Uncharted Knowledge Wisdom From Previous Realities View as JSON for agents & LLMs

Bible & Christianity

Vulgate: Song of Solomon: Song of Solomon Chapter 1

1 [ quia meliora sunt ubera tua vino, 2 fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum; ideo adolescentulæ dilexerunt te. 3  in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua; exsultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te. 4  sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis. 5 Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meæ pugnaverunt contra me; posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi. 6 Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum. 7  egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum. 8 Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea. 9 Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis; collum tuum sicut monilia. 10 Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento. 11  nardus mea dedit odorem suum. 12 Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi; inter ubera mea commorabitur. 13 Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi. 14  Oculi tui columbarum. 15  Lectulus noster floridus. 16 Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.]