Uncharted Knowledge Wisdom From Previous Realities View as JSON for agents & LLMs

Bible & Christianity

Vulgate: Sirach: Sirach Chapter 52

52:1 et declinavit Salomon genua in conspectu totius ecclesiae Israhel et aperuit manus suas ad caelum et dixit 52:2 Domine Deus Israhel non est tibi similis Deus in caelo sursum neque in terra deorsum 52:3 qui custodis testamentum tuum et misericordiam pueris tuis euntibus in conspectu tuo in toto corde 52:4 servans puero tuo David quae locutus es illi et locutus es in ore tuo et in manu tua supplesti quasi dies iste 52:5 et nunc Domine Deus Israhel custodi puero tuo David quae locutus es illi dicens non deerit tibi vir a facie mea sedens in throno Israhel 52:6 verum si custodierint filii tui manum suam ut in praeceptis meis ambulent sicut ambulaverunt in conspectu meo 52:7 et nunc Domine Deus Israhel creditum est verbum quod locutus es puero tuo David 52:8 quoniam si vere habitabit Deus cum hominibus in terra 52:9 si caelum caeli non sufficit verum domus quam aedificavi 52:10 et respicias ad orationem pueri tui et precationem Domine ut exaudias placationem orationis quam puer tuus orat coram te 52:11 ut sint oculi tui super domum hanc die et nocte in locum quem dixisti invocari nomen tuum et exaudias orationem quam puer tuus orat in hunc locum 52:12 et exaudias precationem pueri tui et populi tui Israhel si oraverint in loco isto 52:13 et exaudias in loco habitationis de caelo et exaudias et propitius sis si peccaverit vir iuxta te