Uncharted Knowledge Wisdom From Previous Realities View as JSON for agents & LLMs

Bible & Christianity

Vulgate (Latin Bible): Second Book of Esdras 11

11:1 et factum est secunda nocte, et vidi somnium, et ecce ascendebat de mari aquila, cui erant duodecim alae pinnarum et capita tria. 11:2 et vidi, et ecce expandebat alas suas in omnem terram, et omnes venti caeli insuflabant ad eam et nubes ad eam colligebantur. 11:3 et vidi, et de pinnis eius nascebantur contrariae pinnae, et ipsae fiebant in pinnaculis minutis et modicis. 11:4 nam capita eius erant quiescentia, et de medium caput erat maius aliorum capitum, sed et ipsa quiescebat cum eis. 11:5 et vidi, et ecce aquila volavit in pinnis suis et regnavit super terram et super eos qui inhabitant in ea. 11:6 et vidi, quomodo subiecta erant ei omnia quae sub caelo, et nemo illi contradicebat, neque unus de creatura quae est super terram. 11:7 et vidi, et ecce surrexit aquila super ungues suos et emisit vocem pinnis suis dicens: 11:8 nolite omnes simul vigilare, dormite unusquisque in loco suo et per tempus vigilate, 11:9 capita autem in novissimo serventur. 11:10 et vidi, et ecce vox non exiebat de capitibus eius, sed de medietate corporis eius. 11:11 et numeravi contrarias pinnas eius, et ecce ipsae erant octo. 11:12 et vidi, et ecce a dextera parte surrexit una pinna et regnavit super omnem terram. 11:13 et factum est cum regnaret, et venit ei finis et non apparuit, ita ut non appareret locus eius. et sequens exsurrexit et regnabat et ipsa multum tenuit tempus. 11:14 et factum est cum regnaret, et veniebat finis eius, ut non appareret sicut prior. 11:15 et ecce vox emissa est illi dicens: 11:16 audi, tu quae toto tempore tenuisti terram, hoc adnuntii, antequam incipias non parere: 11:17 nemo post te tenebit tempus tuum, sed nec dimidium eius. 11:18 et levavit se tertia et tenuit principatum sicut priores, et non apparuit et ipsa. 11:19 et sic contingebat omnibus alis singillatim principatum gerere et iterum nusquam conparere. 11:20 et vidi, et ecce in tempore sequentes pinnae erigebantur et ipsae a dextera parte. ut tenerent et ipsae principatum; et ex his erant quae tenebant, sed tamen statim non conparescebant. 11:21 nam et aliquae ex eis erigebantur, sed non tenebant principatum. 11:22 et vidi post haec, et ecce non conparuerunt duodecim pinnae et duo pinnacula. 11:23 et nihil superavit in corpore aquilae nisi tria capita quiescentia et sex pinnacula. 11:24 et vidi, et ecce de sex pinnaculis divisa sunt duo et manserunt sub capite quod est ad dexteram partem; nam quattuor manserunt in loco suo. 11:25 et vidi, et ecce hae subalares cogitabant se erigere et tenere principatus. 11:26 et vid,i et ecce una erecta est, sed statim non conparuit. 11:27 et secunda, et haec velocius quam prior non conparuit. 11:28 et vidi, et ecce duae quae superaverunt apud semet ipsas cogitabant et ipsae regnare. 11:29 et in eo cum cogitarent, et ecce unum de quiescentium capitum, quod erat medium, evigilabat, hoc enim erat duorum capitum maior. 11:30 et vidi, quomodo conplexa est duo capita secum, 11:31 et ecce conversum est caput cum his qui cum ea erant et comedit duas subalares quae cogitabant regnare. 11:32 hoc autem caput percontinuit omnem terram et dominavit qui inhabitant in ea cum labore multo, et potentatum tenuit orbem terrarum super omnes alas quae fuerunt. 11:33 et vidi post haec, et ecce medium caput subito non conparuit, et hoc sicut alae. 11:34 superaverunt autem duo capita, quae et ipsa similiter regnaverunt super terram et super eos qui habitant in ea. 11:35 et vidi, et ecce devoravit caput a dextera parte illud quod est a leva. 11:36 et audivi vocem dicentem mihi: conspice contra te et considera quod vides. 11:37 et vidi, et ecce sicut leo suscitatus de silva mugiens, et audivi quomodo emisit vocem hominis ad aquilam et dixit dicens: 11:38 audi tu, et loquar ad te, et dicit Altissimus tibi: 11:39 nonne tu es, quae superasti de quattuor animalibus quae feceram regnare saeculi mei, et ut per eos veniret finis temporum meorum? 11:40 et quartus veniens devicit omnia animalia quae transierunt, et potentatum tenens saeculum cum tremore multo et omnem orbem cum labore pessimo, et inhabitabant tot temporibus orbem terrarum cum dolo. 11:41 et iudicasti terram non cum veritate. 11:42 tribulasti enim mansuetos et laesisti quiescentes, odisti verum dicentes et dilexisti mendaces, et destruxisti habitationes eorum qui fructificabant, et humiliasti muros eorum qui te non nocuerunt. 11:43 et ascendit contumelia ad Altissimum et superbia tua ad Fortem. 11:44 et respexit Altissimus super sua tempora, et ecce finita sunt et saecula eius conpleta sunt. 11:45 propterea non apparens non appareas, tu aquila et alae tuae horribiles et pinnacula tua pessima et capita tua maligna et ungues tui pessimi et omne corpus tuum vanum, 11:46 uti refrigeret omnis terra et relevetur liberata de tua vi et speret iudicium et misericordiam eius qui fecit eam.