Vter et ambrosius fuerant cum rege Biduco Jam gladio fiunt cuncti bello que probati Et sibi diuersas sociabant undique turmas Vt peterent natale solum- gentesque fugarent Quod tunc instabant primam uastare paternam Ergo dedere suas uento que mari que carinas Presidio que suis conciuibus applicuerunt         Nam vortigernum per cambrica regna fugatum Jnclusum que sua pariter cum turre cremarunt Enses inde suos uertere recenter in anglos Congressi que simul uincebant sepius illos Et uice transuersa deuincebantur ab illis        Denique consortis magno conamine dextris Jnstant nostrates et ledunt acriter hostes Hengistum que necant christo que uolente triumphant Hiis igitur gestis cleri- populi que fauore Ambrosio regnum que datur- regni que corona      Postmodo quam gessit tractando singula iuste Emensis autem per lustra quaterna diebus Proditur a medico moritur que bibendo uenenum Mox germanus ei succesit iunior vter Nec primum potuit regnum cum pace tueri     Perfida gens etenim demum consueta redire Venerat et solita uastabat cuncta phalange Oppugnauit eam seuis congressibus vter Et pepulit uictam trans equora remige uerso Mox reformauit posito certamine pacem         Progenuit que sibi natum qui postmodo talis Extitit ut nulli fieret probitate secundus Arturus sibi nomen erat regnum que per annos Optinuit multos postquam pater uter obiuit Jd que dolore graui gestum fuit atque labore Et nece multorum per plurima bella uirorum Nam dum predictus princeps langueret ab angla Venerat infidus populos- cunctas que per enses Trans humbrum patrias submiserat ac periones Et puer arturus fuerat- nec debilitate Etatis poterat tantas compescere turmas Ergo consilio cleri populi que recepto Armorico regi mittens mandauit Hoeli Vt sibi presidio festina classe rediret Sanguis enim communis eos sociabat amor que Alter ut alterius deberet dampna Leuare Mox igitur collegit hoel ad bella feroces Circumquaque uiros et multis milibus ad nos Venit et arturo sociatus pertulit hostes Sepius agrediens et stragem fecit acerbam Hoc socio securus erat fortis que per omnes Arturus turmas dum progrederetur in hostes Quos tandem uicit patriam que redire coegit Composuit que suum legum moderamine regnum Mox quoque submisit post hec certamina scotos Ac hibernenses conuertens bella feroces Supposuit patrias illatis uiribus omnes Et norwegenses trans equora lata remotos Subdidit et dacos inuisa classe petitos Gallorum populos ceso frollone subegit Cui curam prime dederat romana potestas Romanos etiam bello sua regna petentes Obpugnans uicit- procuratore perempto Hybero lucio qui tunc collega que legnis Jnduperatoris fuerat iussuque senatus Venerat ut fines gallorum demeret illi Ceperat interea nostrum sibi subdere regnum Jnfidus iustos modredus desipiens que Jllicitam uenerem cum coniuge regis agebat Rex etenim transire uolens ut fertur in hostes Reginam regnum que suum commiserat illi Ast ut fama mali tanti sibi uenit ad aures Distulit hanc belli curam primam que reuertens Applicuit multis cum milibus- atque nepotem Obpugnans pepulit trans equora diffugientem Jllic collectis uir plenus prodicione Vndique saxonibus cepit committere pugnam Cum duce set cecidit deceptus gente prophana Jn qua confisus tantos inceperat actus O quantas hominum strages matrum que dolores Quarum conciderant illic per prelia nati Jllic rex etiam letali uulnere Lesus Deseruit regnum- tecumque per equora uectus Vt predixisti nimpharum uenit ad aulam Jlico modredi duo nati regna uolentes Subdere quisque sibi ceperunt bella mouere Alternaque suos prosternere cede propinquos Deinde nepos regis dux constantinus in illos Acriter insurgens populos laniauit et urbes Prostratis que simul crudeli morte duobus Jura dedit populo regni diademate sumpto Nec cum pace fuit quoniam cognatus in illum Prelia dira mouens- uiolauit cuncta conanus Proripuit que sibi regiones- rege perempto- Quas nunc debiliter nec cum ratione gubernat Hoc illo dicente cito uenere clientes Et dixere sibi fontem sub montibus illis Erupisse nouum- latices que refundere puros Qui iam manantes longe per concaua uallis Girabant saltus refluo cum murmure lapsu Mox igitur spectare nouum : consurgit uterque Festinus fontem uiso que resedit in herba Merlinus- laudat que locum- limphas que fluentes Et miratur eas de cespite taliter ortas Moxque siti captus se proclinauit in amnes Potauit que libens et tempora proluit unda Vtque per internos alui stomachique meatus Humor iit laticis subsedauitque uaporem Corporis interni- confestim mente recepta Sese cognouit- rabiem quoque perdidit omnem Et qui torpuerat per longum tempus in illo Sensus item rediit- mansit que quod ante manebat Sanus et incolumis rursus ratione recepta Ergo deum laudans uultus ad sidera tollit Edidit et uoces deuoto famine tales O rex siderea quo constant machina celi Quo mare- quo tellus- leto cum germine- fetus Dant que fouent suos crebro que iuuamine prosunt Humano generi profusa fertilitate Quo sensus rediit mentisque reuanuit error Raptus eram michimet quasi spiritus acta sciebam Preteriti populi predicebamque futura Tunc rerum secreta sciens- uolucrumque uolutus Stellarum que uagos motus- lapsus que natantum Jd me uexabat- naturalem que negabat Humane menti districta lege quietem Nunc in me redii uideorque uigore moueri Quo uegetare meos animus consueuerat arctus Ergo summe pater tibi sic obnoxius esse Debeo- condignas ut digno pectore laudes Dicam semper agens letus libamina Leta Bis etenim tua larga manus- michi profuit uni Munere dando nouum uiridi de cespite fontem Nam modo possideo latices quibus ante carebam Et reducem capitis sumpsi potando salutem Jsta set inde uenit bis- o dilecte sodalis Vt fons iste nouus sic effluit atque reformet Me michi que fueram quasi uecors hactenus ex me Telgesinus ait- rerum moderator opimus Flumina per species diuisit et addidit ultro Cumque suas uires ut prosint sepius egris Sunt etenim fontes- fluuii que lacus que per orbem Qui uirtute sua multis et sepe medentur Albula namque rapax rome fluit amne salubri Quem sanare ferunt certo medicamine uulnus Manat in italia fons alter- qui ciceronis Dicitur- hic oculos ex omni uulnere curat Ethiopes etiam stagnum perhibentur habere Quo uelut ex oleo facies perfusa nitescit Affrica fert fontem qui uulgo zema uocatur Potus dat uoces subita uirtute canoras Dat lacus italie dictonus tedia vini Qui de fonte chios potant perhibentur habere Fertur habere duos tellus boetica fontes Hic facit inmemores- memores facit ille bibentes Continent ipsa lacum tam dira peste uotiuum Vt generet furias nimie que libidinis estum Fons syticus uenerem- uenerisque repellit amorem Campana regione fluunt ut dicitur amnes Qui faciunt steriles fecundas flumine poto Jdem dicuntur furias abolere virorum Ethiopum tellus fert rubro flumine fontem Qui bibit ex ilo limphaticus inde redibit Fons lentus fieri numquam permittit abortum Sunt duo sycilie fontes steriles facit alter Alter fecundans geniali Lege puellas Flumina thessalie duo sunt uirtutis opime Hoc potans nigrescit ouis- candescit ab illo Ast ab utroque bibens uariato uellere degit Clitumnus lacus est quem continet umbrica tellus Hic aliquando boues fertur producere magnos Jn que reatina fit equorum dura palude Vngula confestim dum progrediuntur arenas A falci que lacu iudee corpora mergi Nequaquam possunt uuegetat dum spiritus illa At contra stagnum sygen fert indica tellus Quo res nulla natat- set mergitur ilico fundo Et lacus est aloe quo res non mergitur ulla Omnia set fluitant quamuis sint plumbea saxa Fons quoque marsidie compellit saxa natare Stix fluuius de rupe fluit- perimet que bidentes Has clades eius testatur achadia tellus Fons ydumeus quater inmutando diebus Mira lege suos fertur uariare colores Puluerilentus enim uiridus que fit ordine uerso Fit quoque sanguines- fit limpidus amne decoro Ex hiis per ternos unum retinere colorem Asseritur menses semper uoluentibus annis Rogotis lacus est eius quoque profluit unda Ter fit amara die- ter dulci grata sapore Epirir de fonte faces ardere feruntur Extincte rursus que suum deponere lumen Sic algere die perhibetur fons garamantum Et uice transuersa tota feruescere nocte Vt neget accessum pre frigore pre que calore Sunt et aque calide multos feruore minantes Feruorem que trahunt dum perlabuntur alumen Aut sulphur quibus est uis ignea grata medendi His aliis que deus ditauit uiribus amnes Vt fierent egris subite medicina salutis Et manifestarent quanta uirtute creator Premineat rebus dum sic operatur in illis Hos etiam latices summa ratione salubres Esse reor- subitam que reor conferre medelam Nunc potuere nouo sic erumpendo liquore Hii modo sub terra per concaua ceca fluebant Vt plures alii qui submanare feruntur Forsitan excursus illorum prepediente Obice uel saxi- uel terre- pondere Lapse Retrogradum cursum facientes arbitror illos Paulatim penetrasse solum fontem que dedisse Sic plures manare uides- iterum que redire Sub terram rursus que suas tenuisse cauernas Hec ita dum gererent: rumor discurrit ubique Jn calidone nouum siluis erumpere fontem Sanatum que uirum post quam potauit ab illo Temporequi multo rabie corruptus- et isdem Extiterat siluis- ritu uiuendo ferarum Mox igitur uenere duces- proceres que uidere- Et colletari curato flumine vati Cum que statum prime per singula notificassent Atque rogaretur sua sceptra resumere rursus Et tractare suam solito moderamine gentem Sic ait- o iuuenes mea non hoc exigit etas Jn senium uergens que sic michi corripit artus Vt uix preteream laxatis viribus arua Jam satis exegi longeuo tempore Letos Glorificando dies michi dum rideret habundans Copia magnarum profuse diuiciarum Roboris annosi silua stat quercus in ista Quam sic exegit consumens cuncta uetustas Vt sibi deficiat succus penitus que putrescat Hanc ego cum primum cepisset crescere uidi Et glandem de qua processit forte cadentem Dum super astaret picus- ramum que uideret Hic illam creuisse suo iam pene sedebam Singula prospiciens tunc et uerebar in istis Saltibus atque locum memori cummente notaui Ergo diu uixi- mea me grauitate senectus Detinuit dudum- rursus regnare recuso Me calidonis opes uiridi sub fronde manentem Delectant pocius quam quas fert india gemme Quam quod habere tagus per littora dicitur aurum Quam segetes situle- quam dulcis methidis uue Aut celse turres- aut cincte menibus urbes Aut fraglascentes tirio medicamine uestes Res michi nulla placet que me diuellere possit Ex calidone mea- me iudice semper amena Hic ero dum uiuam pomis contentus et herbis Et mundabo meam pia per ieiunia carnem Vt ualeam fungi uita sine fine perhenni Hec dum dicebat proceres super ethera cernunt Agmina longa gruum flexo per inane uolatu Ordine girantes per littora certa videre Posset in exstructa liquido super aere turma Hec admirantes merlinum dicere poscunt Quid certe fuerat quod tali more uolerant Mox merlinus eis uolucres ut cetera plura Natura propria ditauit conditor orbis Sic didici multis siluis habitando diebus Est igitur natura gruum dum celsa pererrant Si plures assint ut earum sepe uolatu Aut hanc- aut aliam uideamus inesse figuram Vna modo clamando monet seruare uolando Turbatus solitis ne discrepet ordo figuris Aut dum raucescit subit altera deficienti Excubias noctis faciunt- custos que lapillum Sustinet in digitis dum uult expellere sompnos Cumque uident aliquos subito clamore citantur Penne nigrescunt cunctarum quando senescunt Ast aquile que nomen habent ab acumine uisus Obtuitus tanti pre cunctis esse feruntur Vt perferre queant non flexo lumine solem Ad radium pullos suspendunt scire uolentes Jllo uitato ne degener exstet in illis Jn montis sullime manent super equora pennis Aspirant que suas uno sub gurgite predas Jlico descendunt rapido per inane uolatu Et rapiunt pisces- ut poscit origo natantis Postposito coitu sine semine sepe mariti Concipit et generat dictu mirabile uultur Hec per celsa uolans aquilarum more cadauer Naribus elatis longe trans equora sentit Quod quamuis tardo non horret adire uolatu Vt sese ualeat preda saciare cupita Jdem centenis robustus uiuit in annis Nuntia ueris auis crepitante ciconia rostro Dicta fouere suos in tantum sedula natos Exuat ut proprias nudato pectore plumas Hec cum bruma uenit fertur uitare procellas Et fines asie ductu cornicis adire Pascit eam pullus senio cum deficit etas Quod depauit eum iam debuit ipsa diebus Excedit uolucres dulci modulamine cunctas Cum moritur cignus nautis gratissimus ales Hunc in hiperboreo perhibent accedere tractu Ad cantum cithare per littora forte sonantis Strucio que ponit sub puluere deserit oua Vt foueantur ibi dum negligat ipsa fouere Jnde creantur aues radio pro matre cubante Ardea cum pluuias tempestates que perhorret Euolat ad nubes ut tanta pericula uitet Hinc illam subitos dicunt portendere nimbos Sublimem quociens spectant super ethera naute Vnica semper auis diuino munere phenix Jn terris arabum rediuiuo corpore surgit Cumque senescit adit loca feruidiora calore Solis- et ingentes ab aromate iungit aceruos Componit que rogum quem crebris motibus ale Succendit- fertur que super penitus que crematur Producit uolucrem puluis de corpore facto Et fit item phenix hac lege nouata per euum Nidificare uolens fert cinnom cinomolgus Edificat que suum pro cero robore nidum Jllinc pennatis homines abducere telis Mouerunt cumulum soliti transmittere uenum Alcion auis est que stagna marina frequentat Edificat que suos hiemali tempore nidos Dum cubat equora sunt septem tranquilla diebus Et uenti cessant- tempestates que remisse Jnpendunt placidam uolucri famulando quietem Psitacus humanam proprio modulamine uocem Dum non spectatur prorsus proferre putatur Jntermiscet aue uerbis et chere iocosis Est pelicanus auis pullos consueta necare Et confusa tribus lugere dolore diebus Denique supposito laniat sua corpora rostro Et scindens uenas educit sanguinis undas Et uite reduces reddit rorando uolucres Dum diomedee lacrimosa uoce resultant Et faciunt planctus subitam portendere mortem Dicuntur regum uel magna pericula regni Cumque uident aliquem discernunt ilico quid sit Barbarus an grecus nam grecum plausibus ale Et blandimentis adeunt lete que resultant Circueunt alios pennis que feruntur iniquis Horrentique sono uelut hostes agrediuntur Mennonides quinto semper dicuntur in anno Mennonis ad tumulum longo remeare uolatu Et deflere ducem troiano marte peremptum Fert quoque mirandam splendens circinea pennam Nocte sub obscura que fulget ut ignea lampas Aque ministrat iter si preportetur eunti Quando nidificat deuellit ab arbore picus Clauos et cuneos quos non diuelleret ullus Cuius ab impulsu uicinia tota resultant His igitur dictis: quidam uesanus ad illos Accessit subito seu sors conduxerat illum Terrifico clamore nemus complebat et auras Et quasi seuus aper spumabat bella minando Ocius ergo uirum capiunt secum que sedere Cogunt ut moueat risus que iocos que loquendo Jnspiciens igitur uates attentius illum Quis fuerit recolit gemitum que reducit ab imo Pectore- sic dicens non hec fuit eius ymago Olim- dum nobis iuuenilis floruit etas Pulcher enim fortis fuerat tunc tempore miles Et quem nobilitas regum que ferebat origo Hunc mecum plures que simul tunc diues habebam Tot que bonis sociis felix censebar eram que Accidit interea dum uenaremur in altis Montibus argustli nos deuenisse sub vna: Que patulis ramis surgebant in aera quercu Fons ibi manabat uiridi circumdatus herba Cuius erant latices humanis haustibus apti Ergo siti pariter correpti sedimus illic Et fontis puros auide libauimus amnes Deinde super teneras solito conspeximus herbas Jn riuo fontis redolentia poma iacere Mox ea collegit qui primus adheserat iste Porrexit que michi subito pro munere ridens Ergo distribui data poma sodalibus et me Expertem feci quia non suffecit aceruus Riserunt alii quibus impertita fuerunt Me que uocant largum cupidis quoque faucibus illa Agrediendo uorant et pauca fuisse queruntur Nec mora corripuit rabies miserabilis istum Et cunctos alios qui mox ratione carentes More canum sese lacerant mordendo uicissim Strident et spumant et humi sine mente uolutant Denique digressi sunt illinc more Lupino Complentes uacuas miseris ululatibus auras Hec michi non illis uelut estimo poma dabantur Postmodo seu didici nam tunc in partibus illis Vna fuit mulier que me dilexerat ante Et mecum multis uenerem saciauerat annis Hanc post quam spreui secum que coire negaui Vt me dampanaret rapuit mox leua uoluntas Cumque monens aditus alios reperire nequiret Apposuit fonti super illita dona veneni Quo rediturus eram meditans hac arte nocere Si fruerer pomis in gramine forte repertis At me sors melior sic conseruauit ab illis Vt modo predixi set eum compellere queso Hoc de fonte nouo limphas potare salubres Vt si forte suam possit rehabere salutem Se cognoscat item- mecum que laboret in istis Saltibus in domino dum postera uita manebit Sic igitur fecere duces sumpto que liquore Redditur ille sibi qui uecors uenerat illuc Cognouit que suos subito curatus amicos Tunc merlinus ait tibi nunc constanter eundum Est in agone dei qui te tibi reddidit ut nunc Jpsemet inspectas qui per deserta tot annis Vt fera uixisti sine sensu turpis eundo Ne modo diffugias fructices ratione recepta Aut uirides saltus quos iam limphando colebas Set mecum maneas ut quos tibi surripiebat Vis uerunca dies iterum reparare labores Obsequio domini quod erit per singula mecum Ex hoc nunc commune tibi dum uiuit uterque Ergo subhoc maeldinus ait- nam nomine tali Dictus erat- non hoc pater- o uenerande recuso Letus enim tecum siluas habitabo- deum que: Tota mente colam tremulos dum rexerit artus Spiritus iste meos quem te doctore piabo Sic et ego faciam uobiscum tercius auctus Telgesinus ait despecto themate mundi Jam satis exegi uiuendo tempora vane Et nunc tempus adest quo me michi te duce reddam Vos set abite duces urbes defendere uestras Non decet ut nostram uestro sermone quietem A modo turbetis- satis applausistis amico Discedunt proceres- remanent tres et ganieda Quarta soror uatis- sumpta quoque denique uita Ducebat uitam regis post fata pudicam Que modo tot populos indicto iure regebat Nunc cum fratre sibi- siluis nil dulcius exstat- Hanc etiam quandoque suis rapiebat ad alta Spiritus- ut caneret de regno sepe futura Ergo die quadam cum fratris staret in aula Jnspiceret que domos radiantes sole fenestra Edidit has dubias dubio de pectore uoces Cerno ridichenam galeatis gentibus urbem Jmpletam- sacros que uiros- sacras que tyaras Nexibus addictos sic consiliante iuuenta Pastor in excelsa mirabitur edita turris Et reserare sui cogetur futile dampni Cerno kaerloyctoyc uallatam milite seuo Jnclusos que duos quorum diuelliter alter Vt redeat cum gebte fera cum principe uallis Et uincat rapto seuam rectore cateruam Heu quantum scelus est capiant ut sidera solem Cui sullabuntur nec ui nec marte coacta Jnspicio binas prope kaerwen in aere lunas Gestari que duos nimia feritate Leones Jnque duos homines unus miratur et alter Jn totidem pugnam que parant et cominus astant Jnsurgunt alii quartum que ferocibus armis Acriter obpugnant nec preualet ullus eorum Perstat enim clipeum que mouet telis que repugnat Et uictor ternos confestim proterit hostes Jmpellit que duos trans frigida regna boetes Dans alii ueniam qui postulat ergo per omnes Diffugiunt partes tocius sidera campi Armoricanus aper quercu protectus auita Abducit lunam gladiis post terga rotatis Sidera bina feris uideo committere pugnam Colle sub urgenio quo conuenire deyri Gewissique simul magno regnante cohelo O quanta sudore uiri- tellus que cruore Manat in externas dum dantur uulnera gente Concidit in latebras collisum sydere sidus Abscondit que suum renouato lumine lumen Heu quam dira fames incumbit ut arceat aluos Euacuat que suos populorum uiribus arctus Jncipit a kambris peragrat que cacumina regni Et miseras gentes equor transire cohercet Diffugiunt uituli consueti uiuere Lacte Vaccarum- scotie morientum clade nephanda Iteque neustrenses cessate diutius arma Ferre per ingenium uiolento milite regnum Non est unde gulam ualeatis pascere uestram Consumpsistis enim quicquid natura creatrix Fertilitate bona dudum produxit in illa Christe tuo populo fer opem- compesce Leones Da regno placidam bello cessante quietem Non super hoc tacuit- commirantur que sodales Germanus que suus qui mox accessit ad illam Hoc que modo uerbis applaudens fertur amicis Te ne soror uoluit res precantare futuras Spiritus- os que meum compescuit atque libellum Ergo tibi labor iste datur- leteris in illo Auspiciis que meis deuote singula dicas Duximus ad metam carmen uos ergo britanni Laurea serta date Gaufrido de monumeta Est etenim uester nam quondam prelia uestra Vestrorum que ducum cecinit scripsit que libellum Quem nunc gesta uocant britonum celebrata per orbem.